Text List

Quaestio 7 Utrum id, quod est universale, et commune univocum sit quodcumque realiter a parte rei extra animam

Quaestio 7

Utrum id, quod est universale, et commune univocum sit quodcumque realiter a parte rei extra animam

QVAESTIO VII. VTRVM illud, quod est uniuersale, & commune uniuocum: sit quomodocunque realiter de parte rei extra animam. In quaestione auct. summat opiniones est uniuersalibus tenentes, quod uniuersale est aliquid realiter existens in indiuiduo: licet aliqui dicant, quod distinguuntur realiter inter se, & ab indiuiduo, ut platonici: de quibus in. q. iiij. &. v. huius distin. Alij, quod tantum formaliter distinguuntur: de quibus dictum est. q.vj. Alij. quod nullo modo distinguuntur ex natura rei: sed tantum secundum rationem, per considerationem intellectus: licet sint res quaedam extra intellectum. & sunt triplices, quos prosequitur in hac quaestione.

¶ Nam aliqui tenent: quod forma generis non est una simplex forma ex se: sed ex se est diuisa per formas specierum: & habet solum Vnitatem rationis secundum intellectum. Sed forma speciei ex se est una simplex: & ut sic est uniuersalis. Sed ipsa forma ut est signata in hoc supposito est particularis. Et utraque tam forma speciei, quam generis subsistit realiter in indiuiduis: licet aliter, & aliter.

¶ Alij tenent: quod ea dem res secundum esse suum in effectu est singularis & secundum esse suum in intellectu est uniuersalis: ita quod eadem res considerata secundum unum esse est fingularis: considerata secundum aliud esse est urlis.

¶ Tertij dicunt: quod eadem res sub uno conceptu est urlis: & sub alio conceptu est singularis, omnis autem res positiua eo ipso, quod est extra animam, est singularis: sed potest mouere intellectum ad concipiendum ipsum confuse, uel distincte: & secundum hoc dicitur uniuersalis, uel singularis.

¶ Pro istis opinionibus quantum ad id, quo concordant, arguit rationibus quinque, & pluribus aucto. Etiam impugnat eas primo in genere: postea quamlibet breuiter in specie. Responsio auctoris ad quaestionem. Nulla res extra animam, nec per se, nec e per aliquod additum reale, uel rationis nec qualitercunque consideretur, uel ritelligatur: est uniuersalis: nisi forte signa ad placitum instituta, quae sunt res singulares: & dicuntur uniuersalia significatione, uel praedicatione. Probatur, quia propter considerationem intellectus res non mutatur. Ideo quicquid realiter est singulare: per nullam considerationem intellectus esse potest uniuersale. Vnde uniuersale non est in re: nec realiter, nec subiectiue: nec est pars singularis, respectu cuius est uniuersale: non plus: quam Cuox est pars sui signati.

¶ Probat multipliciter, ratione & auctoritate: & egregie soluit rationes pro opinione. & aucto. exponit. In improbatione opinionis tertiae pulchre tangit, quid determinatio diminuens: quid detraliens. Item quando est fallacia secundum quid ad simpliciter late explanat: & similiter conmunem (licet improprium) modum loquendi. Cum dicitur: res cosiderata sic: est talis considerata sub alia intentione. est alia &c.

¶ In responsione ad quaestio nem inter caetera tangit, quomodo res potest esse subiectum, & praedicatum. quomodo potest concipi, & intelligi, docens quod nulla consideratione, uel operatione intellectus res potest mutari: sed bene de nominatione extrinseca nominari, & tali quae competit intellectui primo: siue intellectus considerationi: seu quae competit alicui praecise per operationem intellectus, ut esse pars propositionis: subiectum, aut prędicatum &c. Et ideo intellectus non potest rem singularem facere uniuerialem: nec econtra. Et ideo si esset aliqua natura uniuersalis: intellectus non posset illam uniuersalitatem fabricare: sed necessaro esset talis ex natura rei.

¶ De hinc ostendit: quod licet aliqua res composita realiter ex partibus posset diuidi in partes reales, ex quibus componitur: & ita necessario sit res uera: hoc tamen non oportet: cum aliquid diuiditur in suas partes: sicut signum in sua signata. Sic uox aliqua, uel nomen substantiale diuiditur in species, & genera. Item indiuidua &c. Nec oportet id, quod sic diuiditur, esse rem ueram.

¶ Item superius praedicatur de suo inferiori primo modo per se: sed non est de essentia inferioris: nec includitur in eo.

¶ Item nihilin rerum natura est com municabile pluribus per identitatem praeter solam essentiam diuinam.

¶ Et quod in creaturis non est inter suppositum, & naturam realis distinctio praeter naturam humanam a uerbo assumptam. Vnde concedi potest haec particularis: homo est humanitas licet sit contingens.

¶ Ostendit etiam si praedicatum coponatur: ex rebus, uel signis. Resoluit quoque multas aucto. philosophihinc inde: quas hic signare taedium generaret.

PrevBack to TopNext