Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

QVAESTIO 10. VTRVM sit tantum unus deus. Quaestio haec terminabitur articulis tribus. Primus notabilia & suppositiones. Secundus conclusiones. Tertius dubitationes absoluet.

¶ Circa articulum primum notandum, quod conclusio est certa & claret ex fidei articulis. An autem sit naturaliter demostrabilis pertractat auctor, & quomodo ueritas credita possit ratione nuturali ostendi. Recitat autem doctor primum opinionem. Sco. lib. i. q.ij. dist. praesentis tenentis in summa: quod potest probari, quod est aliquod ens primum primitate causalitatis effectiuae & finalis & primitate eminentiae. Et secundo: quod illa triplex primitas uni soli naturae conuenit. & de hoc. q.eiij. tractat. Primum probat: quia oportet ponere statum in causis essentialiter ordinatis, ne fiat processus in infinitum: ergo datur efficiens non effectum: & illud erit causans primum.

¶ Circa hoc ostendit Ioan. quae causae sint essentialiter ordinatae: scilicet quarum posterior dependet a priore in causandio, & est imperfectioea: & simulrequiruntur ad causandum: oppositum est in accidentaliter ordina tis. Ex quo etiam ostendit: quod non est idem causa essentialiter ordinata, & causa perse:nam causa per se secundum eum est, quad secundum naturam propriam, & non secundum aliquod sibi accidens causat. causa per accidens econuerso.

¶ Secundum similiter probatur pluribus rationibus. Secundum probat: quia tale primum est necesse esse: non autem possunt esse duo necesse. Has & alias rationes latè recitat, & impugnat doc. contra Ioan. ostendens aliquas saltem ex eis minus sufficientes. Plura etiam impugnat, quae Scotus dicit de causa per se, & peraccidens, similiter de causis essentialiter ordinatis. Commendans nihilominus ipsum doc. subtilem: quia fuit magnus logicus.

¶ Secundo suppono quid nominis dei: quod dupliciter potest assignari: ut dicit doc. j. quodlib. q. i. Siquidem deus primo dicitur ens omni alio perfectius: uel secundo, quo nihil est perfectius. Secundum primum quid nominis probato: quod deus est: etiam probatur, quod tantum unus est deus: quia sic accipiendo includit manifeste contradictionem se sse plures deos. Quoad secundum quid nominis duo quaerit qustio. Primo, an sit deus: secundo ansitunus, & non plures secundum expositionem signi tantum.

¶ Quoad primum tenet auctor cum Sco. quod deum esse est demonstrabile per hoc, quod potest demostrari, quod est aliquod primum in genere causae efficientis demonstratione. ad impossibile: alias enim procederetur in infinitum: & esset infinitas rerum actu existentium separatarum: quod esse impossibile demonstratur. iij. Physi. Et hanc demonstrationem philosophi, Petrus de Aliaco essert super omnes alias demonstrationes philosophi:licet dicat eam non fore demonstrationem: sed bonam probabilem rationem. Attamen secundum doc. illa demonstratio euidentius fieriposset per rerum conseruatione. quam per rerum productionem.

¶ Quoad secundum, scilicet quod etiam unitas dei sit demonstrabilis, & non pluralitas: circa quod Sco. probare nititur infinitatem dei. & consequenter impossibile est plura infinita. Quas rationes multiplicat in q. i. & ij. huius dis. Sed has auctor soluit: ostendens quod non procedunt ex euidentibus, sed frequenter. ex creditis in j. q. i. quodlib. & q. xvij. & seq. vij. quod lib.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Primitas causae esficientis efficacius probatur, & euidentius ex conseruatione rerum, quam earum factione: sic arguendo. Omne productum ab alio conseruatur ab alio, quadiumanet. Nam ipsum conseruare est efficere, & couseruans est efficiens. Quaero ergo de conseruante, an ipsum conseruetur ab alio: an non: Si non: erit primum conseruans, & ita primum efficiens. Siab alio: de illo similiter quaeritur & nisidetur status: proceditur in infinitum in conseruantibus: quod est impossibile: quia tunc essent infinita in actu. eo quod necesse est conseruans tam mediatum, quam immediatum simul esse cum conseruato. Secus de efficiente: quia non oportet efficiens scilicet causam causae esse simulcum causato mediate: puta auum cum nepote. Et illa ratio procedit tam in accidentaliter ordinatis, quam essentialiter ordinatis.

¶ Secunda conclusio. Tantum unum ens est simpliciter primum. Probatur: quia si essent plura: uel specie disferrent: uel tantum numero. Non primum: quia runc non essent aeque perfecta: quia species se habent ut numeri, & ita imperfectius non esset simpliciter primum. Non secundum, quia tunc non posset dari certus numerus eorum. Vbicunque enim sunt duo indiuidua solo numero differentia: ibi possunt dariplura sine numero certo. Et sic essent plures dij sine numero; quia quicquid potest esse deus necessario est deus. Haec ratio probabilis est: sed non demonstrat. Alias etiam rationes Ioanmis approbat: sed non omnes.

¶ Conclusiotertia. Tantum unum esse deum est creditum: & non demonstratum ratione naturali nobis in uia possibili: tamet si multae pbabiles rationes ad huius ueritatis ostensionem possint adduci. Ista propositio ex sequentibus amplius patebit.

¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo circa primamconclusionem. Nam nulla uidetur esse ratio diuersitatis inter rationem conseruationis, & productionis: ergo si una concludit & alia uel neutra. Ad illud dicit, quod ratio tacta est in conclusione prima iicet breuiter. Nam ut supra patuit: ista arguit per conseruationem: alia per productionem. secundum quod producere siue produci dicit rem accipere esse statim post non esse. Sed omne conseruans aliud mediate uel imediate re actualiter cum suo conseruato: & econuerso. Non autem omne productum ab alio requirit; quod producens sit simul cum eo: ut patet de patre, & filio genito. Et sic quamuis possit poni processus in infinitum in causis producentibius siue in infinitate actuali: non tamen in conseruantibus: unde posset ratio sic formari. Quicquid realiter producitur abalio: quidiu manet in esse reali, ab aliquo realiter conseruatur: sed iste effectus pro ducitur: igitur quadiu manet ab aliquo conseruatur. Tunc quaero de illo conseruante: aut potest produci ab alio: aut non Si non: tunc est efficiens primum sicut est conseruans primum: quia esse consen uans est esse efficiens: ut ostendam in quarto. Siautem illud conseruans producitur ab alio: igitur conseruatur ab alioEt de illo alio quaero sicut prius: & sic uel oportet producere in infinitum: uel oportet uenire ad aliquod primum conseruans, non conseruatum: & tale est primum efficiens. Sed non est possibile esse processum in infinitum in conseruantibus: quia tunc actu essent infinita: quod est impossibile: saltem naturaliter: sicut posset probari per rationes philosophi, & aliorum quae sunt satis rationabiles. Et per consequens per istam rationem patet sufficienter (licet non euidenter quod oportet dare primum conseruans, & ita primum efficiens.

¶ Secundo dubitatur de causis essentialiter, & accidentaliter or¬ dinatis, qualis sit inter eas differentia. Et si sit notum per experientiam: uel solum creditum esse causas sic subordinatas, Ockam quaestione praesenti dicta Scoti de huiusmodi causarum differentia impugnat. Et Orta. qeiiij. art. iij. sequitur Ockam dicens plura dicta a doctore de causis consistere in quid nominis terminorum.

¶ Ad hoc ertio dubium post dominum Camera. q.iij. suppositis his, quae tangit Ockam in litera quaestionis praesentis, dicitur quod non triplex inter eas assignari differentia.

¶ Prima est quod in causis essentialiter ordinatis, secunda dependet a prima in causando. Causae autem accidentaliter ordinatae sunt, quarum neutra ad productionem alicuius effectus aliam requirit naturaliter in causando

¶ Secunda differentia est, quae sequitur ex prima, quod in causis essentialiter ordinatis, est causalitas alterius rationis & alteris speciei: ita quod causae essentialiter ordinatae sunt alterius speciei: quia ad causationem unius effectus sufficit unum unius rationis:

¶ Tertia differentia est: quod omnes causae essentialiter ordinatae simul requiruntur ad causandum effectum. In causis autem accidentaliter ordinatis non requiritur earum simultas incausando.

¶ Et si dicatur: quod mus, & sol essentialiter subordinam tur in causando murem: & tamen non requiritur earum simultas. Dico, quod licet mus essentialiter subordinatur ad solem: non tamen econuerso &c.

¶ Vnde circa praedicta sciendum est, quod causarum concurrentium ad daeterminatum effectum,, si una non possit concurrere nisi alia concurrat: ita depenidet una ab alia in causando sicut econuerso. Generaliter tamen illa, quae est prior, & illimitatior non sic omnino dependet a posteriori causa eiusdem effectus sicut econuerso. Verbi gratiaIn generando hominem: homo essentia liter a sole dependet, & econuerso: quia nec homo sine sole: nec sol sine homine potest hominem generare: sed tamen solsine sorte potest hominem generare. Et sic causa uniuersalior, & illimitatior non omnino dependet ab inseriori: scilicet sol ab homine: sicut inferior a superiori& uniuersaliori propter causam dictam, scilicet quia sol in producendo hominem non requirit necessario hoc singulare: puta sortem ad comproducendum: sed econtratio. Aliquando autem non est sic mutua dependentia causarum concurrentium incausando: sicut quando sol, & mus generat murem: quia licet mus non possit generare murem sine sole: sed tamen sol potest sine mure. Et per hoc potest appatere, quomodo procedunt, uel non procedunt multae instantiae, quas in hac materia mouet Ockam contra Scotum ponente praedictas differentias &c.

¶ Ex praedictis sequitur primo: quod non est nobis euidens per experientiam, nec per demonstrationem: sed solum opinatum, uel creditum aliquas causas sic esse essentialiter ordinatas. Patet satis per praedicta.

¶ Secundo sequitur, quod secundum fidem omnis causa creata non solum in essendo: sed etiam in causando essentialiter dependet a deo.

¶ Tertio sequitur, quod deus a nulla causa dependet essentialiter in causando.

¶ Quarto sequitur, quod secundum fidem simpliciter, & absolute nihil essentialiter dependet ab aliqua causa creata siue in causari, siue in esse. Haec sunt de mente domini Camerac. ubi supra, & aliorum.

¶ Attamen pro praemislorum clarioriintellectu notandum: quod aliquid essentialiter de impendere, aliopotest dupliciter intelligi. Vno modo simpliciter, & ab olute: quia scilicet sine illo non posset esse uel conseruari alijs quibuscunque; positis: & sic nihil essentialiter dependet nisi a solo deo. Alio modo setundum quid: quia scilicet de facto ponitur in esse, & conseruatur ab illo: & sine illo non fieret: nec naturaliter fieri posset: licet bene absolute. Et sic aliquid essentialiter dependet a causa creata: quia secundum cursum naturae causatur: & conser¬. uatur ab illa &c.

¶ Et hoc patet ad praedictam rationem quantum probat, & quantum non. & qualiter debeat inteligi &c.

¶ Tertio dubitatur circa illa, quem tangit doctor de diuersis propositionibus, & primum circa illam quae tangit . de causa per se: & causa per accidens. ¶Pro cuius intellectu notandum, quod perse, & per accidens quamdoque sumuntur, ut dicunt comparationem conditionis realis rei, quae est causa per se ad causam per accidens: hoc est sumuntur, ut dicunt conditionem rei naturalis. Alio modo, ut dicunt conditionem propositionis. Deprimo dicit doctor. Causa per se est aliqud, quod causat non per aliud realiter distinctum ab eo, sed per se: ita quod ipso posito, circumscripto omni alio, quod non est causa in aliquo genere causae, potest sequi effectus, & sic calor: per se calefacit: anima per se intelligit. Et per non, excludit circunstantiam partialis causae concurrentis. Nam secundum multos, accidentia non habent actiuitatem suam extra subiectum sicut in subjecto. & pro statu illo oportet intelligentem phantasmata speculari. Causa per accidens est illud, quod causat per aliud ab eo distinctum: sic anima intelligit per corpus: ignis calefacit per calorem: homo intelligit per animam: totum agit per partem.

¶ Corollarie sequitur: quod doctor facit in illo dicto comparationem huius, quod agit, seu causat per se ad causans per aliud: & sic per se & peraccidens dicunt conditionem rei naturalis.

¶ Quandoque uero per accidens, & per se dicunt conditionem propositionis: ut aedificator per se aedificat. Statuam faciens est causa per se statuae. Album peraccidens aedificat. Policletus est causa per accidens statuae: ut innuit conmentator. i. Physi. conmen. Ixxi. Sic. nio. sensus est, Haec propositio est per se aedificator aedificat: haec est per accidens album aedificat: ut etiam habet philosopus. ij. Phusubi philosophus uult: quod de illo pręedicatur per se aliquod pręedicatum, cui no potest inesse oppositum illius praedicati id est quando est propositio necessaria. Haec. n. semper est uera: calefaciens calefacit: statuam faciens statuificat. Non sic illa. Policietus est causa statuae: album aedificat: quae possunt esse uere posita circonstantia subiecti. Vnde illa praesent simulstare, secundum quod per se dicit conditionem prpositionis per se: uel conditionem causaeper se. Album per se calefacit: calidum perse calefacit. Hae ambe uerae sunt subiectis supponentibus pro eodem: & tamen prima est propositio per accidens: seda uero per se. Sic similiter. Policietus per se est causa statuae. Posscletus per accidens est causa statuae. Statuam faciens per accidens est causa statuae ut per se, & per accidens conuenit causae per se, uel per accidens. alias tertia non est uera, si per accidens est conditio propositionis. Non ergo malum est tales propositiones distinguere propter multiplicem acceptionem perse, & per accidens. Tandem ostendit illud non esse uniuersaliter, uerum etiam secundum Scotum. Quicquid est causa causae, est & causa causati.

¶ Promateria huius quaestionis de unitate dei& primitate efficientis. uide doc. j. quodlib.. q.i. Item. vij. quodlib. q. xvij. fere usque ad finem. Item. ij. quodlib. quaestione. j. & ij.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10