Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum singulare potest distincte cognosci cognitionem entis, vel cuiuscumque universalis

QVAESTIOVII. VTRVM singulare possit distincte cognosci ante cognitionem entis, uel cuiuscunque uniuersalis.

¶ Tribus articulis, quaestio terminabitur.

¶ Articulus primus ponet multiplicen acceptionem nomnis compraehendere. Accipitur.ni. conpraehendere quintupliciter. Primo gene¬ raliter: ut est idem, quod comnprehendere: & sic accipitur pro omnicognitione. Scdomodo accipitur pro notitia rei distincta qua scilicet nihil latet, quod est de essentia rei cognitae: sed quicquid est intrinsecum, patet. Tertio accipitur pro Iympidissima & perfectissima rei cognitione, quam potest esse rei ipsius. Quarto, ponotitia rei sub oibus praedicabilibus de re ipsa. Quinto pro notitia rei distincta: & tantae perfectionis in actu: quanta est perfectio rei cognitae.

¶ Pro articulo secundo est haec tonclusio unica. Cognitio distincta singularis non requirit necessario distinctam notitam cuiuscunque uniuersalis. Probatur: qa quodlib. potest distincte cognosci sine illo, quod non est de eius essentia: sed nulsum uniuersale est de essentia singularis: quia uniuersale est ens rationis, & singulare ens reale: sed nullum ens rationis est de es sentia, & qudditate realitatis singularis. de hoc supra. q. vj. Ex quo patet: quod res potest distincte cognosci absque eius diffinitione quidditatiuo: diffinitio ei quid ditatiua non est res ipsa cognita &c. de hocinfra in dub. iij. art. iij.

¶ Pro artic. tertio dubitatur primo circa pbationem conclusionis. Si enim staret: sequeretur, quod quicquid distincte cognosceretur, illud compraehenderetur: quod tamen falsum esquia deus potest a creatura distincte cognosci: non tamen compraehendi. Sequela pro patur: quia quandocunque aliquid sic cognoscitur, quod nihil eius latet ad eius notitiam distinctam requisitum, illud compraehenditur: sed deus potest a creatura distincte cognosci: ergo posset ab intellectu creato compraehendi.

¶ Ad illud dicitur supposita acceptione nomnis compraehendere multiplici. Deus primo, & secundo modis conpraehenditur ab intellectu creato. Sed tertio, & quarto modis nec deus, nec creatura compraehenditur a creatura: sed a solo deo. Quinto modo potest creatuia acreatura compraehendi: sed non deus. Per hoc ad rationes dubij patet.

¶ Secundo dubitatur. Nam singulare non potest intelligi sine uniuersali. Probatio: quia impossibile est intelligere hunc hominem, non intelligendo animal. Ad hoc di negando assumptum. Et ad probatio¬ nem conceditur: quod secundum suppositionem personalem extremorum, impossibile est intelligere hunc honem non intelligendo animal: non autem secundum suppositionem materiale, uel simplicem. Sic em possibile est intelligere humc honem, non intelligendo animal. Cum. n. alius, & alius sit conceptus hois, & aialis: potest unus formari sine alio.

¶ Dubitatur tertio, quo uerum est: quod res potest distincte cognosci absque eius diffinitione uidditatiua: si. n. hoc uerum est: tunc disfinitio nihilfacit ad rei notitiam. Ad illud potest ramenderi secundum doct. q.v. huius dist. quod diffinitio tripliciter potest facere ad cognitionem rei. Primo sicut passiones faciunt ad notitiam subiecti. cum npassiopraedicatur de subjecto: iam aliquid noscitur dici de subjecto prius distincte cognito in suppositione personali: quod prius ignorabatur. Secundo aliquando res est cognita solum in conceptu aliquo simplici & coni, uel composito proprio. Et tunc diffinitio facit ad notitiam rei: quia tunc non est, aliud cognoscere rem, quam diffinitionem rei cognoscere: sicut. supra. q.ij. dictum est deum cognosci in aliquo coceptu. Tertio diffinitio facit ad notitiam rei: quia inuestigata diffinitione: & aliqua re singulari oblata, cognoscit intellectus illam rem sic, & sic se habere, ut dicit diffinitio. Sic ergo ad primum potest dici: quod res non potest cognosci distincte absque eius diffinitione quidditatiua in suppositione personali: potest tamen aliquis uidererem intuitiue, & non habere diffinitionem eius in suppositione simplici. Eacit ad idem solutio data in secundo dubio priori.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7