Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum universale univocum sit aliquid reale alicubi existens subiective
¶ Circa hanc quaestionem auctor recitat iiij. opi. tenentes: quod uniuersale est aliquid existens subiectiue in anima.
¶ Prima, quod est conceptus id est res, quae concipitur. Et de hoc dicunt, quod est realiter ipsa intellectio confusa rei: qui habet se indifferenter, & communiter ad omnia singularia: quia ipsa non plus intelligitur unum singulare, quam reliqua.
¶ Secunda opinio dicit: quod uniuersale est spens aliqua in aia aequaliter respiciens omne singu¬ lare, quae in essendo est singularis: sed uniuersalis in repsentando.
¶ Tertia opiquod uniuersale est aliqua uera res, sequens actum intellectus, quae est similitudo reiaequaliter respiciens singularia.
¶ Quata opi. quod nihil est uniuersale ex natura sua: sed solum ex institutione: sicut uox significans communiter ex institutione. est uniuersalis.
¶ Ponit adhuc duos modos, quos reputat aeque probabiles: committens lectori, quem ex his uoluerit amplecti.
¶ Primus: quod uniuersale non est res aliqua: neque habet esse subiectiuum id est esse reale siue actuale: neque extra animam, noque in anima: sed est quoddam fictum abintellectu, habens tamen esse obiectiuum in anima, cuius esse non est aliud nisi cogitari, uel intelligi ab intellectu.
¶ Ad cuius intellectum sic opinantes consequem ter dicunt: quod intellectus noster uidens renaliquam extra fingit in se eius similitudinem, quae talis est inesse obiectiuo qua lis est res extra, qua fingitur inesse subit ctiuo: sicut artifex uidens domum extra: similem fingit intra: similem non realiter: quia illud fictum nihil reale est: sed ideo similem: quia tale est in esse obiecti uoid est in interiori apparentia, uel repraesentatione: qualis est domus extra in esse subiectiuo: & si omnia haberent uimproductiuam sicut fictiuam produceret domum realem in esse subiectiuo a priori solo numero distinctam.
¶ Et est aliquo modo simisle de imagine in speculo apparente: quae non ast aliquid in speculo. in quo apparet, est tamen simillima in esse appatente imaginato, & id fictum est obiectum intellectus, terminas immediate actum intelligendi: quod non generatur: sed abstrahitur & fingitur: & uocatur proprie conceptus participialiter. i obiectum, quod tamen concipitur, & propter illam similitudinem in esse obiectiuo naturaliter repraesentat rem extra, & supponit proea: & cum se haber indifferenter ad singularia, quae repraesentat, dicitur uniuersale: & illud est unum, quod inuariatum praedicatur de multis: de quo etiam uerificantur prae¬ dicata ueras res significantia non accepta pro se: sed pro rebus singularibus, pro quibus supponunt: & illud fictum a beato Aug. uocatur similitudo, imago, & uerbum rei: a qua abstrahitur. Hanc opinionem probat, & modum loquendi ratione, & auct. firmat: & praesertim beati Augu. dubia quoque circa ipsam mota soluit.
¶ Secundus modus aeque probabilis est, tenens, quod uniuersale est uera res, & qualitas existens in mente: quae ex natura sua est significatiua rerum extra: sicut uox est signum conmune plurium ex uoluntaria institutione: & quodlibet tale etiam genus generalissimum, est res realiter existens in anima, & accidens animae productum ab anima, & res certigeneris. Sed est uniuersalis in praedicando, & supponendo non pro se: sed aeque pro pluribus singularibus: quibus subordinantur uoces ad placitum institutae in significando: & scripta, & quaecunque signa extra animam.
¶ Et hic modus posset dupliciter teneri: uel quod illa qualitas sit realiter ipsa intellectio: uel quod esset aliquid posterius intellectione: ut innuit doc. iuxta finem quaestionis. Potest etiam dici conceptus nominaliter, non participialiter: & cuilibet uoci impositae, cor respondet huiusmodi conceptus in mente, tam cathegorematice, quam syncathegorematice.
¶ Vlterior prosecutio ex alijs dictis auct. colligi potest: in alijs quaestionibus praecedentibus, & sequentibus. Sed contra istam opinionem de fictis potest argui primo: quod talia ficta non sunt ponenda: secundo: & si ponerentur, non essent uniuersalia.
¶ Contra primum arguitur: quia si poneretur huiusmodi fictum: maxime propter hoc, ut esset obiectum cognitum actu intelligendi: ut patet per aucto. beati Auguin litera: sed hoc non: ergo. Maior pater. Minor probatur: quia obiectum praecedit actum: sed hoc fictum non praecedit: ergo. Prima pars assumpti patet: quia actus praesupponit potentiam, & obiectum secundum beatum August. a cognoscente, & cognito paritur cognitio. ix. de trini. Causa autem praecedit effectum ad minus na¬ turaliter. Secunda pars patet: quia hoc fictum fingitur ipsa intellectione: quia esse eius obiectiuum nihil aliud est, quam intelligi: ergo intellectio est causa eius eo modo, quo potest habere causam. Praeterea actus intelligendi uniuersalis obiectum est res extra: ergo non huiusmodi fictum. Tenet consequentia. quia eiusdem actus non sunt plura obiecta saltem, quorum unum non est pars alterius: cu actus distinguitur arguitiue perobiecta. Antecedens probatur: quia alias non haberemus uniuersalia de rebus extra animam. Et confirmatur: quia obiectum intellectionis est id, quod intelligitur actu intelligendi: sed actu intelligendi intelligitur res extra. Nam dicendo homo est animal: homo est rationalis: homo est substantia: homo currit &c. non intelligitur:, quod fictum sit animal rationale: nec quod homo fictus sit animal fictum: quia tunc species specialissima esset genus: ergo non fictum: sed realis homo qui currit comedit &c. est obiectum actus intelligendi: cum ista in menteformatur homo est animal, currit, comedit &c.
¶ Item quaero formata hac mentali: homo est animal aut actus intelligendi terminatur ad realem hominem tantum: aut ad fictum tantum: aut ad utrunque. Si primum: habetur propositum, quod fictum non est obiectum terminans intellectionem. Si secundum: tunc haec ualebit: fictus homo seu conceptus homo est fictum animal, seu conceptum animal: quod est manifeste falsum: quia conceptus speciei non est conceptus generis. Si tertium: erit sensus, quod realis homo & conceptus hominis est reale animal, & conceptus animalis, qui iterum est falsus.
¶ Item aut in illa: homo est animal: conceptus hominis, & similiter animalis supponit personaliter: & sic non supponit pro ficto: & per consequens non terminat actum intelligendi: quia illud terminat actum intelligendi, pro quo fictum supponit: quia hoc solum intelligitur. Si supponunt simpliciter: tunc supponunt per fictis tamen: & ita ficta terminant non res, & sic praedicte sunt false, & nunquam posset aliquid uere concipi, uel prae dicari de re: nec potest dici: quod supponunt pro utroque simul: quia tumc conceptus eent aequiuocus.
¶ Item quaero, an id fictum scilicet conceptus hois, sit similitudo naturalis rei uel suiipsius: quia non potest esse similitudo naturalis duorum maxime dissimilium: qualia sunt ens reale, & ens rationis. Si primum: tunc reprae. entabit se. Si secundum: non repraesentabit rem.
¶ Item quaero, dum intelligo rem extra & conceptum. aut uno conceptu, aut pluribus. Si secundum: erunt duo obiecta diuersarum cognitionum. unius qua cognosco rem: & alterius, qua cognoscoconceptum rei: & primae cognitionis obiectum erit res, & non fictum. secundae fictum, & non res & per consequens fictum a re non erit obiectum: sed res ipsa a qua fingitur.
¶ Contra secundum scilicet quod fictum, siponeretur non esset uniuersale, arguit fictum seu conceptus repraesentat rem, a qua fingitur, siue abstrahitur: sed non abstrahitur nisi a re singulari: quia res non est nisi singularis: ergo repraesentat praecise rem singularem: & per consequens erit singularis.
¶ Confirmatur: quia fictum est tale in esse obiectiuo, qualis est res in esse subiectiuo: sed res in esse subiectiuo est singularis: ergo & fictum erit singulate in esse obiectiuo.
¶ Item fictum aut importat praecise rem illam singulariter, a qua fingitur aut non: sed sibi simile. Siprimum: habetur propositum: quod fictum est singulare: non secundum: quia tunc non esset fimilitudo rei, a qua fingitur: sed alterius rei simillimae: nam est similitudo rei, quam importat.
¶ Item de reintuitiue, & singulariter cognita possumus habere notitiam abstractiuam singularem puta memoratiuam. Quaero de obiecto, an sit res, an conceptus rei fictus. Non res: quia stat rem non esse, & obiectum debet esse praesens intellectui ad minus in esse cognito: & ita illud esse cognitum, quod est conceptus fictus erit obiectum. Si secundum: habetue propositum: quia cognitionis singularis est obiectum singulare.
¶ Item non experimur in nobis nisi fictum alicuius rei singularis. Vnde & si fingimus conceptum rei prius non cognitae: ut ciutatis Alexandriae, quam non uidimus: ut sup¬ pono: fingimus nihilo ninus unam ciuitatem singularem ex alijs ciuitatibe prius notis, cui imponimus nomen singulare Alexandria: nec experimur in nobis alia ficta uniuersalia. Volens seruare hanc opinionem potest respondere ad illlas rationes.
¶ Ad primum dicendum praemittendo, quod duplex est obiectum terminans. Quoddam ultimatè terminat actum intelligendi: in quo, scilicet intellectus uasi quiescit suo actu, non tendendo ultra in aliud: & illud potest dici obiectum mouens: & hoc praesupponitur actui: & est causa partialis cognitionis secundum beatum Aug. Aliud est obiectum immediatè terminans: quod est quasi medium quoddam, quo intellectus per actum cognoscendi tendit in obiectum ultima tum: & illud obiectum non mouet ad formationem actus intelligendi: sed actu intelligendi constituitur in esse suo obiectiuo: & illud non praecedit actum intelligendi: sed natura sequitur non tempore: quia eius esse non est nisi intelligiEt ita eo, quod actus intelligendi est: intelligitur huiusmodi fictum: & hoc intelligi est suum obiectiuum esse: & ita sunt simul tempore. Et per hoc patet solutio primi, quod beatus Aug. loquitur de obiecto mouente ab illo: & potentia causatur actus intelligendi.
¶ Sed diceres. Sic ergo fictum est obiectum actus: ergo distinctum ab actu: & per consequens utrunque; potest conseruari sine alio. Igitur poterit esse conceptus sine actu intelligendi: & per consequens absque hoc, quod intelligatur, quod implicat: quia suum esse est intelligi: & si actus conseruatur sine conceptu: & tunc quaero, an adhuc habeat obiectum mediatum, uel ultimatum. Sisic frustra ponitur conceptus tanquam obiectum mediatum: cum sine eo intellectus tendat in obiectum ultimatum bi secundum: tunc actus esset sine obiecto, & tunc quis intelligeret, & tamen nihil intelligeret: haberet enim actum intelligendi: & ita intelligeret: nam hoc est intelligere, habere in se actum intelligedi: & tamen nihil intelligeret: quia nullum esset obiectum huiusmodi intentionis. Ad hanc replicam dicitur, quod conceptus, & actus intelligendi dicitur sicut ens rationis, & res: quia conceptus est ratio tansum: quia fictus actus cognoscendi est ens reale tantum in anima: quia qualitas inhaerens animae. Consequenter dici potest: quod separari non possunt: quia implicat ut deducit ratio, quae uidetur euidens: maxime quo ad primam partem: quia sequitur conceptus est: ergo intelligitur. Et consequenter dicitur: quod ista maxima quaecunque sunt distincta, possunt separari &c. intelligitur de rebus realiter distinctis: non de re, & ratione: & siplacet dicere: quod saltem actus intelligendi, qui prior est, potest conseruari sine conceptu. Dicitur: quod in casu actus intelligendi esset sine obiecto: & quod illo actu nihil intelligeretur: & quod qualitas ista potest conseruaria deo in intellectu absque hoc, quod intellectus per eam in aliquid tenderet: nec hoc implicat contradictionem. Et cum quaeritur: tunc aliquis intelligeret: & tamen nihil intelligeret: negetur antecedens: quod tumc intelligeret: nam illo actu nihil intelligeret Et ad probationem intelligere est in se habere intellectum: negetur illud: sed ultra requiritur tendentia in obiectum: unde intelligere est actu intelligendi tendere in obiectum modo licet sit actus intelligendi id es. qualitas illa, qua intellectus non impedius posset intelligere: tamen quia non tendit per eam in obiectum: non intelligit per eam.
¶ Ad secundum conceditur: quod actus cognoscendi uniuersaliter obiectum, est res extra: sed negetur consequentia: quoniam eiusdem actus possunt esse plura obiecta non eiusdem ordinis, scilicet mediatum, & immediatum; actus autem distinguuntur per obiecta eiusdem rationis.
¶ Confirmatio prima probat, quod actus intelligendi uniuersalis est obit ctum, extra quod conceditur: ut sufficienter probatur.
¶ Ad secundam confirmationem dicitur, quod actus intelligendi cor respondens subjecto in illa: homo est animal, terminatur ad utrunque diuersimode: ad rem tanquam ad obiectum uitimate, & principaliter terminans, ad conceptum tanquam ad obiectum mediatum.
¶ Consequenter dicitur: quod non ua¬ lebit illa propositio: homo est animal, ihomo realis & conceptus sunt animal: quia terminus propositionis non supponit pro obiecto mediato: sed rantum pro obiecto principali, & ultimatè terminante, quod in dicta propositione est realis homo. Et per hoc patet solutio sequentium confirmationem usque ad ultimam. unde patet: quod in praedicta extrema supponunt personaliter tantum prorebus, & dum supponunt simpliciter: supponunt tantum pro conceptibus.
¶ Ad ultimam confirmationem potest dici: quod rem extra & conceptum rei intelligo diuersis conceptibus: quia diuersis actibus: quia rem extra actu recto, & conceptum actu reflexo, & quemlibet actum sequitur suus proprius conceptus siue propria fictio: & si simul utrunque cognoscitur, simulerunt plures conceptus, & actus intelligendi: nec hoc uidetur inconuentens praesertim de actu recto, & refsexo: immo necesse est quandocunque intuitiue cognoscitur actus proprius intelligendi actu rest exo: quod sint simulduo actus intelligendi in intellectu. Et si argueretur consequenter, quod sic esset processus in in finitum: quia actus rest exus etiam intelligitur & non seipso, sed per alium, & sic alius intelligitur &c. in infinitum. Dicitur: quod status erit in secundo actu: ut dicit auctor. q. i prologi
¶ Siquaeritur quomodo tunc uniuersale est obiectum cognitum, cum dum supponit personaliter, non supponit pro se, sed prore: & tunc non dicitur actus ressexus: sed solunmdum supponit simpliciter. Borte dici posset, quod existente uniuersali in intellectu: semper intuitiue cognoscitur: & ita semper est simulcum actu recto refsexus: licet praedicatum propositionis non dicitur de actu reflexo, sed tantum de actu recto. Vel si non placet, dicatur quod uniuersale est obiectum cognitum aptitudinaliter: non semper actu. i quod est cogno s scibile.
¶ Ad primam dicitur secundum doct. dist. xxv. q.iij. quod inter rem intuitiue cognitam, & actum cognoscendi in tuitiue, non ponitur fictum quasi medionterminans cognitionem intuitiuam: sed cognitio intuitiua primo, & immediate terminatur ad rem ipsam singularem in tuitiue cognitam. Similiter nec inter notitiam abstractiuam singularem immediate intuitiuam sequentem, quia idem omnino, & sub eadem ratione est obiectum intuitiue, & abstractiue notitiae immediate sequentis: sed cognira reintuitiue intellectus fingit conceptum similimum in esse obiectiuo rei intuitiue cognitae, repraesentans ipsam rem & omne sibi simile: sicut non est simillimus soli reicognitae: sed etiam cuilibet sibi simillimaequod est obiectum primo cognitum intellectione communi.
¶ Per hoc ad argumentum dicitur, quod illud fictum, siueconceptus abstractus, non repraesentat praecise rem singularem, a qua abstrahitur: sed illam & quodlibet sibi simile, quaem possunt plura esse: sicut declarat auctor. q. sequenti.
¶ Ad confirmationem dicitur, quod fictum est tale in esse obiectiuo non quantum ad singularitatem repraesentandi: sed quantum ad habitudines repraesentatas, quas repraesentat easdem non numero tantum, sed specie: quia omnia similia.
¶ Per hoc ad confirmationem secundam dicitur, quod est similitudo rei, a qua fingitur: & cuiuslibet sibi similis sicut statua regis licet fingatur a figulo secundum singulatem faciem regis: repraesentat tum aeque regem, & omnem sibi simillimum.
¶ Ad tertiam confirmationem patet ex dictis, quod conceptus fictus non est obiectum cognitionis intuitiuae nec abstractiuae immediate sequentis: quia illas praesupponit: sed est obiectum cognitionis communis bstractae. Quid autem sit obiectum cognitionis intuitiuae, & abstractiuae immediate sequentis dictum est: nec oportet obiectum esse praesens quo ad abstractiuam: sed sufficit, quod aliquando fuerit praesens.
¶ Ad quartam confirmationem dicitur: quod experimur in nobis fictum importans rem singularem: sed non illam tantum, a qua sit fictio: sed omnium sibi similium, & ideo est uniuersale ut dictum est: nec tantum ab una re singulari abstrabimus uniuersale: sed etiam apluribus singularibus in ter se conuententibus abstrahitur uni¬ uersale: quid est similitudo quaedam onum sic conuenientium: & obiectum terminas actum intelligendi conmune. Et quod additur: cum fingimus ciuitatem Alexandriae; fingimus aliquod singulare: negetur id: nam illa imago, quam a pluribus prius sensatis fingimus, de se est vniuersalis: quia aequa liter est omnium: quad sunt: uel esse paesent similia huic fictionilicet forte de facto nihil reale est huic simile: & ita patent solutiones.
¶ Sed adhuc contra hunc modum arguitur. illa opimode fictis uidetur omnino superflua: quia omnia in hac materia saluantur per solum actum intelligendi, sine simodoi ficto habente tantum esse obie ctiuum: & multo facilius, quam ponendo huiusmodi fictum cum actu intelligendi: quem tamen oportet ponere ex rationibus distin. sequenti ponendis. Cum ergo non sit ponenda pluralitas sine necessitate: uitanda est huiusmodipluralitas. Antecedens patet: quia si ponitur huius modi fictum: adhoc ponitur, ut cognitio uniuersalis habeat obiectum uniuersale: sed ob hoc non oportet ponere: quia sufficienter saluatur ueritas cognitionis per plura obiecta singularia, aeque prime per cognitionem uniuersalem significata: quae tamen oportet ponere, etiam fificta ponantur: alia nulla esset cognitio uniuersalis rerum singularium: quod ex supradictis patet esse falsum.
¶ Nec oporter ponere huiusmodi ficta habentia tamen esse obiectiuum propter declarare generationem uerbi in diuinis: ut infra patebit: quae magis declaratur per productio nem notitiae abistractiuae immediate sequentem notitiam intuitiuam: quam per fictionem huiusmodi uniuersalis, aut est singularis.
¶ Nec propter saluare aucto. beati August. aut alia inducta in rationibus pro illa opinionqueper auctorem adductis in quaestione praessenti iuxta principium: ut patebit ex earum solutionibus. Vnde ad eas secundum ordinem respondendo.
¶ Ad primam, qua arguitur. quod secundum philosophum ens diuiditur primaria diuisione in ens in anima: & ens extra animam. Dicendum: quod non est diuisio entis accepti pro ter mino primae impositionis: sed pro term ino secundae imppsitionis: ut sit sensus entium id est terminorum significantium entia: aliqui significant entia extra animam: aliqui entia in anima: & intelligit per entiam anima entia, quae sunt signa: sicut illud supra expositum est. Rerum aliae uniuersa les: aliae particulares id est signorum aliud uniuersale: aliud particulare. Et est similis diuisio ei, quam ponit beatus August. j. de doctri. christiana, & magister dist. i. Omnis doctrina uel rerum est, uel signorum: hoc est terminorum significantium res, uel signa. Est ergo diuisio philosophi(si tamen est philosophi)haec in sententia. Terminorum entia significatium: quidam sunt primae impositionis: quidam secundae impositionis. Neque illa diuisio entis in ens in anima &c. ualeret: si perens in anima intelligeretur huiusmodifictum: quia tale fictum non estens, uel res: sed tantum fictum uel ratio, quod distinguitur contra ens & rem: nisi diceretur: quod esset diuisio aequiuoci in sua aequiuocata.
¶ Ad secundam de figmentis dicitur: quod intelligendo illam similitudinem, quam anima fingit id est abstrahit arebus: sic figmenta sunt actus intelligendi, qui habent esse uerum, & subiectiuum in anima. Sunt enim qualitates animae inhaerentes: & hi actus sunt naturales similitudines rerum, a quibus formantur, quae sunt obiecta eorum: nec oportet ponere aliquod obiectum medium inter cognitionem intellectiuam actus, & reale eius obiectum. Dicuntur autem huiusmodiactus figmenta: quia talia sunt in repraesentando rem: quales sunt res repraesentatae. Non autem talia in existendo id est in qualitatibus realibus: quia sunt qualitates spirituales: obiecta uero frequenter res materiales: sunt autem naturaliter similes in repraesentando: quia repraesentant res distinctaecum suis habitudinibus sicut sunt realiter: non autem sunt similes in essendo, idest: quod actus haberent esse reale: aut qualitates reales eiusdem speciei cum suis obiectis. Quod additur de chumera: patet: quod aliter chumera dicitur sigmentum: & aliter cognitio rei possibilis. Verum conceptus chumerae, idest actus cognoscendi correspondens huic uoci chumerae, est uera qualitas in mente: tamen illud, quod significat, nihil est.
¶ Ad tertium de propositionibus, sullogismis &c. dicitur: quod habent esse subiectiuum in anima: nec eorum esse est tantum cognosci: licet dum sunt cognoscuntur: sunt enim aggregata, & complexa ex pluribus conceptibus, & actibus, quod sunt qualitates in anima. Verum notitia adhaesiua propositionum est simplex qua litas mentis terminata ad complexum pro positionale.
¶ Ad quartum de artificibus dicitur: quod artificialia in mente artificis sunt cognitiones, quae sunt uerae qualitates conceptus scilicet qui sunt naturales similitudines rerum artificiatarum extra. Secus tamen de mente diuina, cuius cognitio non est qualitas: sed ipsa essentia. Non tamen est concedendum proprie loquendo: quod artificialia extra habent esse quasecunque in mente artificis. Nec creaturae in mente diuina: nisi esse capiatur abusiue pro cognosci: de quo inf. dist. xxxvAd quintum de respectu rationis dicit,. quod talis non est ponendus distinctus a rebus: tamen conceptus relatiuus sicut conceptus connotatiuus est uera qualitas mentis, qui potest dici respectus rationi: quia portat operationem intellectus.
¶ Ad sex tum dicitur: quod ens, quod est uniuocum deo, & creaturis, est conceptus & qualitas mentis, & non res aliqua extra animam realiter comunis deo, & creaturis: sed est communis repraesentatiue: sicut uox eius, de quo. q. sequenti.
¶ Ad septimum dicitur: quod intentiones secundae sunt uerae qualitates in anima, & conceptus significantes signa per modum signi & non tantum ficta. Consequenter dicitur quicquid beatus Aug. de isto ficto dicit: conuenit conceptui, qui est actus intelligendi, & quomodo intellectio est obiectum cognitiuum non suimet: sed actus refsexi. dicatur proportionabiliter sicut supra responsum est de ficto.
¶ Ad ratio nem primam contra secundam opin. in principio. q. quae etiam uidetur militare contra hanc opi. dicitur, quod actu intelligendi uniuersali nihil intelligitur nisisingulare: quodlibet singulare sub eo contentum aeque primo negatiue. Nec est inconueniens: quod infinita in potentia possunt intelligi confuse: secus si intelligitur quodlibet seorsum distincte.
¶ Ad secundam contra eandem opi. dicitur quod conceptus dupliciter accipitur: participialiter: & nominaliter. Participialiter est res, quae concipiti. it res quae actu cognoscendi intelligitur: & sic conceptus est obiectum intellectionis: & est res extra terminans actum intelligendi, scilicet res cognita, sed nominaliter capiendo est ipsa cognitio, qua res cognoscitur, & sic est actus intelligendi. Et uerum est: quod cognitio non praeciscterminat se ipsam, ut significatum per se naturaliter proprie: sed bene terminat seipsam ut significatum per se mediante alio conceptu. hoc est dictu: quod nullus conceptus si gnificat seipsum praecise naturaliter proprie, & ultimate: sed bene significat seipsum praecise naturaliter comuniter, uel non ultimate, & hoc mediante alio conceptu refsexo naturaliter proprie significante.
¶ Ad rationes contra secundam opinionem inquantum faciunt contra illam: dicitur: quod uniuersale non est species, sed cognitio siue actus cognoscendi communiter. Et consequenter dicitur: quod illud uniuersale non primo intelligitur: sed res singularis: sed est, quo intelligitur. potest tamen intelligi alio conceptu, qui dicitur refsexus: nec proceditur in infinitum: sed est status secundum auctor. in secundo ut dicit in prologo. q. i.
¶ Dicitur etiam: quod conceptus uniuersalis abstrahitur, & generatur. Abstrahitur a conuententia singularium, & generatur: quia realiter in anima producitur. Aliae rationes non sunt contra istam opinionem.
¶ Propterillas rationes factas contra opinionem de fictis: uidetur secunda opinio probabilior, quod uniuersale est conceptus mentis .d ist actus cognoscendi: qui est uera qualitas in anima: & res singularis: signisicans uniuoce plura singularia aeque primo negatiue naturaliter proprie: quorum singularium est naturalis similitudo: non in existendo: sed in reprae: sentando: propter quod dici potest fictum, similitudo imago uel pictura rei etiam obiectum cognitum: sed non seipso: sed alio conceptu reflexo. Est etiam uniuersale: uox uel scriptum, aut quodcunque aliud signum ex institutione, uel uoluntario usu significans plura singularia uniuoce. quod tamen signum est res aliqua singularis, & sicut conceptus, ita & ipsum solum repraesentatiue est uniuersale: ita quod esse uniuersale nihil aliud est, quam repraesentare, uel significare plures res singulares uniuoce. Et secundum hunc modum omnia faciliter possunt solui, & intelligi: quam opinionem in sequentibus prosequi propono: sicut & doc. quodlib. iij. qeij. eam acceptat dicens: quod non sit paruus mundus continens huiusmodi entia ficta. Vnde secundum eum ibi qud nulla res est nihil est omnino. Item. iiij. quodlib. q. xix.
On this page