Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO VIII VPR. A magister egit de benedicta trinitate quantum ad se: nunc de eius proprieratibus: & primo essentiae secundae per sonae, dist. sequenti. Innuit autem tres diuinae essentiae proprietates, quae sunt: ueritas, immutabilitas, & simplicitas. Et secundum hoc haec dist. potest tribus conclusionibus summari.

¶ Prima conclusio. Verissime deus est: quia semper, & aeternaliter est. Nec esse cepit, nec esse definit: eiusque essentia nec praeteritum nouit: nec fututum cum negatione esse praesentis: ideo solus uere est.

¶ Secunda conclusio. Deus uere inimutabilis est: & solus habet immortalitatem de suinatura id est immutabilitarem tam substantialiter, quam accidentaliter.

¶ Tertia conclusio. Deus est simplicissimus priuatione omnis componibilitatis intrinsecae ex partibus, & extrinsecae per inhaesionem, uel intus susceptionem. Hoc modo illae proprietates soli deo conueniunt, & nulli creaturae: haec patent ex textu. Et quia duae primae proprietates dependent a tertia: ideo circa tertiam auctor primo quaestionem mouet & talem.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum