Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum de Deo possumus habere plures conceptus quidditativos

QVAESTIO III. VTRVM de deo possumus habere plures conceptus quidditatiuos. Articulis tribus quaestio absoluetur,

¶ Pro articulo primo notam dum breuiter, quod auctor recitata, & impugnata opinione quadam, quaetenet; quod de deo non potest haberi nisi unus conceptus quidditatiuus: & alij conceptus sunt denominatiui. Primum notat: quod in proposito conceptus quidditatiuus est conceptus supponens praecise pro re ipsa: & pro nullo alio: nisi pro eo, quod est illa res nihil connotando extrinsecum rei. Et sic conceptus dicere uidetur esse quidditatiuus: quia praedicatur per se primo modo de specie. Aliter conceptus quidditatiuus est conceptus absolutus, siue non connotatiuus, qui uidelicet significat essentiam rei sine connotatione cuiuscunque. Et sic conceptus quidditatiuus non distinguitur contra absolutum: sed connotatiuum.

¶ isto secundo modo doct. frequenter accipit conceptum quid ditatiuum in hac quaestione. Prima uero acceptionem innuit clare in probatione primae conclusionis. Suppono hic dicta in. q.ij. prologi, quae plurimum ualent ad propositum.

¶ Pro articulo secundo est haec conclusio prima. Respectu dei possunt haberi plures conceptus quidditatiuinon conuertibiles. Probatio: quia conceptus entis sapientiae, bonitatis, iustitiae sunt quidditatiui: quia absoluti: & conueniunt deo. Sunt etiam non conuertibiles: quia non omne ens est sapientia: nec omnis sapientia est iustitia: immo nulla creata sapientia est iustitia.

¶ Secunda conclusio. De deo non possunt haberi plures conceptus quidditatiui conuerti biles. Patet: quia omnes conceptus quidditatiui conuertibiles sunt synonymi: & ita unus conceptus id est non distincti in repraesentando. Assumptum probatur: quia tales significant idem praecise: quia sunt conuertibiles. & eodem modo: quia absoluti.

¶ Et si replicatur de conceptu ueri boni, & entis: qui sunt conuertibiles, quidditatiui conuenientes deo. Dicendum: quod conceptus ueri, & boni ut conuertuntur cum ente, non sunt quidditatiui: sed connotatiui: nam uerum connotat ens determinatum scilicet intellectum, & bonum connotat appetitum. Verum. n. habet hoc quid nois, uel simile ens intelligibile intellectione simplici: & bonum ens acceptabile. de hoc. supra d. ij. q. i. Sunt. ni. isti conceptus passiones entis: et habet in doct. & collect. psenti dist. ij. q ix. Passio aunt non est conceptus quidditatiuus.

¶ Conclusio tertia. De deo possunt haberi plures conceptus simplices denominatiui, & conuertibiles. Patet de illis: creatum beatificatum &c. patet: quod sunt conuertibiles: quia soli deo conueniunt. Quod sint distincti: quia connotant differentiam in creaturis: licet nihil diuersum importent in deo. Et si placet ea, quae numc dicta sunt, summatim perstringere, possunt ex praecedentibus quaestionibus, & praeenti hae colligi conclusiones.

¶ Prima. Deus in se, & distincte: ita quod nihil aliud concurrat in ratione obiecti a nobis in uia naturaliter non potest cognosci. Patet ex prima quaestione prologi: quia talis cognitio est intuitiua: uel abstractiua praesupponens intuitiuam. Corollarium. de deo non potest haberi conceptus absolutus conuertibilis cum deo: uel adaequatus.

¶ Secunda conclusio. Di: deo possunt haberi plures conceptus simplices quidditatiui conmunes deo, & creaturae. Patet de conceptu entis, sapientiae charitatis &c. substantiae spiritus.

¶ Tertia conclusio. Dedeo potest haberi conceptus quidditatiuus compositus adaequatus. Compositus ex pluribus conceptibus, absolutis, adaequatis id est conuertibilis. Patet de illo, Ens, quod est sapientia, iustitia, charitas: ista declarata est quaestione praecedenti.

¶ Quarta conclusio. De deo non possunt haberi plures conceptus quidditatiui conuertibiles cum deo, siue sint simplices: siue compositi. Patet: quia illi conceptus si essent: essent synonvmi.

¶ Verum considerandum: quod termini conuertibiles connotatiui non sunt semper termini synonj¬ mi: sed absoluti conuertibiles sunt sem per synonvmi. exemplum primi. Risibile, & flebile: licet enim habent idem substractum: non tamen idem formale. haec de conceptibus quidditatiuis.

¶ Quinta conclusio. De deo possunt haberi plures conceptus connotatiui, tam simplices, quam complexi, tam conuertibiles: quam non conuertibiles. Hi conceptus licet nihil diuersum importent in deo, tamen quia connotant creaturam: possunt esse distincti secundum distinctionem creaturam, quas connotant. exemplum primi: ut sapiens, creatiuum. exemplum secundi de com plexis: ut immaterialis, infinitus, immutabilis.

¶ Quantum ad articulum tertium est primum dubium: quomodo conceptus concretiui: ut sapiens, iustus, diligens, praedicantur de deo, an quidditatiue, uel connotatiue. Ad hoc dicitur primo de abstractis, sapientia, iustitia, dliectio, quae in creaturis important perfectionem secundam rei superadditam: quod possunt accipi absolute: ut sine connoratione important rem illam ab solutam, a qua aliquid dicitur sapiens; iustum diligens &c. Hoc enim in creatura est qualitas quaedam informans animam: sicut caliditas informat materiam: & in deo non est quid superadditum: sed omnibus modis essentia diuina: & quia utrobique est res absoluta: potest significari absolute: omnis enim res absoluta potest abisolute significari.

¶ Possunt nihilominus significare connotatiue, connotando scilicet tendentiam potentiae per huiusmodi absoluta in obiectum: per quam ipsa potentia bene, uel male diponitur. Et sic accipiendo abstracta illa sunt connotatiua de prima, uel secunda specie qualitatis: quia praeter illam perfectionem connotant aliud scilicet subiectum, & obiectum: quae scilicet subiectum, & obiectum distinguuntur ab illa perfectione, pro qua supponunt. In deo autem etsi subiectum prędicatione non distinguitur a perfectione id est deus a sapientia: tamen distinguitur ab obiecto, quid est creatura, in quam tendit cognoscendo, uel tribuendo, aut amando.

¶ De concretis scilicet sapiens, iu¬ stus &c. dicitur quod illa concreta accipiuntur quandoque ut communiter, & uniuoce praedicantur de deo, & creaturis: & sic sunt connotatiua: quia non possunt de creatura absolute praedicari: eo quod semperconnotent praeter subiectum, pro quo supponunt qualitatem superadditam: & quia idem conceptus uniuoce tentus non potest esse absolutus, & connotatiuus: impossibile est: quod de uno praedicetur quidditatiue: & de alio connotatiue: nisi forte unum illorum, de quo praedicatur, esset quid ditatiue inferius: ut coloratum praedicatur de nomine albus, seu album quidditatiue: & de nomine homo denominatiue: Alio modo posset accipi sapiens (licet non de ui sermonis) ut praecise artribuitur deo: ita quod nihil significat substractiue, uel formaliter extra deum: & ut ualet tantum sapiens id est ens, quod sapit: seu increatus iustus deus. Et si sic accipitur, est conceptus quidditatiuus, & si fuerit compositus: est nobis possibilis. Si simplex. erit conceptus absolutus correspondens ad deus: sed ille non est nobis possibilis in uia. Et illo modo accipiendo non praedicatur uniuoce de deo, & creatura: sicut etiam dicit auctor. ij. quodlibet. quaestio. iij. quia habet aliud quid nominis, ut attribuitur deo: & aliud, ut attribuitur creaturae. Primo modo dicitur sapiens, quod habet sapientiam sibi inhaerentem. Secundo dicitur sapiens, quod est sapientia.

¶ Secundum dubium est: quis conceptuum quidditatiuorum dei sit simplicior, & perfectior. In hoc dubio re citata, & impugnata opin. Sco. ponit doct. opinio. propriam, scilicet quod inter quidditatiuos conceptus inferior, & minus communis est aliquo modo perfectior conceptu magis communi: & per hoc conceptus, qui est praecise com munis deo, & maxime perfectioni, & minus communis est perfectior. Inter conceptus uero non quidditatiuos compositos ille est perfectior, qui componitur ex conceptu entis, & tali conceptu perfectissimo simplici: conceptus tamen dotalis ex omnibus compositus est perfectissimus.

¶ Ex illo patet: quod conceptus infiniti non est perfectissimus: tum quia non est simplex: tum quia est negatiuus: sed affirmatiuus est perfectior negatiuo: & simplex compositoSed inter conceptus compositos negatiuos, compositus entis infiniti expressius significat maximam perfectionem dei. Quod autem non sit simplex: patet: quia est proprius deo: nunc autem talen habere non possumus pro statu isto: uerum inter conceptus compositos, conceptus infiniti expressus significat maximam perfectionem dei. de hoc clarius supra habetur quaest. ij. prologi.

¶ Tertium dubium uad t contra dcta in conclusione secunda. Nam uidetur, quod licet conceptus ueri boni, & entis, non sunt simpliciter quidditatiui: tamen respectu dei sunt quidditatiui: quia non important aliquid deo superadditum, siue extrinsecum: sicut enim dicit auctor quod sapiens in quid praedicatur de deo: licet de creatura praedicatur denominatiue. Respondetur: si isti conceptus accipiuntur, ut praeciscattribuuntur deo: uerum pro uero increato, quod est deus: & bonum pro bono increato: nihil aliud extra deum significando: tunc sunt conceptus synonrmi: & ita sunt unus conceptus: non plures saltem repraesentatiue. Sicut etiam sapientia increata, & iustitia increata, & omnes consimiles conceptus significantes praecise illud, quod in deo est, sapientia, iustitia, charitas &c. & nihil quomodocunque distinctum sunt synonymi & unus conceptus: quia conceptus diuinae essentiae. Sed talis conceptus non est nobis possibilis: ut dictum est. de hoc latius in dubio primo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3