Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

QVAESTIO XI. VTRVM cum unitate numerali diuinae essentiae, stepluralitas personarum realiter distinctarum.

¶ Tribus articulis quaestio terminabitur, scilicet notabilium praemissione: conclusiua responsione, & dubiorum solutione.

¶ Quoad primum suppono hic dicta in quaestione prima huius distinctionis de distinctione formali.

¶ Secundo pro intellectu quaestionis notandum: quod difficultas quaestionis oritur ex hoc. Dictum est enim in principio huius distinctioni in conclusionibus textualibus. & q.ij. distin. j. &c. quod essentia diuina identificat & unit sibi essentialiter, & realiter omnia, quae sunt indiuinis. Cum ergo essentia est realiter pater, & filius & spiritus sanctus: & similiter proprietates relatiuae Et tres personae sunt una res numero indistincta. extra de sum. tri, & fide cafirmiter. Difficile est uidere, quomodo sunt plures relationes, & plures personae, & una sola essentia diuina. Et ergo quaeritur: utrum cum essentiae simplicitate stare possit personarum pluralitas,

¶ Ad quod saluandum diuersi diuersa dicunt, quorum doct. recitat opi. & praesertim tres.

¶ Prima, quam recitat, dicitur esse scilicet Tho. dist. praesenti, que tenet, quod ad saluandum illa sufficit distinctio ra¬ tionis inter essentiam, & personam & relationem, quam doct. improbat: & modum loquendi improprium, & fere includere contradictionem ostendit.

¶ Secunda dicitur esse Gerson. haec tenet: quod essentia, & relatio realiter diistinguuntur, sed haec omnino uidetur irrationabilis.

¶ Tertia opi. est Sco. dist. ij. qeiiij. secundum quorationem aliquorum, iuxta finem non longe ante responsionem ad primum principale, quam & auctor tenet.

¶ Haec tenet sine assertione temeraria, & praeiudicio sententiae sanioris: quod relatio, & essentia sunt una res realiter: nec tamen sunt eadem omnibus modis ex natura rei: sed ex natura rei habent aliquem modum non identitatis. Et ille modus non identitatis sufficit ad distinctionem realem inter supposita diuina, Et ille modus non identitatis potest dici distinctio formalis non realis: ut supra: habitum est. quae. j. huius distinct.

¶ Quod autem sit talis non identitas in ter relationem, & essentiam probatur sic. Nec credo (ait Ockam) quod sit aliud ar C gumentum efficax ad istam conclusionem: & est ratio Sco. in sententia. Primum suppositum, scilicet pater habet realiter entitatem communicabilem, puta essentiam: alioquin non posset eam communicare: habet etiam realiter entitatem non communicabilem, alioquin non esset suppositum, & hoc ex natura rei. Sed contradictoria non possunt uerificari de eodem omnibus modis sine omni distinctione. Cum ergo de essentia uerificatur comunicabile, & de relatione, puta paternitate incommunicabile, & hoc ex natura rei. Nam essentia ex natura rei est communicabilis, & communicata personis. Et relatio, scilicet paternitas ex natura rei est incommunicabilis: ergo erit aliqua non identitas ex natura rei inter essentiam, & paternitatem.

¶ Veruntamen ex distinctione formali essentiae, & relatione sola non habetur distinctio realis personarum a priori: sed magis econuerso: ex distinctione reali personarum & identitate essentie, cum personis, & relationibus infertur distinctio formalis relationi:, & essentiae. Et ita distinctio personarum realis hon est: quia relatio, & essentia distinguuntur formaliter. Nam paternitas, & spiratio actiua in patre distinguuntur formaliter: & amen non constituunt distincta supposta: quia non distinguuntur inter se rea liter, nec a patre: sed personae distinguuntur realiter: quia relationes oppositae constituentes personas distingusitur realiter.

¶ Quantum ad articulum secundum, est haec conclusio responsiua. Doterfides: & habet fidei articulus: quod cum unitate diuinae essentiae stat pluralitas diuinarum personarum realiter distinctarum. Sic etiam habetur in sumbolo Athanalij. Sed patris, & filij & spiritussancti una est diuinitas: aequalis gloria, coaeter na maiestas. Quod autem in diuinis sit personarum emanatio infra ostendetur Tacit pro alla conclusione hoc: quod habetur ubi supra desum. tri. & fi. c. firmiter. Haec sancta trinitas secundum com munem essentiam indiuidua: & secundum proprietates personales discreta &c. Et ce tria dicit. Primum trinitas est pater, & filius, & spiritussanctus. Secundum Haec sancta trinitas est indiuidua secundum essentiam. Tertium, est discret a personali proprietate. Est ergo in diuinis dare essentiam unam: tres personas, tres proprietates relatiuas siue personales: ut clare patet ex hac litera.

¶ Secunda conclusio. Essentia distinguitur formaliter a persona, & proprietate personali, & econuerso. Patet ex quid nominis distinctionis formalis praemissae. q. i. Quod enim distinguantur, patet ex quico nominis distingui: quia de ipsis siue de terminis pro ipsis personaliter supponenm tibus uere per modum contradictionis, aut contradictoriae oppositionis affirmatur aliquid, & negatur: ut generare non generare: esse communicabile: esse incommunicabile. Nec est intelligibile: quod de aliquibus uere aliquid negetur, & affirmetur per modum contradictionis: ita quod haec sit uera. Gratia exempli. Essentia non generat. pater generat. A est c. b non est e: nisi a & buel significata per ipsa: & nisi pater & essentia: uel de ipsa significata aliqualiter inter se di¬ stinguantur. Si enim nullo modo distinguuntur: ergo non est aliqua non identitas inter essentiam, & personam. ergo sicut illa conceditur: persona generat concedi debet illa: essentia generat: quod est contra ecclesiae determinationem.

¶ Suppono enim: quod non sit inter personam, & essentiam al qua distinctio quoad modos grammaticales, uel logicales significandi, uel supponendi nisi quantum requirit natura rei significatae. Siergo ex natura rei significatae; uel significatarum secclusa omni operatione intellectus nulla paenitus reperitur distinctio, uel non identitas inter essentiam, & personam: sequitur: quod sunt termini omnino synonymi idem praecise significantes, & per eodem supponentes. Tumc arguo sic. Qundcunque aliqua nomina sunt sVnonyma, quicquid uerificatur de uno significatiue sumpto, & personaliter est uerificatur de alio eodem modo sumpto: ergo si haec est uera essentia est filius: haec erit uera, paternitas est filius: quod est falsum. Item spiratio passiua, & filius &c. Hanc rationem, & alias deducit late Ockam quaestione praesenti: & habet easdem Ovta. q. v. art. j. & Camerac. q.vj. art. j.

¶ Praeterea, nemo sanae mentis uidetur posse negare, quinquandocunque; de duobus terminis significatiue sumptis aliquod idem affirmatur, & negatur: ibi est aliqua distinctio, uel non identitas. Sed sic est in proposito: quia generat, & non generat: esse con municabile esse incommunicabile: ergo est ibi aliqua distinctio non essentialis, nec realis: ut sumi potest ex quaestione prima: & inferius amplius patebit in alijs distinctionibus: ergo non identitas siue distinctio formalis, quae est minima. Et ab aliquibus dicitur distinctio modalis: ut innuit Ovta ubi supra. q. v. ar. j. primi.

¶ Posset hic forte incidere dubium de personarum distinctione, & constitutione quibus dicant distingui, & constitui: & quo hoc saluo potest nihilomins defendi simplicitas dei. Sed de hoc infra.

¶ Vnum tamen hic adijcio secundum Adam: quod cum dicitur essentia esse in diuinis, uel in patre een: in sumitur intrasiti ue: ut cum diciur creatura salis id est qua est sal: quia na¬ tura diuina est essentia diuina, & pater est essentia. & pater est sua proprietas relatiua, scilicet paternitas. Idem est de mente Damalce. lib. j. c. xj.

¶ Quantum ad articulum tertium est primum dubium. Vtrum propter distinctionem formalem concedendum sit: quod in diuinis sint plures formalitates: sicut ubicunque aliqua rea liter distinguuntur, ibi sint pli:res realita tes. Solutio. Non est magis concedendum: quod in diuinis sint plures formalitates, quam plures realitates. Vbicunque ergo non conceditur: quod aliqua sint plures res: ibi non est concedendum, quod ibi sint plures formalitates: nec plures rationes reales: nec plures quidditates. Cuius ratio est: quia signo realitatem essentiae, & relationis: quae est una: & signo formali tatem essentiae, qua distinguitur a forma litate relationis. Quaero an illa formalitas sit idem omnibus modis cum realitate essentiae: an distinguatur formaliter. Si priiu: ergo sicut est una realitas: ita erit una formalitas. Si secundum: quaero de formalitate, qua distinguitur forma litas a realitate essentiae: sicut prius ergo uel erit processus in infinitu: uel alicubi standum est. & eadem ratione in primo, ita quod aliqua distinguuntur formaliter: & tamen non sunt in eis plures for malitates. Hanc rationem latè deducit Ockanmin solutione dubij primi.

¶ Si quaeratur: quomodo ergo distinguitur essentia diuina formaliter a relatione. Respondet non per aliquod superadditum: sed seip sa relatio non est formaliter essentia, & seipsa est eadem realiter relationi. Non enim concedendum est proprie loquendo de conuenientibus, quod conueniunt in aliquo: sicut nec distincta proprie distinguuntur in aliquo, sed aliquibus. unde sic omnia distincta distinguuntur uel seipsis, uel aliquibus sibi intrinsecis: ita omnia conuententia, in quibus non est aliquod idem omnibus modis, ut in diuinis: uel conueniunt seipsis: uel aliquibus sibi intrinsecis.

¶ Secundum dubium. Cum inter rem, & rationem non est medium: ergo uidetur: quod distinctio formalis sit distinctio realis, uel distinctio rationis.

¶ Item omnis distinctio mate¬ rialis est realis: ergo multo fortius distinctio formalis est realis: quia formae magis distinguuntur, quam materia: sed distinctio formalis est distinctio formarum. quod probatur: quia distinctio realis est distinctio rerum: & distinctio rationis est distinctio rationum: & distinctio matetialis est distinctio conditionum materialium: ergo distinctio formalis est distinctio formarum.

¶ Item bene sequitur, Distinguuntur formaliter: ergo realiter. & inter illa est distinctio formalis: ergo est distinctio realis: ab inferiori ad superius.

¶ Item sequitur. distinguuntur formaliter: ergo distinguuntur. Vltra distinguuntur: ergo non sunt idem per expositionem.

¶ Ad primum illorum dicitur negando consequentiam: quia licet inter rem, & rationem non sit medium: tamen inter distinctionem realem, & distinctionem rationis est medium: ut distinctio interrem, & rationem.

¶ Item distinctio formalis est medium, quia nec realis, nec rationis: sicut in simili non sequitur inter substantiam, & accidens non est medium, saltem quantum ad res extra animam: ergo inter distinctionem substantialem, & accidentalem non est medium: quia datur instantia de distinctione reali non essentiali, quae nec est substantialis, nec accidentalis.

¶ Ad secundum negetur consequentia: quia distinctio formalis non est distinctio formarum.

¶ Vbi nota: quod formaliter, & formalitas non sunt pure cathegoremata: sed Iyncathegoremata mixta: sicut perseitas, & per se necessario, & necessitas prout attribuuntur propositionibus: ideo non dicunt res aliquas ab aliis rebus distinctas: ut cum dicitur. Homo necessario non est asinus: hic est quaedam necessitas: & tamen non talis, quae sit uera realitas: quia alias esset aliqua necessitas alia a deo. Sed necessario, & necessitas dicunt quandam conditionem propositionis: sic formaliter, & formalitas, ut hic loquimur, dicunt quandam conditionem propositionum: quia formaliter distingui per dicta. q. j. huius distinctionis secundum modum loquendi doctoris nihil aliud est: nisi aliqua idem esse realiter: & tamen de uno illorum aliquid affirmari, quod negatur de alio. Et ita formalitas non est res aliqua: sed dicit quendam modum distinctionis, quiexprimitur, ut dictum est: sicut necessitas, uel perseitas cum dicimus. Homo necessario non est asinus: homo per se est rationalis: & cum negatur necessitas, uel perseitas non negatur res aliqua: ut homo non est per se aibus: sed negatur perleitasi. est quidam modus enuntiandi prae dicatum de subjecto: sic cum dicimus: essentia non est formaliter paternitas non ponuntur res aliquae; quae dicuntur forma litates: sed negetur formalitas propositionalis. Ex illo patet: quod formalitas non est inferius ad realitas: nec formaliter ad realiter. Patet etiam: quo formaliter non est determinatio alicuius termini cathegorici, uel modus cathegoricus: ideo non arguitur hic aperte in modo ad totum: distinguuntur formaliter, ergo distinguuntur. Etiam hic arguitur cum termino includente negationem: ideo consequentia non ualet: nam distingui ualet id est non idem. Et perhoc patet ad alia argumenta.

¶ Coroslarium primum. Ista consequentia non ualet. Essentia diuina, & paternitas distinguuntur formaliter: igitur in patre sunt formalitates distinctae: uel est ibaliqua formalitas, uel modus non identitatis, qui, uel que conueniat paternitati, & non essentiae, uel econuerso. Patet: illa formalitas nihil est a parte rei: sed est sancathegorema mixtum denominans aliquod praedicatum uere posse dici de uno termino significatiue sumpto: & non sic de reliqui termino idem cum eo essentialiter, & realiter signifitante.

¶ Corollarium:. Non sequitur, a & b distinguuntur formaliter, igitur a & bsuntiter se formaliter distincta. Patet: quia non sentur, a & bnon sunt idem forma liter: ergo a & bformaliter non sunt idem ut infert Camerac. Consequentia tenet: quia a distingui formaliter a b non est aliud: quod a esse & b esse, & a non esse formaliter idem ipsi b. Antecedens probatur: quia formaliter in antecedente negatur, & in consequente affirmatur: ut patet intuenti. Vnde ad esse idem formaliteripsi b secundum Oxtam ubi supra est aper se primo & totaliter: & omnifarie esse idem ipsi b. Sic quod quicquid uerificatur, aut uerificari potest de a. etiam uerificetur deb. & econuerso. Et quicquid negatur de uno: negetur etiam de reliquo. Et sic formaliter aequiualet per se primo, & totaliter & omnifarie, uel alicui consimili dictioni plene includenti signum uniuersale.

¶ Quod Cameracen. innuit, cum dicit. quaest. vi. uolens tradere regulam, ubi primo debeat poni distinctio formalis. Quandocunque aliqui termini dicuntur de seinuicem conuertibiliter. & hoc conuersione non regulata per hoc distributiuum quicquid: uel omnis res, quae est: tunc de ipsis significatiue sumptis uerificatur distinguiformaliter: & nunquam aliter. Patet ex quid nominis distinctionis formalis. exemplificat. Omnis essentia est paternitas: omnis paternitas est essentia: & sic isti termini conuertibiliter praedicantur: non tamen conuersione regulata per quiequid est: quia essentia est filius: filius non est paternitas. Et quia quicquid est deus, est deitas: ideo identificatur formaliter deus & deitas. Sed hic quid nominis distinctionis formalis non sufficit: ut infra patebit: quia etsi illa conceditur: deus generat: non sic illa deitas generat. Item deus est passus: non sic deitas est passa: de quo latius infra. Item deus assumpsit humanitatem: secundum plures non conceditur de deitate. Ex illo infert OVta sic dicens ultimate resoluendo. Videtur mihi (ait Oyta) quod non alio modo concedendum sit essentiam diuinam distingui formaliter a persona, uel proprietate personali: nisiquia deus est talis naturae, quod aliquod idem uere affirmatur de essentia, & negatur de persona, & econtrario. Et ad illam mentem (uit idem doct.) uidentur Sco. & Ocka finaliter tendere. Et talis interptatio propositionum, nec contra dicet Adam, nec Greg. nec Holtor.

¶ Vnde ad rationes Holtot, quas hic recitare omitto, quas ponit. q. x. determinatio¬ num uolens impugnare Ockam de distinctione formali, sic tamenderi potest. Dicit enim illum modum loquendi fore improprium repugnantem, & fictitium, seufrustra adinuentum. Vnde cum primo quaeritur: si a, & b, distinguuntur forma liter: quaero quid demonstretur per subiectum: aut una res, uel plures. Dici potest quod una, & non plures: quia ut patuit, distinctio formalis dicit conditionem non rei, sed propositionis. in qua termini significatiue sumpti praedicantur de seinuicem: & tamen de altero eorum significatiue sumpto aliqud affirmatur, quod non eo modo praecise affirmatur de reliquo significatiue sumpto.

¶ Ad secundum negetur: quod omnis distinctio aliquorum sit distinctio aliquarum rerum: sed quomdoque dicit solum conditionem propositionis

¶ Ad tertium claret: quod non est repugnantia in modo loquendisane intellecto, cu dicitur. Pater, & essentia sunt formaliter distincta. per hoc enim innuitur, quod est una, & eadem res pater, & essentia attamen de patre significatiue sumptodicitur prędicatum aliquod: quod non sic dicitur de essentia, & hoc ex fide: quia pater genuit filium,. essentia autem non genuit.

¶ Ad quartum patuit in secundo dubio in litera s ili.et quod illa consequentia non ualet. distinguuntur formaliter: ergo distinguuntur. Et cum infert negata consequentia ergo oppositum consequentis stat cum antecedente. Negetur illud, ut patuit.

¶ Ad quintum, cum arguit modum loquendi implicar: eo quod dicit, quod aliqua sint aliqua: & tamen idem omnibus modis. Neget illud: hic enim sunt duo termini signisicatiue sumpti eandem rem significates, & pro eodem supponentes, de quorum uno aliquid dicitur uere affirmatiue: & non sic de reliquo. Et hunc intellectum clare habet doct. dist. xxvij. q. i. & dist. xxviij. Et secundum hunc intellectum dicta in. q. i. huius distinctionis ueniunt moderanda, & interpretanda.

¶ Ad sextum. Si essentia non est eadem formaliter quaero cui &c. Dico quod est eadem realiter essentiae; & omnibus. quae in diuinis sunt: sed non est eadem formaliter patri. Haec. n. non est praedicatio formalis. essentia est pater: nam pater genuit. essentia non genuit.

¶ Ad septimum negetur, quod ille modo Ad loquendi est frustra. Ad probationem conceditur: quod omnes concedunt, quod aliqua conueniunt essentiae, quae non conueniunt patri in suppositione personali. Et cum pater, & essentia supponant pro eadem re, nihilominus aliquid attribuitur patri, & non essentiae, & hoc est distingui forma liter: qui modus loquendi breuitatis gra inuentus est.

¶ Et si quomque quaeritur: qua re uni eorum hoc pręedicatum conuenit, & non alteri. Rndetur; quia distinguitur formaliter ibidem pluribus uerbis explicatur & non assignatur ratio praecisa prioris, quam est natura rei: ex consequenti neget dictum illius doctoris & quod distingui ratione. uel formaliter inferat distingui.

¶ Cum subiungit hanc non fore concedendam. pater, & essentia sunt: proprie loquendo conceditur illud: quis illa propositio, & consimiles, quam de uirture sermonis falsae sunt: possint sane, & catholice concediin actu signato: ut ifra patebit dis. xxvij. q. i. & similiter dist. xxviij. Omens em intelligunt per illa. Aliquiddi de essentia, & no de relatione, quai identificatur essentiae: uel pater non diur formaliter de essentia sumendo formaliter, ut est conditio propositionis & non res aliqua. Nonn. habentur ad hoc termini proprij: ideo ille modus loquendi theologorum sic intellectus, no est malus, & execrandus: sed est acceptandus. Et si qus potest dare breuio rem, det &c.

¶ Et cum inter essentiam, & relationem est aliqua identitas secundum aduersarium: ergo identitas est inter aliud, & ipsum. Manifestum est, quod haec illatio, & similes non ualent: quia uel doctor ille non acceptat: uel uult non acceptare intellectum pium loquentium de distinctione formali. Haec & similia scientibus logican, & quid dicit distinctio formalis, clara sunt.

¶ Sed licet illud possit sic catholice defendi, & quod propositiones ille & consimiles: pater, & essentia sunt: pr, & essentia distinguuntur formaliter: pater & essentia sunt eadem res &c. capiant, & habeantiam dictum intellectum scilicet pater non praedicatur formaliter de essentia: uel haec predicatio non est formalis: pater est e ssentia, essentiae conuenit communicari pluribus, & non patri: patri conuenit generare, & non essentiae. Essentia est in omnibus personis: & pater non est in omnibus personis: nasci conuenit filio, & non essentiae. Et sic suo modo de proprietatibus personalibus, quibus personae discernuntur: ut patet ex determinatione ecclesiae. c firmiter, & in genere de quibuscunque formaliter distinctis in diuinis.

¶ Posset tamen aliquis dubitare tertio& dicere. Hoc est uelle euadere, & uelle recedere a dictis. supra q. j. de distinctione formali secundum Ockam. Quomodo ergo saluabitur dictum suum ibidem, & similiter dictum Sco. ubi supra distinpraesenti: dum allegata fuit ratio distinctionis formalis inter essentiam, & personam in recitatione opinionis eiusdem doct. Siquidem secundum dicta sua, ut uidetur: in patre est reflliterentitas comunicabilis: & realiterentitas non com municabilis.

¶ Praeterea quaeritur, qua est ratio secundum praedicta, quod aliquic uerificatur de patre, & non de essentia

¶ Item si illud uerum sit: quod de quibuscunque praedicantur contradictoria: quod ipsa sunt aliquo modo distincta.

¶ Dehinc quid ergo dicendum ad Adam: Holltot: Petrum, & Gregor. quae tenet contrarium.

¶ Ad primum: potest dici salua sententia saniori, quod sicut ponimus in diuinis trinitatem personarum, & earumper proprietates personales distinctionem: ut habetur loco superius allega. c. firmiter. Ita potest dici, quod in patre sit natura communicabilis intransitiue: & quod in patre sit realiter natura incommunicabilis: quamuis Oyta hoc dictum, & alia dicta Sco. & Ockam praefata omnimode nitatur trahere ad sensum prius tactum, quplanus est, & intelligibilis.

¶ Si dicitur: ergo in qualibet persona sunt duae entitates: quia secundum Sco. & Ockam in patre est natura comunicabilis: & in patre est natura incommunicabilis. Dicipotest, ut praecedenti dubio clare tactum est: quod de essentia praedicatur communi tabile, & non de relatione: & quod in patre est essentia intransitiue: & similiter proprietas relatiua iuxta. c. firmiter. praealle¬ gatum. Non tamen in ulla persona sunt plures entitates, aut plures res: ut infra patebit distin. xxvij. ubi doctor expressed habet: quod paternitas, & essentia non sunt plures res. Quomodo autem illa sit concedenda in diuinis, sunt quatuor notiones: & ad quem sensum ibidem explanatur.

¶ Sed quicquid sit stante semper fidei catholice firmitate: non uidetur, quo modo illa uerificatio contradictoriorum locum habeat: nisi sit aliqua non identitas ex natura rei: quam cum identitate essentiali capere sufficienter per intellectum non possumus in uia: ideo tam Grego. quam Petrus, Adam, Ovta, & Holltor inutise dicunt se uelle in illis plurimum occupare. Ea propter discussa utcunque: sed non clarcintellecta: illa materia de simplicitate naturae diuinae cum personarum pluralitate, breuiter in suis scriptis uadunt: licet argumentationes multas contramodum loquendi improprium confecerint.

¶ Et si dicitur, haec dicta repugnant simplicitati diuinae. Respondsetur: quod sicut non repugnat simplicitati diuinae: esse unam trinitatem secundum conmunem essentiam indiuiduam, & secundum proprietates personales discretam: ut habetur. c. saepe allegato. firmiter. Ita non repugnat in pare esse intransitiue essentiam, & proprietatem relatiuam pari ratione. Non enim opponitur diuinae simplicitati personarum pluralitas, quae realiter identificant essentiae diuinae, & ita nec proprietates personales, quibus personae distinguuntur ad sensum infra tangendum. Nec constitutio opponitur simplicitati naturae diuinae, quando constituentia sunt inter se idem, & dum toto (si ita fas loqui) perfecta identitate: ut infra tangetur dist. xxvij. q.i. &. q.vij. dist. viij.

¶ Similiter quia constituentia personam sunt idem inter se, & cum supposito, quod constituunt: nulla est ibi omnino compositio.

¶ Est ergo (stantibus praedictis, & eis sane, & pie ad communem intellectum intellectis) natura diuina summe simplex: quia nulla est ibi compositio: nec intrinseca: nec extrinseca: nec ulla proprietas relatiua: sed neque essentia est simplicior persona propter perfectam essentialem: & realem identitatem essentiae, & proprietatis relatiuae cum supposito.

¶ Praeterea simplicitas non tollit pluralitatem eorum, quae sunt perfecte idem inter se, & cum persona, in qua sunt intransitiue.

¶ Et non mirum: quod hoc singulare est in di uinis, ubi multa singularia humanum intellectum transcendentia reperiuntur. Et secundum hoc iam patet qualiscunque; intellectus utriusque notificationis distinctionis formalis secundum Ockam. Amplectatur pius lector, quod plus placet.

¶ Ad secundum fateor ignorantiam meam: quia rationem aliam ponere nescio nisi naturam rei, ut patuit: ob quem aliquae propositiones conceduntur. aliae ab ecclesia prohibentur, & negantur. Vtique ecclesia, quae regitur spiritusancto, in his, quae fidei sunt non sine causa rationabili dixit: sanctam trinitatem esse indiuiduam secundum conmunem essentiam: & discretam secundum proprietates personales, &c.

¶ Ad tertium: putogentilis id non negaret.

¶ Ad quartum potest breuiter dici ut & Oyta tangit: quod doctores illi dissonant, non inre, sed in modo loquendi. Vnde Greg. distin. xxxiij. & xxxiiij. q.unica. arti. iij. dicit: quod formaliter in proposito potest dupliciter accipi. Vno modo, ut est conditio propositionis aequiualens huic, quod est per se primo modo. Alio modo secundum quod est casuale nominis forma, siue aduerbium. Primo modo concedit illam: essentia distinguitur formaliter a patre, eo quod non est idem formaliter cum patre prout formaliter sequitur. distinguitur: ueluti determinatio suum determinabise: sed si praecederet, falsum esset secundum eum. Sed cum reuerentia, licet illud sic forte posset dici de rigore logicae: attamen rigor saepe non attenditur: & unum ponitur pro reliquo. Siuero sumitur secundo modo: tunc illa est falsa: essentia distinguitur formaliter a patre, siue formaliter praeponatur, siue postponatur: quia nullam habet formam: seu quia pater non est realitas distincta ab essentia, uel formabilis alia,

¶ Item Adam distin. xxxiij. quaest. i. art primo, conclu. ix, dicit, quod deitas, & persona sunt idem non formaliter, nec perprimo modo.

¶ Idem ex hoc infert conclusionem decimam: quod deitas non est omnibus modis eadem personae, quibus sibiipsi, uel persona personae: ergo possunt omnes concordari: quia in re non dissident (si sane intelliguntur) sed in modo loquendi.

¶ Haec quae de distinctione formali posui: humili cum submissione sine assertione temeraria: & cuiuscunque sanius sentientis praeiudicio recitaui: sicut & praefati doctores absque temeritate, & pertinacia materiam hanc cum formidine tractant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11