Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum divinae simplicitati repugnet esse in genere praedicamentali

QVAESTIO I VTRVM diuinae simplicitati repugnet esse in aliquo ea genere praedicamentali.

¶ Rest citatis opi. sancti Tho. j. ij. q. iij. at. v. & doct. subtilis. q.ij. dist. praesentis: qui tenent eandem conclusionem scilicet quod cum simplicitate dei stat, quod aliquis sit conceptus conis deo, & croaturis: non tamen conceptus aliquis conis, ut generis: ostendit doctor, quod esse in praedicamento non raepugnat deo: nec propter eius simplicitatem, nec propter infinitatem, nec propter eius necessitatem: quia est necesse esse: nec propter aliquam causam per taliter opinantes inductam. Verum ne ab eis, & eoru opinione discordet, quae fuerat caonis etiam scholae. Oxonien. sequendo opi. conem, tenet, quod deus non est in praedicamento: quod tamen dicit nulla ratione efficapi probari posse. Et soluit sufficienter rationes aliorum. Adducit autem persuasiones magis (ut ait) per uiam narrationis, quam probationis.

¶ Quarum prima est: quia u deus esset sub aliquo genere, maxime subente: sed ens non est genus. ergo. Maiorem probat: quia quicquid de creatura praedicatur, & de deo quidditatiue erit Iynonvmum enti: praedicabitur. nio. de deo, & qualibet creatura, & ita conuertitur tum ente: & per consequens erit Iynonymum cum ente. Tenet consequentia: quia impossibile est duos coceptus quid ditatiuos conuertibiles esse non synonymos, ut probatum est. Et per quiddita tiuos conceptus intelligo conceptus absolutos. Primam huius assumpti partem probat: quicunque conceptus praedicatur de magis differentibus etiam praedicatur de minus differentibus: deus autem plus differt a quacunque creatura, quam quicunque creaturae inter se: ergo quicquid praedicatur de deo, & aliqua creatura: hoc etiam potest praedicari de deo, & qualibet creatura. Minorem principalem ilicet quod ens non sit genus probat: quia pergenus, id cuius est genus debet ab aliquo distingui allegat philoso phum. vij. Topicorum. Sed per ens nihil distinguitur a quocunque, cum de omnibus praedicatur.

¶ Secunda ratio. Existentia in eodem genere habere debent certam proportionem perfectionis adinuicem: deus sine proportione infinite excedit omne aliud: ergo non est in genere cum quocunque alio: & per consequens simpliciter non est in genere: quia genus in upa specie saluari non potest.

¶ Sed quamuis auctor hanc conclusionem teneat cum aliis: tamen oppositum uideturmulto probabilius: ut satis late ostendit Greg. de Arimino. dist. praesenti. q. ij, ubi etiam declarat conclusionem oppositam esse de mente beati Aug. in. v. detrin. c. viij. &. x. ubi innuit aliqua praeditamenta propric dici de deo: aliqua translatiue. Item de mente Pe, & commentatoris. xij. Metaphys. quaere ibi. Item adduci potest dictum eiusdem seriij. dnnicae infra octauam Epiphaniae, quiintitulatur de trinitate, & columba: in quo sic inquit. Decem sunt genera locutionis, quibus homines suos sensus sosentinter se conferre sequi. Non de illis dico, quas granmatice cathegorias, latine praedicamenta appellare solent. dehinc singula praedicamenta nominat, & postea subiungit. His omnibus modis solet sancta scriptura de deo loqui: sed aliter poprie: aliter translatiue: aliter relatiue. Proprie dicitur deus substantia una &c. uide late, & pulchre ubi supraAd idem uidetur facere: dictum eiusdem in sua dialectica ad filium suum Adeodatum. cum inquit in. c. de usia. Ipsa antem ulia genus non habet, cum omnia ipsa sustineat &c.

¶ Sed breuiter sustinendo diffinitionem generis, quam ponit Porphurius addita expositione conmentatoris Boe, & caeterorum auctorum. Non inuenitur aliquid requiri ad esse genus aliquorum: nisi quod sit uniuersale praedicabile in quid id est quidditatiue de aliquibus plus, quam numero id est ad minus specit differentibus: & ideo supposito ex prae dictis in hoc collectorio dist. iij. q.viij. Item distinij. q.ix. quod aliquis conceptus uniuoce, & quidditatiue praedicetur de deo, & creatura: ille erit genus ad deum ut ens, uita, sapientia, scientia, iustitia, intellectus, uoluntas &c. capiendo illos terminos absolute, quorum quilibet quidditatiue praedicatur de deo, & creatura: ut supra. dist. iij. quae. iij. habitum est. Et certum est: quod deus, & creatura plus, quam numero differunt: ideo quilibet eorum est genus ad deum, ex diffinitione generis. Et nota cum dicitur: quod dictitermini sunt genera ad deum: deum potest accipi personaliter, uel materialiter, & utroque modo est uerum: quod deus est in genere secundum quod esse in genere dupliciter accipitur. Vno modo aliquid dicitur esse in genere: quia per aliquod genus significatur. Et hoc modo res significatae per genera esse dicuntur in genere, & prędicamentis, & una in diuersis praedicamentis: & etiam diuersis generibus eiusdem praedicamenti non subalternatim positis: immo eadem res est in genere, in specie, & in indiuiduo, tanquam signum in signato. Sed nulla res est genus: nec species: nec indiuiduum: quia nulla res est uniuersale, aut praedicabile. Sed nec indiuiduum, capiendo indiuiduum pro termino secundae intentionis: licet omnis res sit indiuiduum, capiendo ut est terminus primae intentionis: quia quem libet res est res singularis. Alio modo aliquid dicitur esse in genere, uel praedicamento: quia de eo genus aliquod quidditatiue praedicatur. Et illo modo nulla res, quae non est signum, uel terminus est in genere, uel in praedicamento: quia res ut sic non pręedicatur, nec subij citur: cum non sit pars propositionis &c.

¶ Primo modo deus est in praedicamento. non solum substantiae: sed etiam quali. tatis, relationis, actionis, passionis: quia issignificatur per terminos omnium horum praędicamentorum scilicetens, substantia, spiritus, sapiens, uiuens, pater, filius, spiritussanctus, creator, amatus, cognitus. Nec solum per concretos: sed etiam per abstracta scilicet deitas, entitas, essentia, uita,t sapientia, paternitas, creatio, amatio, cognitio, capiendo, creatio &c. ut sunt de praedicamento accidentis. Similiter amatio cognitio ut sunt in praedicameno passionis, siue illa abstracta accipian¬ tur absolute, siue connotatiue. Et hoc expresse uult Aug. sermone praeallegato prout diffuse deducit per omnes cathegorias in logica sua. Nec hoc est contra eundem beatum Aug. x. de tri. c. i. dicentem. Intelligamus deum sine qualitate bonum: sine quantitate magnum: &c. Quia nihil aliud vult, nisi quod deus non est bonus, magnus, iustus &c. per aliquod accidens super additum: sed sua essentia. Quod etiam magister innuit, cum dicit, quod prędicamenta artis dialecticae diuinae naturae minime conueniunt: rationem addit, quae scilicet natura diuina nullis est subiecta accidentibus: hoc ergo uoluit, quod illis praedicamentis, siue praedicamentalibus generibus natura diuina subiecta non est, quae rem denominant ratione accidentis superadditi: quod deo non conuenire, nemo fidelis dubitat. Nunc autem termini accidentalium praedicamentorum non solum important res sic denominatas per accidentia superaddita: sed etiam res de nominatas seipsis siue sua essentia, ut idem, diuersum quantitas (secundum unam opinionem) sapientia, scientia &c. Nam sapientia denominat sapientem, & scientia scientem, siue talis sit sapiens, & sciens seipso: siue per accidens superditum.

¶ Secundo modo deus non est in praedicamento id est res illa summa, quae deus est: quia res quaedam est, quae nec subijcitur, nec praedicatur, & talis hoc modo non est in praedicamento: sed illo modo terminus deus est in praedicamento: sed duntaxat in praedicamento entis, & substantiae, quae unum sunt praedicamentum: quia solum subijcitur in praedicatione quidditatiua genere absoluto, & non connotatiuo: cum ipse terminus deus sit terminus absolutus, ut supponitur. Sapientia autem si capitur connotatiue, est in praedicamento qualitatis: pater, filius & caeteri termini relatiui, ut principium, causa, quae deum signant, sunt in praedicamento relationis.

¶ Per hoc ad persuasionem auctoris. Ad primam, quod ens non sit genus &c. quia per ipsum genus debet contentum sub genere ab auquo separari: dicitur, quod illa conditio non conuenit uniuersaliter omni generi: sed tantum generisubalterno non transcendenti. Nec oportet diffinitum per genus ab aliquo distingui: cum sufficienter per differentias distinguatur ab omni alio: sed magis per genus debet conuentre cum alijs.

¶ Et si dicitur secundum Pet. transcendentia non sunt genera: ut dicit philosophus. x. Metaphy. de ente & unoPotest dici, quod Pet. tenuit, quod ens non est uniuocum ad omnia: substantias scilicet & accidentia: & ideo non est genus: suo modo alia transcendentia. Sed quia catholicus clariores habet oculos gentili: opposita opinio scilicet, quod ens sit uniuocum, est uerior. de quo supra, distinctione. ij. quaest. ix. & distinct. iij. q.viij. in collectorio & doct. Nec oportet credere Petro sine ratione: cum & ipse multa opinando dicat, quae non demonstrat. Etiam admisso, quod ens non sit genus: non habetur propositum: quia adhuc substantia, spiritus, uita, sapientia &c. sunt genera, sub quibus ponitur deus: cum deus uerissime, & propriissime sit substantia: quia uerissime per se subsistens: uerissime spiritus uita, & sapientia. Non enim illa nomina attribuuntur deo translatiue secundum beatum August. sed proprie. Vnde quod arguitur: genus quod praedicatur de magis differentibus etiam praedicatur de minus differentibus: hoc non est uniuersaliter uerum, quia iustus praedicatur de homine, & angelo: quia plus differunt, quam homines. Et. a. si absolute significaret omnem rem incorpoream, id est non compositam, praedicaretur de angelo, & partibus compositi substatialis: scilicet de materia, & de forma, & non de homine, cum tamen plus differunt partes essentiales hominis, uel lapidis ab angelo, quam ab homine, aut lapide.

¶ Denique dist. iij. quae. iij. dictum est, quod de deo possumus habere plures conceptus quidditatiuos, non conuertibiles cum ente significantes deum, & determinatam creaturam: & illi erunt inferius ad ens: & genus ad deum, & creaturam determinatam. V¶ Ad secundum: quod ad esse genus requiritur: quod contenta habeant adinuicem certam proportionem perfectionis: dicitur negando illud. Nec probatur: sed tantum narratur: sicut & ipsemet auctor illas persuasiones dicit magis narrationes, quam probationes: nec illa conditio includitur in diffinitione generis.

¶ Praeterea auctor ipse expraesse dicit, & probat, quod infinitas dei non sufficit ad probandum deumnon esse in genere. Sufficeret autem, si illa conditio staret: quia propter sui infinitatem non habet proportionem certam ad quodcunque aliud, & ita cum nullo alio posset poni in genere, & perconsequens simpliciter non posset poniin genere: cum nihil sit genus unius solius rei singularis: sed plurium specie differentium.

¶ Nec deum poni in genere est deum incarterare, uel sub finitate concludere, aut alijs creaturis parificare: sicut quidam frontosi (plus placiti, quam uere intelligentes) arguunt, Cum secundum eos deus significatur uniuoce per ens. Et secundum omnes deus significatur per hos terminos: deus, summus, infinitus, tam menta les, quam uocales, & si rem significari per signum, quod finitum est (quia creatura) est deum incarcerari &c. deus secundum eos multipliciter incarceratur, & concluditur.

¶ Nec propter hoc, quod per idem signum cum creatur: repraesentatur, creaturae parificatur. Nam angelus, & materia prima substantiarum imperfectissima significantur per nomen substantia: nec tamen parificantur: nisi diceres parificari, idest simul uelper unum signum signari: sic nihil impfectionis dicit parificari creaturae: immo cuicunque rei uilissimae. Horum ergo impertinentes instantiae plus ridendae sunt, quam reprobandae Nihil ergo indignum, aut imperfectum deo attribuitur: cum in praedicamento, uel sub genere poni dicitur: cum nihil perhoc intelligatur: nisi quod deus per aliquod nomen, quod in praedicamento ponitur: significatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1