Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum prima notitia intellectus primitate generationis sit notitia intuitiva alicuius singularis

QVESTIO VI VTRVM prima notitia intellectus primitate generationis sit notitia intuitiua alicuius singularis.

¶ In hac quaestione doc. primo rec tat opinionem sancti Tho. par. i. q. Ixxxvj. art. j. tenentem: quod intellectus noster prima & directe non potest cognoscere singulare in rebus materialibus: quia primum singularitatis in rebus materialibus est materia: sed potest singulare cognosce- re solum per quandam reftexionem. Dehinc reciratur opi. Henrici Gandauen rquodli. q. xv. & iiij. quodlib. q. xij. quieandem ponit conclusionem. Adducuntur tamen multae auctoritates pro hac opinione, quas doctor impugnat: uide in scripto suo. Itaque quaestio illa pro maxima parte fundatur in solutione aucto. ritatum militantium contra prius dicta doct. & dependet eius defectus ex prius dictis. Habebit ergo quaestionis decisio tres breues articulos. Primus ordinem generationis cognitionum pro statu illo explicabit. Secundus conclusiones recitabit. Tertius dubium mouebit.

¶ Pro articulo primo, & pro clariori intellectu dicendorum, est hic notandum breuiter de ordinata cognitionum generatione. Et primo de operatione sensitiua cognitiua: quod pro statu uiae huius omnis nostra cognitio incipit a sensu.

¶ Est ergo prima cognitio primitate generationis sensatio exterior: quae causatur immediate ab obiecto. Immediate dico, idest sine cognitione media: siue ponatur species media, siue non: de quo in. ij. quaestio. ij. distinctio. iij. Haec notitia est intuitiua: quia ea cognoco rem sensata esse: & dependet ab obiecto non solum in fieri: sed etiam in esse. Vnde remoro obiecto statim corrumpitur haec cognitio: haec singulariter repraesentat obiectum, idest qualitates sensibiles tam proprias, quam communes.

¶ Secunda cognitio est cognitio eiusdem subiecti, quam elicit sensus communis: eodem modo repraesentans obiectum sicut cognitio prima: & cum hoc ut sensatum, uel uisum &c. Nam sensus interior est, qui iudicat de actibus sensuum exteriorum. Prima enim uisione, scilicet exteriori non cognosco meuidere: quia nonnunquam aliquis uidet nesciens se uidere. Illa cognitio similiter est intuitiua: quoniam ea euidenter cognosco me sentire: quae similiter cedente prima sensatione corrumpitur: huius obiectum est res sensata: & cum hoc sensatio exterior.

¶ Tertia notitia est sVnonuma secundae: manens remoto obiecto etiam cessante sensatione exteriore: per quam cogito de re etiam absente. Siquidem experimur: quaed uidentes rem aliquam: ipsa amota ab oculis adhuc manet in nobis notitia quaedam, quae repraesentat rem distincte: & eodem modo, quo nouipraesentem: & haec non est aliqua duarum praecedentium: quia per illam non possumus euidenter scire aliquam ueritatem contingentem de re cognita: sicut per praecedentem: ergo distinguitur ab eis. Et ita non est intuitiua: sed abstractiua: quia abstrahit ab existentia rei hic & nunc, idest per eam non possumus euidenter scire de re, quam repre sentat an sit, uel non: an sit hic, uel ibi: est tamen notitia rei distincta

¶ Quarta est cognitio memoratiua, quae formatur per species, uel habitus a prioribus cognitionibus decisas, uel decisos in organo memoriae reseruatos. Et illa cognitio memoratiua cum obiecto important tempus praeteritum, idest importat obiectum ut prius etiam cognitum. Haec notitia etiam abstractiua est sicut tertia, & distincta uel rei in se: sed non intuitiua.

¶ Hae quatuor notitiae sensitiuae sunt simplices: quae regulariter producuntur de quolibet obiecto sensato: praesertim tres primae, quae sunt rei in se distinctae singulares, & materiales inhaerentes organo sensus, quod est compositum ex corpore, & anima sensitiua. Quarum primae duae sunt intuitiuae: posteriores duae abstractiuae.

¶ Deinde & alias cognitiones elicit sensus, ponens conuenien¬ tiam, & differentiam sensibilium: & com ponit species diuersas formans cognitionem rerum non sensatarum: sed totumlicet secundum partes puta in somno, & uigilia. Et secundum multos componit, & diuidit per uirtutem aestimatiuam: secundum quosdam etiam elicit speciem non sensatam id est format cognitionem repraesentantem rem sub circunstantia sensu exteriori non perceptibili: ut cum cicunstantia nociui, uel inimicitiae, ut ouis uiso supo propter quod fugit: sed superssuum uidetur ponere hanc notitiam: ut probat auctor dist. iij. q.ij. & in hoc terminatur tota operatio sensitiua cognitiua. Intellectus uero, qui est potentia superior, operationem suam incipit a sensibus: neque. n. non sentiens intelligit. iij. di anima. Prima ergo cognitio intellectiua: est cognitio singularis rei sensatae, synonyma sensationi interiori, quae interior uocatur phantasma. Dicitur autem intellectio prima a sensatione interiori: quia illa est penitus immaterialis inhaerens tantum intellectui, & non organo. Aqualibet autem sensatione interiori potest generari intellectio eius in anima: quia in quodcunque obiectum potest potentia inferior: in idem & sub eadem ratione potest & superior in potentijs ordinatis: ut patet de sensu exteriori, & interiori: de intellectu, & uoluntate.

¶ A notitia ergo prima intellectiua intuitiua abstrahit intellectiuam abstractiuam singularem uagam, sicut sensus. Deinde abstrahit duplicem notitiam: singularem & communem. Singularem: nam habit: singulariuaga significante multas circunstantias sensu perceptibiles: considerans aliquas uariari aliis manentibus abstrahit duos conceptus: unsi eius, quod mutatur: alium repraesentantem praecise illud, quod manet immutatum: & omnes sunt singulares: nec ab illa abstractione cessat, donec perueniat ad conceptus sinplices significantes tamen unam qualitate absolute. Item considerans plura singularia conuenientia sibi similiora interse in aliquibus, quame cum aliis abstrahit conceptum communem adaequate repraesentantem huiusmodi conuententia. Et si¬ fuerit conuenientia essentialis: potest formare conceptum absolutum: si accidentalis: format conceptum connotatiuum: & secundum quod conuenientiae sunt plurium, uel paucorum, format conceptus magis, uel minus communes. In his tamen conceptibus abstractis siue singularibus, siue communibus non est determinatus ordo: sed nunc prius unum format: numc alium: secundum quod occurrunt mutationes terum, uel singularia diuersa nunc eiusdem speciei nunc diuersarum specierum, uel generum. Et idem conceptus speciei non praesupponit conceptum generis, nec econuerso: quia numc ille prius formatur: nunc ille: coceptus tamen singulares rerum sensatarum praesupponuntur omnibus alijs.

¶ Deinde intellectus negoriatur circa conceptus coniungendo eos: faciendo complexa propositionalia, & non propositionalia. Idem ex ppositionibus syllogismos facit, & alios discursus consequentionales, quibus in quirit ex notis ignota. Pro articulo secundo est haec conclusio prima. Singulare intelligitur. Patet ex praecedenti quaestione. Item si non: uel propter perfectionem, uel imperfectionem ipsius intellectus non posset intelligi. Non propter imperfectionem: quia sensus est imperfectior: & tamen cognoscit singulare: nec propter perfectionem intellectus: quia aut ex eo, quod non potest intelligere tam imperfectum: sicut est singulare materiale: sed hoc non: quia singulare est perfectius uniuersali. Nam uniuersale abstractum a singularibus non est perfectius singulariAut quia non potest immutariab aliquo materiali: nec recipere materiale. Sed hoc non: quia quodcunque fuerit, quo immutatur ad intelligendum uniuersale siue species intelligibilis, siue actus intelligendi, siue habitus secundum communiter loquentes: per illud potest immutari ad intelligendum singulare. Et licet res singularis sit materialis: tamen species intelligibilis, quae immutat, uel recipitur in intellectu ( secundum ponentes species) & similiter intellectus agens, idest actus intelligendi, uel intellectus habens in se actum: tam ut totum illud dicat intellectus agens: est immaterialis: non enim lapis est in anima: sed species eius. Praeterea anima separata potest intelligere singulare materiale. ergo eadem ratione coniuncta. Item obiectum dicitur recipi intellectu: quia actus intelligendi, qui est illius obiecti est intellectu.

¶ Conclusio t secunda. Prima notitia singularis est in tuitiua. Probatio: aliqua notitia singularis intellectus est intuitiua: quia nisisic, nulla ueritas contingens posset euidenter cognosci ab intellectu: sed notitia intuitiua non est posterior abstractiua: ut patet. qid.i. prologi. ergo &c.

¶ Conclusio tertia. Singulare sensibile primo intelligitur. Probatur: quia prima notitia intellectus nostri prostatu isto est notitia singularis sensibilis. Patet: quia quado primo sensatur a sensu, primo intelligitur ab intellectu: quia in potentijs ordinatis quicquid, & sub eadem ratione potest potentia inferior: id & sub eadem ratione potest superior. Quod patet de sensu exteriori, & interiori, & appetitu, intellectu, uoluntate: ut dictum est supra. Nec ualet hic euasio sancti Thom. si diceret quod uirtus superior potest in id in quod inferior: sed modo eminentiori. Hoc late improbat doc. in scripto primo.

¶ Pro articulo tertio dubitatur circa nunc dicta scilicet quod cognitio nostra ortum habet a singularibus. Nam uidetur: quod cognitio nostra incipit ab uniuersalibus: quia sensu cognoscuntur res conceptu uniuersaliori: & de inde minus uninersali: ut patet in cognoscente rem a remotis, quae primo iudicatur corpus: deinde animal: deinde homo: ultimo Ioannes, uel Petrus.

¶ Similiter pueriprimo uocant omnes uiros patres: & omnes faeminas matres: deinde discernunt unum quodque.

¶ Ad hoc adducuntur multae auctoritates philosophi, & conmenta. & posset simile ostendi de fatuis, sicut de pueris. Et tamen illud non uidetur esse uerum, nisi uniuersale esset primo intellectu.

¶ Ad illa dicitur breuiter post doctorem, qui materiam istam late, & clare prosequitur. Primo, quod est contra opi. omnium, quod uniuersale prius sentitur, quam singulare.

¶ Secundo dicitur: quod sicut est in pueris, quod primo omnes uiros patres, & omnes faeminas matres a ppellant, & deinde discernunt unum quodque: ita etiam est in fatuis, & usu rationis carentibus: & similiter in brutis: & tamen non cognoscunt uniuersale. Et loquitur auctor secundum opi. de fictis, quod conceptus est obiectum cognitionis.

¶ Secundum aliam opi. talis cagnitio non est uniuersalis: sed singularis. Cum ergo uniuersale non sit nisi in intellectu & per operationem intellectus: ergo talia faciunt pueri per notitiam sensitiuam tantum.

¶ Tertio dicitur & sequitur corollarie ex praelatis: quod primo intelligitur singulare sicut primo sentitur singulare. Attamen aliqua cognitio singularis tam sensitiua quam intellectiua, siue partialiter, siue totaliter, est sufficiens ad discernendum id, quod sensu appraehenditur ab alio: & aliqua ad hoc non sufficit: nisi forte ad discernendum a paucis: & aliquando una res potest discerni apaucioribus, & alia a pluribus. Exempli gratia. Agnus non discernit hanc ouem ab illa: et tamen discernit ouem a supoboue, uel asino. Quandoque unam albam ouemnab alia non discernit: sed discernit albam a nigra. Et tandem discernit matrem ab alijs omnibus. Illa nobis innotescunt per sensus. Et ratio huius esse potest: quia potentia appraehensiua creata non potest unum discet nere ab alio: nisi propter aliquam dissimilitudinem compraehensorum, siue appraehensorum per sensum: non curando an illa dissimilitudo sit in uoce, figura, loco, situ, qualitate inter ipsa appraehensa. Et quia ouis non statim cognoscit omnia talia distincte: non statim potest unum ab alio discernere.

¶ Praeterea in ter ipsa distincta quandoque magnareperitur similitudom: ita quod distincta notitia unius non sufficit ad discernendum hoc ab alio confuse cognito: & tamen super cognoscitur singulare. An autem talis notitia sit ipsa notitia appraehensiua, uel distinguatur ab ea: alias patebit.

¶ Et si dicitur: quod hoc est contra proces sumphiloso phi. j. Phps. ubi dicit: quod no¬ bis manifestissima sunt, & certa confusamagis.

¶ Secundo dicit, quod ex uniuersalibus in singulare oportet deuenire.

¶ Item conmentator conmen. iiij. Oportet nos procedere de rebus uniuersalibe ad particulares &c.

¶ Ad illa dicitur. Primum: quod nomen commune, & notitia magis uniuersalis dupliciter sumitur. Est enim eommune per praedicationem essentialem: & est commune per praedicationem denominatiuam. Commune per praedicationem essentialem est, quod praedicatur de pluribus in quid, & per se primo modo, quam aliud: & sic animal est conius, quam homo: & corpus, quam animal. Aliud est communius non per praedicationem in quid, & per se primo modo: sed per praedicationem denominatiuam, & quasi perse secundo modo. Et isto modo motus localis est quid conmunius: quod coloratum, uel color: quia motus localis in pluribus inuenitur quam color. Omne enim colo ratum potest moueri: sed non omne; quod potest moueri, est coloratum. Sic lucidum est communius, quam coloratum: quia in pluribus inuenitur per praedicationem.

¶ Item aequiuocatio est de notitia uniuersalioris: quia quaedam est notitia com plexa: quaedam incomplexa. Similiter aliquod incomplexum esse prius notum alio potest intelligi dupliciter. Vel quia hoc potest esse prius notum ex eo: quia est in potentia propinqua ad notitiam alterius. Vel quia necessario est notum ante notitiam alterius. Ita quod sequitur: aliquid est notum: ergo hoc est notum. & non econuerso.

¶ Per hoc ad argumenta dici potest: quod intentio philosophi& commentatoris est dutaxat uelle tradere ordinem libri physicorum ad alios libros naturales. Et quod in tradendo scientiam aliquam procedendum est eo ordine, quo communitas hominum audientium doctrinam talem potest facilius capere, & addiscere. Nunc autem ea, de quibus tractatur in libris physicorum: sunt uniuersaliora primo uel secundo modo: quam ea, quae tractantm in alijs libris: ideo sunt ut frequenter magis manifesta. Et sic de uniuersalibus procedere oportet ad particularia: quis este regione aliquiba par¬ ticularia sint magis facilia, quam uniuersalia haec late prosequitur doc. Cu ergo dicit philosophus. j. Phyili. quod nobis manifestis sima sunt, & certa confusa magis. conment. conm. iij. per confusa intelligit composita siue sint composita, ut res componitur ex suis partibus: siue ut diffinitum dicitur componi ex diffinitione: siue ut conmune dicit componi ex contentis sub eo: quos tres modos compositionis tangit conmen. com v. j. Phys. Et talia confusa, siue composita. sunt notiora, & certa magis. primo modo capiendo notiora: quia scilicet conferunt ad notitiam alterius: non autem secundo modo accipiendo notiora.

¶ Ad secunda auct. I patuit: quia oportet ex generalioribus descendere ad particularia.

¶ Ad tertiam auct. dicitur consimiliter: quod totum secundum sensum notius est: quia pauciora sufficiunt ad notitiam totius (ut totum aliquod ab alio toto discernatur) quam ad discernendum partes totius inter se distinctas: quia quamque minor propinquitas, & distincta sufficit ad discernendum totum a toto, uam partem a parte.

¶ In genere ergo secundum mentem doctoris, conmentator intelligit, quod uniuersalia a conitate facilius cognoscuntur. notanter addit a conmunitate. Et illa est generalis responsio ad omnes illas auctoritates philosophi, & conmentatoris.

¶ Plura autem tangit doctor ponens notabilem processum tam sensus, quam intellectus in operationibus suis circa singulare sensatum.

¶ Item quod intellectus agens, & possibilis non distinguantur. Et ad quid ponitur intellectus agens: quae (& alia) uideri possunt in litera.

¶ Item quo agnus sub speciebus sensatis aequiualenter cognoscit inimicitiam supi. uide. q.ij. distin. huius in doctore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6