Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum essentia divina sit a nobis cognoscibilis
¶ Pro articulo primo notandum, quod haec quaestio principaliter mouetur de cognitione quidditatiua, seu absoluta: quamuis etiam de alijs modis cognoscendi causa determinet doct. Vnde impugnata opin. doct. solen. aeque obscura sicut opi. eiusdem in quaestione praecedenti: respondendo praemittit distinctionem: quod res aliqua potest dupliciter cognosci scilicet in se: uel non in se: sed in conceptu. Quaediuisio intelligenda est de cognitione propria. Patet de mem broprimo.
¶ De secundo similiter patet: quia dicit non in se: sed in conceptu sibi proprio. Procedit etiam illa diuisio secundum opinionem tenentem, quod conceptus sit, quid fictum in intellectu, terminans immediate actum cognoscendi.
¶ In se cognoscitur res: quande ipsamet res, & nihil ab ea re, uel ratione. terminat actum cognoscendi: siuecognitio ipsa sit intuitiua, uel abstractiua prae supponens intuitiuam eiusdem rei. Reautem cognoscitur non in se, quando cognoscitur in aliquo conceptu sibi proprio. Et hoc maxime dum cognoscitur conceptus ille de aliquo ente uerificari Et secundum hoc intelligitur illud Philosophi. ij. Poste. Aliquando simulhabetur de re cognitio, quia est: & quid est: quia dum res in se cognoscitur intuitiue: cognoscitur utrunque simul: & quia est & quid est: quia nunquam cognoscitur res in se, quin quidditas, uel pars quidditatis in se cognoscatur. Quando autem tantum cognoscitur in conceptu etiam sibi proprio: prius cognoscitur, quia est: quam quid est cognitione simplici & propria: quia prius cognoscitur, quod aliquid interponatur inter solem, & lunam: quam cognoscatur quid interponatur Et puta doct. loqui de cognitione singulari proprie secundum membrum, quod alias esset nimis restrictum. De primo membro manifestum est: quia res in se non cognoscitur nisi cognitione singulari intuitiua uel abstractiua eam praesup ponente: quarum utraque est singularis
¶ Secundum aliam opi. quae negat entia habentia tantum esse obiectiuum & suppositis dictis in quaestione. j. prologi dubio. ij. posset sic poni diuisio. Res dupliciter potest cognosci. Vno modo in se ii. cognitione distincta. Alio modo non in se icognitione indistincta. Et uocatur cognitio distincta rei ut auctor dicit: quando nihil quomodocunque distinctum a re, cuius est cognitio terminat huiusmodi cognitionem id est est cognitio significans rem aliquam praecise: & nihilquomodocunque a re illa distinctum.
¶ Ex quo duo sequuntur. Primum, quod omniscognitio distincta est singularis. Patet; quia si esset communis non significaret aliquam rem praecise: quia quacunque re per illam de signata: cum illa etiam significat aliquid ab ipsa distinctum: quia non significat unum tantum: sed plura. Secundum, quod omnis cognitio distincta est absolutaPatet: quia si esset connotatiua cum re, quam significaret, etiam aliquid aliud conotaret. Illo notabili praemisso, auctor ponit tres conclusiones, quae uidentur positae secundum primam opinionem de conceptibus in esse obiectiuo.
¶ Quantum ergo ad articulum secundum, est haec conclusio prima. Nec deus, nec aliquid, quod est realiter deus siue dicatur, & sit essentia: siue quidditas: siue quocunque modo intrinsecum deo: naturaliter potest hic pro statu uiae cognosci in se a nobis, siue distincte: ita quod nihil aliud a deo concurrat in ratione obiecti. Probatur: quia nihil naturaliter cognosci potest in se: nisi cognoscatintuitiue: sed deus, per statu illo non potest cognosci intuitiue ex prima quaest. prologi: ergo. Maior patet: quia propter hoc secundum philosophum. Caecus a natiuitate non potest cognoscere colorem in se: nec habere scientiam de coloribus. Et eadem ratio est in omnibus.
¶ Conclusio secunda, Essentia, uel quidditas diuina potest a nobis cognosci in aliquo conceptu non solum simplici communi deo & creaturis: sed etiam composito proprio deo cum ius partes sunt naturaliter abstrahibiles a rebus. Probatur pro prima parte: quod in conceptu commum: quia sicut creatu¬ ra aliqua potest cognosci in conceptu simplici communi deo, & creaturae: ita & deus: quia conceptus communis aliquibus aeque repraesentat quodlibet eorum, quibus est communis. Quod autem talis conceptus sit dabilis: patuit supra distinct. a. q. ix. in doct. & q.ij. prologi in collectorio isto. Item nisi deus sic cognosceretur: nullo modo esset a nobis cognoscibilis. Secunda pars patet: quia quando sunt multa communia distincta habentia idem aliquod contentum, siue repraesentatum: omnia illa communia simul accepta, & coniuncta constituunt unum conceptum compositum proprium illi soli, quod in omnibus continetur: sed multi sunt conceptus simplices natura liter abstrahibiles, quorum quilibet est communis deo, & alicui creaturae: ergo omnes illi simul accepti, faciunt unum conceptum compositum proprium deo. Et ita cum poterit cognosci: quod ille conceptus compositus de aliquo uerificatur: deus in illo cogno citur. Maior probatur: quia cum illa communia sunt distincta: quodlibet eorum aliquid continet, quod nullus aliorum continet. Continet dico repraesentatiue: alioquin si duo eorum praecise idem continerent repraesentatiue, non essent distincti: ergo si illa commuma simul iunguntur: soli illi conueniunt, quod in omnibus continctur Nulli enim conuenire possunt simul, quid non in omnibus continetur repraesentatiue propter eorum distinctionem: quia conceptus ex pluribus compositus non potest alicui conuentre: cui non quaelibet pars totius conuenit: sicut animal, homo, sortes. Ille conceptus compositus nulli conuenit, nisi quod est animal & homo, & sortes: & per consequens soli sorti. Et ita est proprius illi, cui soli conuenit Minor probatur: quia ab entibus potest abstrahi conceptus entis, qui est communis deo, & omnibus alijs entibus. Simili ter potest abstrahiconceptus sapientiae conceptus charitatis, conceptus iustitiae &c. communis sapientiae, charitati, iustitiae, creatae, & increatae. Et cum nula creata sapientia sit charitas, uel iustitia: ergo conceptus ex his compositus: nulli creatae sapientiae, uel charitati, aut iustitiae conuenit. Et quia potest concludi aliquam sapientiam esse charitatem, & iustitiam, quae non est creatura: & perconsequens deus: ideo ille conceptus conpositus est proprius deo: quia nulli alij a deo conuenit. Et uide circa hoc auctorem clare loquentem etiam. supra qu.e vij. prologi. Et nota, quod illud, quod assumit doct. dicens. Quando sunt communia multa habentia aliquid idem contentum: omnia illa simul accepta faciunt unum conceptum proprium illi contento in omnibus: contento reprae sentatiue id est significato. Hoc intelligi debet de comunibus distinctis tali distinctione, quod quod libet eorum continet id est significat aliquid quod per nullum aliorum significatur: unde oportet duo in omnibus illis concurrere. Primum, quod aliquod idem sit significatum per omnia communia. Secundo: quod per quodlibet commune significetur aliquid: quod per nullum aliorum significetur: ut patet in declaratione per aucto. Et per hoc excluduntur communia, quorum unum est superius ad aliud, in quibus non tenet probatio. Nam licet idem continetur sub illis communibus substantia, corpus, animal, scilicet sortes: tamen non constituunt simul sumpta conceptum proprium sorti.
¶ Tertia conclusio. Deus est cognoscibilis a nobis in conceptu aliquo simplici connotatiuo uel negatiuo: quo modo repraesentatur a signo incomplexo ad placitum instituto: ut conceptus huius signi sumitur, primum, prima causa, increatum, immortalis, immutabilis, incausabilis, aternus &c. probatur: quia potest cognosci: quod conceptus huiusmodi simplices praedicantur de ente particulariter. ut aliquod ens est simpliciter immutabile &c. Et per hoc cognoscitur deus in conceptu tali, quia illud ens, de quo uerificatur illa particularis propositio, non est nisi deus. Hoc autem est cognoscere deum in conceptu cognoscere propositionem (in qua conceptus aliquis praedicatur de aliquo conmuni deo, & creaturae) uerificari pro supposito illius communis quod ex deus Omnia illa procedunt secundum opi¬ nionem, quae ponit, quod conceptus habet tamen esse obiectiuum in mente.
¶ Tenendo autem, quod conceptus est qualitas realis in mente scilicet ipse actus intelligendi dicitur, quod deus non cognoscitur in se: quia semper in omni cognitione, quam de deo habemus prostatu isto: concurrit aliquid in ratione obiecti, quod non est deus: quia omnis conceptus nobis possibilis de deo secundum se totum uel secundum eius partem important creaturam: ut patet de conceptibus de quibus supra mentioest habita.
¶ Circa hoc quod auctor dicit in tertia conclusione: quod diuina essentia est nobis cognoscibilis in conceptu simplici ad placitum instituto proprio, connotatiuo uel negatiuo. Dubitatur primo, nam uidetur praesupponere falsum: cum nullus sit conceptus ad placitum institutus. Omnis enim conceptus significat naturaliter proprie ea, quorum est conceptus tanquam naturalis similitudo eorum. Siquidem cognitio mentalis in significando non subest nostrae potestati: ut patet de uisione, & caeteris sensationi bus. nec aliter sentiendum est de cognitionibus intellectualibus.
¶ Ad hoc dicendum: quod auctor loquitur de conceptu secundum opinionem dicentium: quod conceptus non est cognitio: sed obiectum co: gnitionis in anima, habens esse fictum, quo supra in scripto primo dist. ij. q.viij. in solutione quarti dubij loquitur. Talis enim conceptus si ponitur, quandoque supponit pro re extra, a qua abstrahitur: & quandoque pro similibus rebus. Quandoque etiam pro rebus dissimilibus: ut dum audita uoce carthaginis, quam non uidit: ex uisis urbibus fingit quandam imaginem ciuitatis, qua utitur pro conceptu carthaginis: quae forte est multum dissimilis in esse obiectiuo carthagini. Hic ergo conceptus repraesentat carthaginem ex impositione, & non naturaliter. Vnde si conceptus ille uideri posset ab alijs: non repraesentaret eis carthaginem: nisi eis fuerit notificata impositio: sicut dicitur de uoce carthago.
¶ Per hoc ergo dicitur: quod conceptus abstractus a rein se & intuitiue cognita: naturaliter repraesentat rem illam & similia rei illi a qua re abstrahitur, & pro illis supponit: non ad placitum sed naturaliter. Sed conceptus abstractus a rebus non intuitiue j cognitis tamnquam similitudo alicuius non uisi: illam rem non uisam repraesentat j ex institutione fingentis, quae utitur tali¬ jactu pro re non uisa: non natura imaginis fictae: sed sua uoluntate: & quia non est res aliqua intuitiue cognoscibilis: praecise correspondens conceptibus connota tiuis, & negatiuis, & syncathegorematibus: ideo conceptus connotatiui, negati ui, & syncathegorematice significant sic ex impositione, & non naturaliter, & frequenter sunt conceptus proprij uocum impositarum: licet possint etiam abstrahi a rebus: & haec satis patent ex dictis auct. in. q. allegata.
¶ Secundum aliam uero opinionem tenentem: quod conceptus est ipsamet cognitio: dicitur, quod omnis cognitio, siue conceptus mentalis: quatenus siue inquantum est actus intelligendi significat ea, quae per ipsum intelliguntur naturaliter proprit id est naturaliter seipso immediate: & non per subordinationem ad quemcumque alium conceptum, uel cognitionem.
¶ Veruntamen conceptus mentalis praeter ea, quae naturaliter significat: potest quaedam ad placitum significare non ultimate: uel naturaliter communiter, uel etiam ad placitum ultimate consecutiue. exemplum primi, ut conceptus singularis sortis significat naturaliter proprie sortem seipso immediate: & significat seipsum naturaliter communiter mediante alio conceptu ressexo. Significat etiam se, & sibi similia in significando. puta uocem sortis, & scriptum: ad placitum non ultimate: mediante conceptu, qui est naturalis similitudo signorum sortem significantium: nihil tamen significat ad placitum ultimate. Conceptus autem non ultimatus uocis sortis, qui naturaliter proprie significat uocem fortis: ad placitum ultimate significat sortem: non per impositionem factam circa conceptum: sed per impositionem, qua uox imposita est ad significandum talem hominem: consecutiue conceptus impositae uocis significat eundem hominem: pro eo quod signum signi est etiam signum signati. Ex quo se quitur: quod dabiles sunt duo coceptus, quisibi mutuo subordinantur: patet de conceptu ultimato, & conceptu non ultimato huius uocis sortes: nam ultimatus sub ordinatur non ultimato in significando uocem: & non ultimatus subordinatur ultimato in significando honem: qui est sortes.
¶ Et per hoc dicitur ad aucto. quod loquitur de conceptu secundum prima opinionem: non secundum secundam: quaem tenet: quod conceptus sit cognitio: nam ita conceptus connotatiuus significat naturaliter ea, quorum est sicut conceptus absolutus unde conceptus correspondens ad albus: naturaliter significat omnia asba: & connotat omnes albedines per modum inhaesionis: sic de conceptu negatiuo: siue sit complexus uel incoplexus: simili ter de sincathegoremate mentali: eo modo quo significat: significat naturaliter. Latior prosecutio ad logicam pertinet.
¶ Circa eandem conclusionem est dubium secundum: quo conceptus connotatiuus sit simplex cum significat diuersa diuersimode: nam unum significat in recto: aliud in obliquo: & hoc dubium tangit hanc difficultatem in uno simplici conceptu possint includi diuersimodi significandi. Et potest probabiliter dici quod sic. Quod patet de singulari uago: puta de sensatione, aut intellectione prima: quae est nota intellectiua significans rem singulariter quidem: sed cum multis circustantijs diuersorum praedicamentorum. Vnde dicitur: quod una simplex qualitas mentis, & indiuisibilis in partes diuersarum rationum, potest habere diuersos modos significandi: unum formalem: alismaterialem. Qui modisignificandi non distinguuntur a conceptu,. sed sunt ipsemet conceptus plura reptaesentans: unum ut subiectum: aliud ut formam seu dispositionem inhaerentem: inimo potest habere diuersos modos significandi formales. Nec uidetur magis inconueniens, intellectum uno actu appraehensiuoferri in diuersa obiecta habentia tamen aliquem ordinem, seu habitudinem ad se:¬ quam quod intellectus eodem actu adhaesiuo sertur in diuersas propositiones: puta in praemissas & conclusionem: ut patet de adhaesione totius demonstrationis: seu quam quod appetitus eodem actu fruitur fine: & utitur medijs ad finem: & ita quod idem actus sit usus, & fruitio: immo amor & odium: de quo supra dist. j. q. i. dictum est. Nec tamen quaecunque res diuersae possunt per eundem conceptum signisicari uniuoce: puta hic homo: & hic lapis praecise. Quoniam non habent aliquem ordinem, seuhabitudinem ad inuicem: puta subiecti, & accidentis: aut totius & partis: aut alicuius conuenientiae eis adaequatae: uel alicuius respectus aut huiusmodi. Non nion possunt diuersa eodem, uel diuersis modis eundem conceptum repraesentari: nisi ad se habeant certam conuenientiam, habitudinem, uel ordinem.
¶ Tertio dubitat circa hoc, quod dictum est: quod res potest cognosci in alio. Non enim uidetur uerum: quod cognitio conceptu praedicabili dialiquo cognoscatur res ipsa. Ad hoc disecundum utramque opinionem de conceptibus. Primo, si conceptus habet esse obiectiuum: tunc uolentes cognoscere deum in conceptu (quia ipsum in se cognoscere non possumus) utimur pro deo uno conceptu proprio, attribuendo eidenper praedicationem. (non pro se: sed pro re, cuius est conceptus) quicquid deo at tribui potest, & debet. Est ergo deum cognoscere in conceptu: formare aliquam propositionem de deo in conceptu, siue in esse obiectiuo: & scire eam uerificari pro signincato illius conceptus: ut patuit in conclusione. iij. q.huius. Quamuis nin huiusmodi dei cognitione nihil terminet actum intelligendi, nisi solus ille conceptus: quia tamen conceptus ille est proprius deo: secundum illam opinionem: & quicquid potest praedicari de deo: praedicatur uere de illo conceptu (non pro se: sed pro re, quae deus est.) Ideo dum talem propositionem de deo uerificamus; deum in conceptu cognoscimus. Illa est mens omnium de opinione illa dicentium: quod deum in hac uita cognoscere non possumus. Verum est in se: ita quod solus deus in se terminet actum nostrae cognitionis.
¶ Secundum aliam uero opinionem, quaetenet: quod conceptus est cognitio, potest sic dici: ut & tactum fuit. q. i. prologi. dub. ij. & quaestione praesenti in conclusione. iij. quod deum cognoscimus non in se, sed in conceptu id est non cognitione propria & distincta: seu distincte deum repraesentet: sed commune sibi & alijs Quamuis enim secundum opinionem illam, deus est immediatum obiectum nostrae cognitionis: licet enim intuitiue uidere non possimus pro statu uiae: quia tamen cognitio illa, siueconceptus est communis deo, & creaturae: ideodum aliquam talem propositionem formamus, in qua aliquid praedicat de huiusmodi conmuni deo, & creaturis: & propositionem ipsam uerificamus prosupposito illius communis scilicet prodeo non in esse obiectiuo: sed reali: dicimur deum cognoscere in conceptu.
¶ Quartum dubium: nam uidetur: quod illud dictum in probatione primae conclusionis, scilicet quod de nullo possit haberi notitia abstractiua, siue intuitiua non sit uerum. Siquidem angelus habuit notitiam quidditatum ante rerum productionem: sed non poterat res prius, quam conderentur, intuitiue cognoscere.
¶ Ad primum dicitur: quod illa probatio uadit naturaliter loquendo: ut supra habitum est. q. i. prologi. Alias enim caecus ita posset cognoscere colores abstractiue: sicut quicunque aliud: quod tamen falsum est.
¶ Cum autem obijcitur de angelo: conceditur, si habuit talem notitiam quidditatum id est conceptum communium quidditatiuorum, quod habuit eam a deo infusam: sed non ex naturalibus acquisitam.
On this page