Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Deum esse sit per notum
¶ Pro articulo primo notandum primo: quod cum dicitur propositio per se nota: per se notum non primo conuenit rei: sed propositioni: ut habet doctor. & post eum Petrus de Alia. q. iij. artic. ij. contra Grego. dist ij. quaest. i. art. j. quiponit complexe significabilia: & esse perse notum attribuit tam propositioni, quod rei significatae per eam: magis tamen rei, quam propositioni. utriulque opinionem recitat Orta. qeiiij. artic. ij.
¶ Notandum secundo, cum dicitur propositio per se nota: non excluditur notitia terminorum: nec notitia terminorum est causa sufficiens respectu talis notitiae: sed cum terminorum notitia, etiam requiritur formatio propositionis, & ex consequenti uoluntas imperans intellectui, ut intelligat. Non tamen idem est propositio contingens euidens: & propositio per se nota: ut patuit. quaest. j prologi. Nec idem sufficit, & requiritur ad utrunque ut patuitibidem. at. j. Sed ad hoc, quod propositio sit per se nota, requiritur: quod quaecuque terminorum illorum notitia, siue perfecta, siue impfecta, siue confusa, siue distincta, siue intuitiua, siue abstractiua sufficiat cum propositionis formatione ad causandum notitiam euidem tem talis propositionis. Et dictum est notanter illorum, & non aliorum terminorum: quia non sufficit, nec requiritur notitia terminorum in uniuersali ad propositionem per se notam proprie dictam. Attamen propositio per se nota aliquando capitur improprie: ad cuius scilicet notitiam non sufficit notitia terminorum incomplexa cum formatione propositionis: sed requiritur aliquid aliud, Non tamen syllogismus: nec experientia aliqua alicuius extrinseci realis: sed sufficit sola exemplificatio. Sic illa dicitur per se nota ex duabus uniuersalibus dispositis in modo, & figura sequitur uniuersalis. Sic quaedam principia scientiarum dicuntur per se nota, quae tamen non sunt simpliciter euidentia. Supponitur etiam: quod alius est terminus uniuersalis: & alius quodlibet sub eo contentum. Item alius diffinitio: alius diffinitum. Item alius terminus in propositio ne deus est, quam format beatus cognoscens deum in se, & quam nos pro statu isto formamus: pro quo deum in se non cognoscimus, nequedistincte: de quo. q. j. prologi. distin. ij. huius colle.
¶ Tertio notandum post dicta in doct. j. prologi. & in collec. isto ibidem. arti. j. & dub. ij. quod in descriptione propositionis per se notae: auctor per terminos (cum dicit: quod propositio per se nota est, ad cuius notitiam causandum sufficit notitia suorum terminorum &c.) intelligit quandoque obiectum repraesentatum per extrema propositionis, i illud, ad quod terminatur cognitio subiecti, & praedicati: siue sit conceptus habens esse obiectiuum: siue res adextra terminans cognitionem: siue etiam intelligitur per terminos cognitio, aut intellectio ipsa, unde formatur propositio mentalis: ut in dub. ij. q.i. prologi huius collect. latius patuit. Et ita ad hoc, quod propositio sit per se nota: requiritur, quod sit nota apptaehendenti ea dem obiecta praecise: per quascunque notitias siue intuitiuas, siue abstractiuas. Vnde patet: quod in propositione, quam format beatus de deo, & quam nos formamus: quia non est idem obiectum in utrisque ideo non sunt ijdem termini: quia obiectum propositionis beati est deus in se, causans distinctam sui cognitionem, quae non repraesentat aliquid distinctum a deo, saltem unius extremi: non sic propositionis nostrae (ut ex praeceden. patet) cuius termini, uel saltem unus est conceptus communis, uel cognitio indistincta.
¶ Quarto notandum, quod propositio per se nota posset breuius sic describi. Est propositio necessaria non dubitabilis. Vel sic. Est propositio necessaria nota ex terminis suis proprijs ex quibus componitur. Intelligendo per terminum cognitionem mentis, uel sibi subordinatum. per Iy necessarium excluditur propositio contingens: per id, quod sequitur propositio dubitabilis.
¶ Pro articulo secundo ponendae sunt conclusiones, quae potissimum procedunt secundum primam descriptionem doct. tacta. supra q. j. prologi.
¶ Conclusio prima, quam etiam tenet Pet. & Opta ubi supra est. Propositio deus est. quam pro statu isto formamus: non est per se nota. Probatur: quia est dubitabilis. Dixit enim insipiens in corde suo: non est deus. Psal. liij.
¶ Conclusio se¬ cunda, cuius contrarium tenet Grego. sed Oyta utranque partem habet probabilem: ubi supra. Propositio deus est, qua format beatus cognoscens diuinam essentiam in se, est per se nota. Probatur: quia beatus eam formans necessario ei assentit. Non enim potest dubitare deum esse, qui habet notitiam dei intuitiuam, siue abstractiuam.
¶ Conclusio tertia. Propositio deus est, quam nos habemus: est demonstrabilis per illam, quam habet beatus: praedicando in maiori conceptum esse de conceptu dei, quem format beatus: & subjiciendo respectu eiusdem conceptum dei, quem nos habemus in minori: & inferendo illam, quam nos habemus, deus est. Hic enim conclusio dubitabilis infertur ex praemissis per se notis. Sed quaeritur, cui est syllogismus ille demonstratio: non beato: quia ille non dubitat conclusionem: nec uiatori: quia ille non habet praemissas. Dicendum: quod est demonstratio beato: & licet non dubiter conclusionem: tamen est dubitabilis sibi, & alijs: quia si beatus desineret esse beatus: ita quod perderet notitiam distinctam diuinae essentiae: posset eam dubitare: nec oportet ad hoc, quod syllogismus sit demonstratio: quod conclusio actu dubitetur: sed sufficit: quod sit dubitabilis: ut in doct. habetur in prologo.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium contra primas duas conclusiones Nam illa propositio deus est, quam nos formamus, est synonyma illi: deus est: quam beatus format: ergo si una est per se nota, etiam alia. Antecedens probatur: quia extrema sunt synonyma: nam utrobique subijcitur ille terminus deus & utrobique praedicatur uerbum est: uel participium ens inclusum: & neuter aequiuocatur: ergo sunt synonymi: quia omne idem signum non aequiuocatum est sibi synonymum. Nec refert: quod beatus formans illam deus est: uidet intuitiue deum: & non uiator eandem formans: quoniam haec propositio Ioannes currit, eadem est formata a uidente Ioannem currere: & a non uidente. Alioquin si illa, quae formatur a uidente Ioannem currere, esset alia: esset per se nota: quia omni formanti eam indubitabilis est, & euidenter nota: quod tamen falsum est: quia est contingens.
¶ Ad hoc dicendum: propositio deus est, quam nos formamus non est synonyma ei, quam beatus format: neque extrema sunt synonyma: quia alius conceptus subijcitur in propositione beati scilicet simplex & absolutus deitatis: & distinctus: & alius in nostra: in nostra enim subjicitur conceptus, uel communis uel connotatiuus, uel complexus: qui non est synonymus subiecto beati.
¶ Si dicis: deus est terminus absolutus: & uolo, quod sic accipiatur in nostra propositione. Dicendum: quod illa uox deus potest esse absoluta pro quanto sub ordinatur conceptui absoluto: sed illum non potest formare uiator: sed inquantum subordinatur conceptui, quem format uiator non est absoluta: sed uel complexa uel connotatiua.
¶ Et per hoc ad illud, quod additur: non refert quod beatus uidet intuitiue deum &c. Negetur illud: immo multum refert. Nam propter hoc, quia beatus uidet: format conceptum specie distinctum ab eo, quem nos formamus. Et ad probationem ista Ioannes currit, est eadem: siue formetur a uidenter Ioannem, siue a non uidente. Respondetur uocando easdem propositione, propositiones synonymas: distinguo: quia uel non uidens Ioannem currere: aliquando uidit Ioannem currere: licet nunc non uideat: & ita ad prolationem uocis Ioannes format nunc notitiam abstractiuam distinctam Ioanni: tunc sunt synonymi. Et licet notitia intuitiua Ioan. in uidente eum: & abstractiua in non uidente eum specie differant: sunt tamen synonymae: ut supra. q. j. prologi. Si uero non uidens Ioann. currere: nunquam uidit Ioan. licet formet eandem uocalem Ioannes currit: tamen non eandem mentalem. Non conceptus, quem ipse format de Ioanne, non est synonymus illi, quem format uidens Ioan. est enim uel complexus, uel connotatiuus.
On this page