Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum potentia generandi possit communicari filio a patre
¶ Recitatur & impugnatur a doctore primum opinio sancti Tho. i. ij. q. xlj. art. vj. & in disputatis de potentia art. iiij. tenentis, quod potentia generandi non potest communicari filio: ita quod filius generet alium filium: quia impossibile est in diuinis esse plures filios. ¶
¶ Notandum primo: quod quaestio potest habere duos intellectus. Primus: utrum potentia generandi id est id, quo aliquid scilicet pater generat, possit conmunicari filio¬
¶ Et sic quaestio non habet dubitationem: quia ut patuit. q. i. huius dist. principium elicitiuum generationis est essentia: essentia uero est in filio, & conmunicatur filio. Et sub illo intellectu quaestio non tractatur hit. Alius intellectus est: utrum potentia generandi &c. i. utrum filiocommuicari possit: quod generet. Et sic itractat eam auctor.
¶ Hinc beatus Thoubi supra. dicit: quod gerundium generandi tripliciter potest accipi. Vno modo, ut est gerundium uerbi actiui: & sic ille habet potentiam generandi, qui habet potentia ad hoc, quid generet. Secundo, ut ext gerundium uerbi passiui, & sic ille habet potentiam generandi, qui habet potentiam, ut generetur. Tertio ut est gerundium uerbi impersonalis: & sic ille dicitur habere potentiam generandi, qui habet potentiam illam, qua ab aliogeneretur. Primo modo secundum eundem doctorem, potentia generandi non conuenit filio: sed secundo, & tertio modis. Nam licet eadem sit potentia patris, & filij: attamen filius non habet potentiam generandi, idest ad generandum, seu ut generet. Sicut licet idem sit esse patris, & filij: non tamen filio conuenit esse paternum propter notionale adiunctum. Pilius enim non potest esse pater: cum personae distinguantur proprietatibus originis.
¶ Conclusio responsalis secundum doctorem est. Potentia generandi non potest communicari filio, ita ut filius generet. Ista conclusio magis auctoritate scripturae conceditur, quam ratione manifesta probetur. Vnde soluit rationes Tho. ad id probandum per eum inductas: adducit nihilominus aliquas persuasiones.
¶ Sed diceres. Sequeretur: quod aliqua perfectio simpliciter esset in patre, quae non esset in filio, scilicet generare, quod dicit perfectionem simpliciter quia nihil realiter in diuinis existens est imperfectum: sed quodlibet ibi existens est simpliciter perfectum.
¶ Pro solutione notandum: quod perfectio simpliciter dupliciter accipit. Vno modo pro perfectione, quae est simpliciter summa, & infinita, impossibilis omni imperfectioni. Isto modo relationes, & quicquid est in deo, est simpliciter perfectum, seu perfectio simpliciter. Alio modo perfectio simpliciter dicitur, quod competit cuilibet simpliciter perfecto: hoc est omni supposito simpliciter perfecto: & sic nulla relatio in diuinis est perfecta simpliciter. Nec tamen est imperfecta: quia nulla relatio competit omnibus personis.
¶ Per hoc ad tesponsionem. Ad primam sequelam accipiendo perfectionem simpliciter primo modo, potest dupliciter responderi. Vno modo concedendo, quod aliqua perfectio simpliciter est in patre, quae non est in filio scilicet paternitas, quae est perfectio simpliciter primo modo. Nec hoc concedere est magis inconueniens: quam concedere, quod paternitas est in patre, & non in filio.
¶ Et si consequenter arguitur: ergo filius est imperfectus: quia deficit sibi aliqua perfectio simpliciter. Dicendum negando consequentiam ultimam: quia imperfectum illo modo non est id, quod caret aliqua perfectione simpliciter: sed quod non est summum, & infinitum: nunc autem filius est summus, & infinitus, & ita non imperfectus.
¶ Aliter dicitur negando, quod aliqua perfectio simpliciter non sit in filio: nec sequitur paternitas, non est in filio, & paternitas est perfectio simpliciter: ergo aliqua perfectio simpliciter non est in filio. Sicut non sequi tur: paternitas non est in filio: & paternitas est essentia: ergo essentia non est in filio. Nec sequitur: paternitas non est filius, & paternitas est deus: ergo deus non est filius. Accipiendo autem perfectionem simpliciter secundo modo, negetur illatum: nam sic generatio non dicit perfectionem simpiiciter.
On this page