Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum universale communissimum sit primum cognitum a nobis

QVAESTIO V VTRVM uniuersale communiscimum sit primum coonituma nobis.

¶ Illa quaestio sicut uerba sonant: quaem rit de ordine obiectorum adiruicem inquantum cognita: & posset similiter moueri de ordine cognitionum: & quodammodo dependet eius solutioex secunda: nam eo ordine obiectum cognoscitur: quoeius cognitio a potentia elicitur: cum sit impossibile obiectum cognoscere: nisi per actum cognoscendi a potentia elicitum: saltem in creaturade qua modo loquimur: ideo cognito ordine cognitionum patet ordo obiectorum cognitorum. Quod etiam quaestio inuestigat: an primum cognitum sit singulare: dutaxat locum habet secundum opinionem tenentem uniuersalem conceptum esse obiectum cognitionis uniuersalis: & habere in mente tamen esse obiectiuum: quia secundum oppositam opinionem tenentem, quod talia ficta non sunt ponenda: quodque uniuersale nihil sit nisi cognitio uniuersalis: aut signum sibi sub ordinatum: quod est res quaedam singularis: licet uniuersaliter repraesenter, & ideo dicatur uniuersalis: non in essendo, sed repraesentando: nulla est quaestio. Cum enim esse cognoscibile sit singulare: certum est, quod primum cognitum: & medium & ultimum est singulare: eo quod quicquid cognoscitur, est singulare, Nec habet quaestio dubium, si fieret conparatio obiecti cogniti ad cognitionem: quia cum cognitio, quae est actus cognoicentis non cognoscitur nisi per actum ressexum: certum est: quod prius actu recto cognoscitur obiectum singulare quam ipse actus rectus actu refsexo, ad minus prius natura. Difficultas ergo non est nisi de ordine cognitionum, quo praecedat aliam generatione. Secundum illam opinionem in tribus articulis stabit decisio quaestionis. Primo recitatur a dostore in scripto suo primo apud Scot. list. iij. q.ij. qui tenet, quod commuiisimum on est prius notum: sed species specia lissima illius singularis, quod fortius mouet sensum. Et intelligitur secundum eum quaestio de primitate generationis, & impugnatur a doc. multum late, & diffuse- De hinc recitatur opinio sancti Tho. part. j. q. Ixxxv. art. iij: & similiter impugnatur. Post haec auctor ponit opinionem propriam: ut patet in doct.

¶ Notandum ergo pro articulo primo supposita dist de obiecto primo potentiae ex. q. i. dist. huius, & dist. xxxv. q iij. quod cognitionum quaedam est confusa: quaedam distincta. ognitio rei distincta est, qua quicquid est cognitio essentiale patet potentiae. Cognitio confusa est, qua aliquid essentiale, uel intrinsecum obiecto patet potentiae & aliquid later. Sicut cum cognoscuntur dissimilia in essentijs, siguris, uel maioritate, aut minoritate, quae tamen non possunt discerni. Vide ad idem dicta in q.ij. dist. huius, &. qeij prologi.

¶ Secundo notandum: aliud est cognoscere confusum: aliud cognoscere confuse. Cognoscere confusum est, dum cognoscit totum habens partes intrinsecas: uel quando cognoscitur uniuersale comune ad multa: & tamen quodlibet illorum potest distincte cognosci. Sed cognoscere confuse dupliciter accipitur. Propric: quan scilicet aliquid cognoscitur: & tamen non quodlibet intrinsecum sibi patet potentiae: & illo modo solum totum includens partes confus: cognoscitur. Improprie (hoc est in conceptu) aliquid dicitur cognosci: quia aliquid aliud, quod est sibi commune cognoscitur: uel aliquod proprium includens conmune, uel connotans, quod non est ipsum cognoscitur: uel quando aliquod cognoscitur, nec cognitione simplici propria: nec aequiualenti: hic uero accipitur cognoscere confuse proprie: non impropric.

¶ Tertio notandum: quod quidam conceptus est simplex non includens plures conceptus suo modo sicut com positum actualiter plures res reales: materiam scilicet & formam includit: per oppositum conceptus compositus. Notandum etiam est: quod doct. respondet secundum opinionem tenentem conceptus esse Arti. x. obiecta cognitionum.

¶ Quantum ad articulum secundum, est conclusio prima. E¬ Primum cognitum a nobis ab intellectu primitate generationis est singulare. Probatur: quia illud, quod primo cognoscit ab aliqua potentia sub aliqua ratione: sub illa ratione praecedit actum illius potentiae: sed solum singulare sub ratione singularis praecedit actum potentiae: ergo. Maio patet: quia nulla potentia facit primum suum obiectum: nec rationem ostensiua sui obiecti.

¶ Item ubi potentia prioterminatur: ibi incipit posterior: sed sensitiua terminatur in singulari: ergo a singulariincipit potentia intellectiua.

¶ Item in potentijs ordinatis: in quodcunque obiectum potest potentia inferior: in idem & sub eadem ratione potest potentia superior: ut patet de intellectu, & uoluntate & de potentiis sensitiuis exteriori, & interiori. Sed sensus & intellectus sunt petentiae ordinatae: & sensus potest primo in singulare: ergo & intellectus.

¶ Corclusio secunda. Primum distincte cognitum ab intellectu potest esse sin gulare Probatur: quia primum distincte cognitum a sensu potest esse singulare: ergo est ab intellectu.

¶ Item singulare potest cognosci nullo uniuersali cognito: ergo &c. Antecedens pater: quia res potest cognosci: nullo quod non est de eius essentia cognito. sed uniuersale non est de esset tia cuiuscunque; singularis: ut ex priorib patet. Et e sensus huius proponnis. Prima cognitio intellecta potee singularis. Et sensus primae. Prima cognitio itellectu primitate gnirationis est singularis. Auct. uero prsequitur de conceptu: ut et obiectum cognitionis per totam quaestionem. Et secundum hoc propositiones hic positae ueniunt intelligendae.

¶ Conclusio tertia, Aliquod aliud a singulari potest esse primum distincte cognitum ab intellectu. Patet: quia stante cognitione confusa alicuius sensualis, potest stare cognitio confusa eiusdem in intullectu: ab illa potest abstrahere intellectus conceptum uniuersalem simpliciter simplicem ante cognitionem cuiuscunque alterius rei singularis: & ille conceptus simpliciter simplex distincte cognoscitur: quia simplex non potest nisi distincte cognosci: quia dum cognoscitur (eo quod simplex partes non habet) nihil eius latet: aut enim totum cognoscitur: aut totum ignoratur.

¶ Conclusio quarta. Solum singulare potest confuse cognosci. Patet: quia solum compositum, cuius aliquid later: & aliquid patet: potest cognosci confuse: tale autem solum est res singularis includens multas partes. Maior patet ex notabili. Minor patet: quia tale non potest esse conceptus: quia nec simplex: quia talis non potest confuse cognosci: nec compositus quia talis no potest co gnosci, nisi omnes partes eius cognoscantur: quia earum esse nihil est nisi cognosci: & sic nihil eius latet: quare si cognoscitur, distincte cognoscitur.

¶ Conclusio quinta. Non semper totus ordo confuse cognoscendi praecedit totum ordinem distincte cognoscendi. Patet: quia aliquando primum cognitum primitate generationis est distincte cognitum ab intellectu: quand scilicet aliquid est distincte sensatu¬

¶ Ex illis sequitur coclusio sexta ad quaem stionem responsiua: quod comunissimum non est primum cognitum a nobis Pater ex praecedentibus conclusionibus.

¶ Plura notanda tangit auctor in solutione rationum, quae hic propter breuitatem omittuntur. uide doct.

¶ Quanti ad articulum tertium, dubitatur contra conclusionem primam. Causa naturalis primo agit ad effectum perfectissimum, in quem potest: & cum cognitio speciei specialissimae sit perfectissima cognitio illa primo causabitur: & ita non singulare. Respondetur breuiter: quod ratio accipit falsum, nec concludit: non enim causa naturalis semper agit primo ad perfectissimum effectum, in quem potest. Pater. Nam intellectio praecedit dilectionem, quae tamen est nobilior cognitio ne. Praeterea maior est falsa: quia conceptus specialissime non est perfectis simus effectus: in quem possunt illae causae naturales: sed cognitio singularis est perfectior: & ita non procedit ratio. Scoti.

¶ Secundum dubium posset hic mo¬ Diueri de ordine generationis cognitionum: sed per doct. hoc tangitur in quaest. sequentihic omittitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5