Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum ens quod est commune ad decem praedicamenta, et ad deum et creaturam sit obiectum adaequatum et primum intellectus nostri
QVESTIO VIII. TRVM ens, quod est conmune ad decem praedicamenta, & ad deum, & ad creaturam: sit obiectum primum, & adaequatum intellectus nostri.
¶ Pro articulo quaestionis, recitata, & impugnata a doct. opinione beati Thom. par. j. q. Ixxxv. art. j. Norandum: quod aliquid esse obiectum ad aequatum potentiae potest intelligi dupliciter. Vel quia est aliquid appraehensibile, ut potentia primo: ita quod nihil apprehenditur nisi sub ratione illius. Et sic nihil est obiectum adaequatum alicuius potentiae & maxime sensitiue: quia aeque primo appraehenditur a potentia ille color, sicut ille: & sic de alijs potentiis sensitiuis. Secundo aliquid dicitur esse obiectum adaequatum potentiae scilicet quia est per se commune ad omnia appraehensibiliam per se ab illa potentia id est est illud, de quo primo & adaequate seu conuertibiliter praedicatur esse obiectum talis potentiae, uel esse appraehensibile a tali potentia. Iso modo cuiuslibet potentiae sensitiuae, est aliquod obiectum adaequa tum: quia est aliquod tale, de quo adae quate, & conuertibiliter praedicatur esse obiectum talis potentiae & tamen in rei ueritate non est obiectuntalis potentiae: nec potest appraehendi a tali potentia, nec per se, nec per accidens. Exempli gratia. Istud conmune color est id, de quo conuertibiliter primo & adaequate praedicatur appraehensibile a potentia uisiua.
¶ Et sidicitur. Nihil est obiectum potentiae sensitiuae: nisi uera res. ista conceditur di uirture sermonis: sed tamen, quando aequiualet isti actui signato: de nullo praedicatur esse obiectum potentiae sensiti: uae, nisi de uera re extra animam: est simpliciter falsa: quia de illo nomine color praedicatur esse obiectum potentiae: & tamen non est uera extra animam. Et causa est: quia esse obiectum potentiae uisiuae non prędicatur de illo communi pro se: sed pro suis inferioribus: & ideo in talipropositione habet suppositionem personalem, non simplicem. Ista enim: color est uisibilis: non est uera nisi procolore singulari. Haec sunt de mente doct. dist. ij. qeiiij. ubi latius, quam hoc examinat. Ad quem sensum conceditur aliquid esse obiectum primum, & adaequatum potentiae.
¶ Valent etiam ad intellectum huius quaestionis dicta. supra. q. ix. dist. ij. Et in quodlib. v. q. xiiij.
¶ Quantum ad articulum secundum, est haec conclusio prima secundum opi. tenentem conceptam esse qualitatem animae, & habe¬ re esse subiectiuum in anima. Ens est obiectum adaequatum: & ita primum intellectus nostri. Probatur: quia est com Latamune uniuocum omni per se intelligi¬ tis acibile id est terminus praedicabilis de omnibus ptiointelligibilibus uniuoce: quia sic nihil intelligitur nisi ens reale. Et hoc modo conceptus, falsa impossibilia: intentiones secundae, sunt entia realia: quia qualitates animae secundum illam opinionem: nec est aliquid quomodocunque appraehensipile ab intellectu: quin de eo ens per se hoc est absolute, & uniuoce praedicari possit.
¶ Potest enim omnis res mundi per aliquem terminum absolute significari: ut est ens tale in se. Et ita ens potest praedicari quidditatiue de qualibet re id est cuiuslibet rei termino eam absolutesignificante. Absolute dictum est notanter: quia non praedicatur uniuoce, & absolutè de terminis connotatiuis rem aliquam significantibus. ut supra dist. ij. q. ix. patuit. Et sic intelligendum est dictu doct. supra ubi dixit. q. ix. distin. ij. quod ens non prędicatur de se, & primo modo in quid de passionibus, & differentijs, seu terminis connotatiuis. Hoc enim uerum est in suppositione personali: sed non in suppositione simplici. Sic enim possunt absolute significari: & potest ens de ens per se primo modo praedicari: non autem quando supponunt personaliter. Si tamen per terminos aliquos absolute significaretur, quod per passiones, & differentias significatur connotatiue: posset ens de eis quidditatiue dici. Sic ergo secundum illam conclusionem ens est obiectum adaequatum intellectus nostri: quia prędicatur de omnibus, quaepossunt intelligi ad sensum praemissum.
¶ Secunda conclusio. Communissimum, quod a nobis potest appraebendi est ens, quod est uniuocum omni enti reali.
¶ Tertia conclusio. secundum opin. tenentem conceptum habere tantum esse obiectiuum in anima, & nullibi esse subiectiuum: nihil est obiectum adaequatum intellectus nostri. Patet: quia nihil est per se conmune, & uniuocum ad omnia per se intelligibilia. Nam entia rationis sunt perse intelligibilia, & tamen nihil est uniuo¬ cum ad entia realia, & entia rationis. Hanc conclusionem doctor solum recitatiue ponit. Entia enim rationis non habent esse reale: sed tantum esse obiectiuum secundum illam opi. secundum quam conceptus habet esse obiectiuum tantum: ideo dicit esse dubium, si sit aliquod commune praedicabile in quid praecise de istis, quae sunt motiua intellectus pro statu illo.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubiu primum. Vtrum E ens communissimum sit naturaliter apprehensibile ab intellectu. Si sic: ergo quodlibet sub ipso contentum per se est naturaliter appraehensibile: & sic naturaliter posset appraehendi deus, & substantiae immateriales. Si non: quomodo est obiectum primum intellectus naturaliter. Sol. Supposito, quod ens sit primum, & adaequatum obiectum intellectus secundum conclusionem primam: ad illud obiectum adaequatum potest intellectu: noster naturaliter attingere: quia ad intelligendum, siue attingendum per intellectum naturaliter obiectum adaequa tum intellectus sufficit quodlibet per se contentum sub eo: non tamen quodlibet perse contentum sub illo: puta deus est per se attingibile naturaliter ab ipsa potentia. Sicut aliquando econuerso non est inconuentens, quod quodlibet per se contentum sub illo communi (quod est obiectum adaequatum potentiae) sit naturaliter appraehensibile ab aliqua potentia: & tamen illud obiectum adaequatum nosit appraehensibile ab illa potentia nec pe se, nec per accidens: ut patet de obiecto adaequato sensus. Nam color est com mune, de quo conuertibiliter prędicatur appraebensibile a potentia uisiua: & tamen cum sit commune, non sentitur: quia sensus est singularium tantum.
¶ Dubium secundum est. An sit aliquod obiectum motiuum intellectus adaequatum, Respondetur, quod omne singulare, & solum tale est motiuum intellectus: quia omne motiuum singulare potest intelligi intuitiuequantum est ex natura animae, & intellectus nostri: sed notitia intuitiua causatur a re intuitiuecognita: ergo omne singulare est motiuum intellectus. Vnde dicitur, quod ens uniuocum, & communissimum est primum obiectum motiuum intellectus: quia est commune, & uniuocum pręedicabile in quid de intelligibilibus omnibus motiuis intellectus. Tn ipsum ens commune non est motiuum intellectus: sed habet tantum esse obiectum in mente, uel in intellectu: Veruntamen pro statu isto nihil est motiuum intellectus nostri ad cognitionem suiipsius: nisi sensibile, & aliqui actus, & passiones animae, uel etiam ipsamet anima, si potest intuitiue cognosci a seipsa pro statu isto. De quo supra. q. i prologi. Haec enim potest esse euidens alicui. Ego uolo, diligo, uiuo &c.
¶ Vtrum autem sit aliquod commune praedicabile in quid de istis, quae sunt motiua intellectus pro statu isto, est dubium.
¶ Tertium dubium. Vtrum darj possit terminus uniuocus significans absolute omnes substa tias, & omnia accidentia.
¶ Supponoprimum: quod uniuocum est conceptus unus naturaliter proprie significatiuus: uel signum uni conceptui naturaliter proprie significanti subordinatum: quo stante uidetur, quod sit dabilis.
¶ Primo sic: que si non: aut propter distantiam perfectionis substantiae & accidentis, quae dicunt primo diuersa: & ita non possunt ab unoconceptu significari. Ille enim conceptus esset prius diuersus a suo opposito (Gratia exempli ens a non ente) quam substantia ab accidente. Sicut animal non est primum diuersum a planta: quia genus suum corpus animatum est prius diuersum a corpore inanimato: aut propter diuersum modum existendi substantiae; & accidentis. Nam substantia existit in eo, quod est per se: accidens in eo, quod non est per se: sed inest. Isti autem duo modi essendi, uel existendi non possunt significari per unum conceptum:
¶ Sed neutrum illorum impedit: non primum: non songeplus distat in perfectio ne deus a creatuta: quam creaturae a seinuicem. QDeus enim est perfectio simpliciter infinita: quaelibet creatura est perrfectio finita. Plus autem distat infinitum a finito; quam finita inter se) Sed deus, & creatura significantur uno conceptu absoluto, ut conceptu substantiae. Deus enim uerissime per se est, & ita substantia. Similiter conceptus huius terminspiritus capiendo absolute pro omni non corporeo.
¶ Nec impedit: quod sunt primo diuersa: quia autem primo diuersa dicum tur, quae primo diuidunt genus generalissimum tamquam species immediate: & manifestum est, quod uno conceptu scilicet generis scuius sunt species immediate) significantur. Si uero per primo diuersa, intelliguntur, quae in nullo communi conueniunt: tunc eadem difficultas est, an sub stantia, & accidens sint diuersa, & anuniuocantur. Sic etiam dicetur: quod nulla sunt primo diuersa: diuersitas autem solum cadit inter res existentes. Quod. n. non est: non est ab alio diuersum. Omnia autem exissentia conueniunt in uno conmuni, quod est existere. Et uoco existe re, quod non est nihil.
¶ Nec diuersus modus existendi substantiae; & accidentis per se, & in alio impedit uniuocationem: quod probetur multipliciter. Primo: quia forma substantialis, quae non per se existit: sed tantum in alio scilicet materia: & totum compositum uniuocantur in conceptu conmuni substantiae: ergo etiam substantia, & accidens: quia sicut accidens non potest per se subsistere: ita nec forma: nec materia.
¶ Praeterea dabilis est conceptus uniuocus significans absolute omnem rem potentem per quamcumque; potentiam per se subsistere. Patet: quia haec est conuententia essentialis talibus rebus: ergo &c. Sed tam substantiae, quam accidentia possunt per se subsistere per potentiam diuinam, & sic posse subsistere est eis essentiale: ergo &c.
¶ Item a qua libet conuenientia essentiali aliquibus ad aequata potest abstrahi conceptus uniuocus sic conuententibus: sed omnia, quae sunt extra intellectum (hoc est extra cognitionem intellectus) sic conueniunt: ergo. Maior est commune principium. Minor patet: quia omnia illa conueniunt in hoc essentialiter, quod possunt existere, siue esse aliquid extra intellectum. Item in eo, quod non sunt nihiliplus. n. essentia liter conuenit caliditas, uel gra: aut uirtus cum substantia: quae tenebra, uel caecitas: uel non ens.
¶ Si dicis. Non a qualibet conuenientia potest abstrahii conceptus: sed ab illa termine, ratione cuius rebus sic conuenient bus conuenit aliqua operatio, quae secundum se, uel sibi similem in specie non conuenit alijs.
¶ Contra. Tunc substantia non posset significare uniuoce materiam prima, & alias substantias: consequens falsum. Antecedens probitur: quia nulla operatio conuenit materiae primae: cum sit potentia pure passiua.
¶ Et si dicis: quod ei conuenit actio exemplaris, qui serepraesentat intellectui nudo. Sed illud non impedit: quia haec operatio si ponitur secundum se, uel sibi similem in specie conuenit omnibus rebus.
¶ Item ex alio. Conceptus entis est distinctus a conceptu substantiae, & conceptu accidentis, & non est in ferior: nec distinctus nec conuertibilis. Non conuertibilis: quia non dant duo concepta conuertibile absoluti. Nec distinctus: quia praedicatur de eis. Nec inferior manifestum est: ergo superior. Consequentia tenet a sufficienti diuisione. Maior patet: quia idem conceptus non potest esse dubius, & certus de eodem. Sed de aliquo dubitare possum, an sit substantia: simili ter an sit accidens: & tamen non dubitare, an sitens. Nam de quantitate substantiae extensae multi dubitant, an sit substantia quanta, uel accidens inhaerens: & tamen non dubitant, an sitens. Gratia exempli. Eormentur illae tres propositiones. Quantitas est substantia: quantitas est accidens: quantitas est ens. Primae duae sunt dubiae. Tertia non est dubia. Cum autem nemo possit eandem propositionem dubitare, & non dubitare: tertia propositio, quae non est dubia: non erit eadem cum prima, neque cum secunda: quamo ambae sunt dubiae. Si ergo non est eadem: ergo distinguitur ratione subiecti, copulae, uel praedicati. Non prima duo: quia illa sunt eadem: ergo ratio ne praedicati: ergo praedicatum, quod est conceptus entis: aliud erit a conceptu praedicati primarum duarum, quae sunt substantia accidens. Est ergo conceptus entis alius a conceptu substantiae: quaero ut prius, an superior, uel inferior, non inferior, ergo superior: & per consequens genus: quoniam cum sit absolutus non potest esse superior nisiquidditatiue.
On this page