Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum primum cognitum ab intellectu nostro sit divina essentia
QRESTIO I VRCAistam distinctionem A Qin qua tractat de cognitione De co quod c ex ipsis creaturis: quaeritur ne diuiprimo: utrum primum copnitum ab in¬ nae unitellectu nostro sit diuina essentia.
¶ Recitatis. tata, & impuguata opinione Henrici Gandauen. propter cuius dicta mul¬ tum obscura, quaestio haec mouetur: licet eius intellectus sufficianter ex sequentibus dependeat quaestionibus: praemissis paucis notabilibus doctor respondet ad quaesitum. Et licet multa hoc diei possint de notitiae, & cognitionis quidditate: quia tamen de hoc doctor. hoc nihil loquitur: sed caeteriputa dominus Cameracen. quaest. iij. artic. primo, & Gregor. distin. praesenti late haec terigerunt: remitto ad eorum dicta suppositis his, quae prius fuere tacta in prolog. quaest. j. & ij.
¶ Pro articulo primo notandum, e aliquid esse obiectum primum intellectus nostri potest intelligi tripliciter ( put habet etiam doct. infra distin. xxxv. quaest. iij. quaeres utrum essentia diuina sit primum obiectum intellectus sui: ubi latius, & clarius, quam hic materiam praesentis quaestionis examinat.) Est enim obiectum primum primitate originis, uel generationis, quod scilicet terminat primum actum intellectus. Est primum primitate adaequationis: & hoc sub diuidit loco nunc allegato: sed hic non oportet: & est, quod praedicatur de omnibus a tali scientia appraehensibilibus. Et est commissum inter omnia appraehensibilia ab illa potentia siue quodlibet sub eo contentum, sit appraehensibise sub propria ratione, & in particularisiue non: de quo. supra quaest. iiij. dist. ij. Item quaestio. iij. huius distinctionis primum primitate perfectionis: est perfectissimum appraehensibile a potentia. Pro articulo secundo quatuor ponendae sunt conclusiones conformiter his, quae infra ponuntur de deo disti. xxxv. quaestio. iij. a doct.
¶ Conclusio prima, Deus non est primum cognitum a nobis primitate generationis pro statu ilso. Probatur: quia aut deus cognoscitur in se: aut in conceptu. Primo modo non cognoscitur a nobis pro statuisto: quia omne sic cognitum cognoscitur cognitione intuitiua, uel abstractiua: sed neutra est nobis possibilis pro statu illo: ut patet ex prioribus. quaest. ij. prologi. & quaest. i. Et procedunt illae ra¬ tiones secundum opin. quae tenet conceptum esse distinctum ab intellectione. Siim conceptu distincto ab intellectione: tunc ille conceptus est primo ( secundum opin. de fictis) cognitus: aut aeque repraesentat alia cum deo secundum setotum, uel partes.
¶ Item infra dicitur. Primum cognitum nostri intellectus est sensibile: sed deus non est sensibilis.
¶ Siautem ponatur conceptus mentis esse realiter intellectio, tunc probandum est: uod deus non cognoscitur cognitione pro ria sibi, nec aequiualenti: ut supra ostensum est in collectorio praesenti. quaest. ij. & similiter. quaestioid e. prologi. Et patepit amplius. quaestio. ij. huius distinctionis.
¶ Conclusio secunda. Deus non est obiectum primum intellectus nostri primitate adaequationis, prout hic loquimut de primitate adaequationis. Patet: quia non praedicatur de omnibus inteligibilibus. Nec sufficit: quod uirtualiter contineat omne cognoscibile ab intellectu nostro: quia sic diceretur: quod persona in diuinis producta esset obiectum adaequatum uel terminus adaequa tus potentiae productiuae patris: quia uirtualiter continet omne producibile a patre.
¶ Conclusio tertia. Deus est primum obiectum intellectus nostri primitate perfectionis. Patet: quia deus est ens perfectissimum: & cum sit aliquo modo a nobis cognoscibilis: patet propositum.
¶ Conclusio quarta. Deus est principium nostrae cognitionis tamquam causa efficiens: & non ut obiectum cognitum. Nec obstat: quod deus sit, & esse debeat finis nostrae cognitionis. Vltima enim perfectio nostra est respectu dei in se: sed non prima cognitio nostra est respectu dei in se: uel saltem potest cognitio nostra non esse propria deo: & ideo non est simile. De his uide latius in doctore,
On this page