Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum aliquod simpliciter simplex possit esse in genere

QVAESTIO II VVTRVM aliquod simplici ter simplex possit esse in in genere.

¶ Nota simpliciter simplex dicitur percarentiam cuiuslibet compositionis in trinsecae: ut angelus.

¶ Secundo notandum, adhoc, quod aliquid sit genus: tres requiruntur conditiones, secundum Ockam: licet oppositum superius sit ostensum. q. praecedenti. Prima, quod sit praedicabile in quid de pluribus plus, quam numero differentibus. Per hoc excluditur species specialissima: ut conceptus denominatiuus respectu eius, de quo denominatiue praedicatur. Secunda, quod ea, de quibus praedicatur, habeant certam proportionem secundum perfectionem inter se. Per hanc excluditur omnis conceptus praedicabilis de deo, & creatura secundum opi. Ockam: & ideo licet conceptus entis, & quidam alij praedicentur uniuoce in quid de deo, & creatura: tamen nullus talis est genus, pro eo, quod deiad creaturam (tamquam finiti ad infinitum nulla est perfectionis proportio. Tertia, quod ea, de quibus praedicantur, non sint partes essentiales alicuius per se unius. Ideo quamuis anima praedicetur in quid de omnibus animabus, & forma de omnibus formis, & materia de omnibus materiebus: quia tamen illa possunt esse partes essentiales aliquorum, quorum quodlibet est per se unum: non sunt genera secundum opin. Ockam.

¶ Conclusio responsalis. Simpliciter simplex est in genere. Patet: quia sibi conditio nes supradictae conueniunt. Patet de angelo: non tamen omne simplex: quia non forma substantialis indiuisibilis. Ita sentit, & tenet doctor in scripto suo.

¶ Circa hoc mouetur duo dubia. Primum, utrum qualitati, & quantitati sit aliquod genus commune. Et uidetur, quod sic ex omnibus conditionibus praedictis. Respondet doc. secundum cuius mentem fere omnia ponuntur in hac qaone abbreuia ta. Supposito, quod quantitas non distinguatur a re quanta, & accipiendo genus prohis, quae significant res absolute, & sine connoratione, tantum tria sunt generalissima, scilicet substantia, qualitas, & relatio, supposito quod respectus distinguatur a fundamento, & termino. Si uero genus accipitur pro quolibet termino prędicabile de alijs plus numero differentibus primo modo dicendi per se in abstracto: tunc sunt decem generalissima scilicet tria absoluta, quae dicta sunt, & septem connotatiua. Sed de hoc clarius in logica.

¶ Per hoc posset responderi ad dubium, quod non: quia nullum commune praedicatur in quid de qualitate, & quantitate: quia aut illud esset absolutum: & sic non praedicatur in quid de quantitate, quod est connotatiuum: aut erit connotatiuum: & sic non praedicatur in quid de qualitate, quod ex absolutum.

¶ Item tale commune esset transcendens sicut ens, & ita non esset gemus, cum deficit secunda conditio.

¶ Secundum dubium, utrum quaelibet duae pecies habent unum genus eis adaequa tum: & arguitur, quod sic. Aqualibet conuenientia maiori, qua scilicet aliqua plus inter se conueniunt, quam cum alijs, potest abstrahi conceptus adaequatus illis sic conienientibus, qui est genus eorum, saltenm si conuententia differunt plus, quam numero. Sed quaecunque duae species (id est indiuidua duarum specierum) habent aliquam determinatam conuententiam inter se: non habent cum alijs: ergo ab strahibilis est conceptus eis adaequatus: & hic erit genus ad ea.

¶ Ad illud dubium dector recitat solum absque assertione quacunque uarias responsiones. Vna concedit dubium: nec reputat inconueniens tot esse genera, etiam non sibi subalternata inter genus animal, & species eius specialissimas. Aristotelem uero, qui non tot ponit: dicit solum de his generibus locutum, quorum diuisiones necessariae sunt ad inuestigationes diffinitionis alicuius speciei, & talia non sunt multa: ut patet in arbore porphuriana, Item declarat, quomodo aliqua sunt genera a necessitate: & aliqua a natura satis bene.

¶ Alia responsio dicit, quod non a qualibet conuenientia maiori potest abstrabi conceptus adaequatus sic conue¬ nientibus. Sed quare ab illa, potest, & non ab alia: non potest assignari ratio nisi ex perientia.

¶ Alia responsio, quod nullus coceptus potest abstrahi absolutus &c. nisiconceptus entis, & speciei specialissimae: in generibus uero semper erunt multae aequiuocationes: posset tamen formari conceptus connotatiuus accidentium eiusdem speciei illorum sic conuententium.

¶ Alia responsio, quod conceptus quidditatiuus indiuiduorum plus numero differentium, non est adaequatus illis: sed semper etiam significat omnia alia indiuidua minus differentia: ut siplus differunt homo, & musca, quam homo, & asinus: capra, & bos &c. Quicunque conceptus quidditatiuus abstrahitur ab homine, & musca: etiam praedicabitur in quid de homine, & asino, & boue &c. Et ita non a quibuscunque indiuiduis diuersarum specierum potest abstrahiconreptus quidditatiuus: sed tantum ab illis, inter quae apptaehenditur conuententia essentialis eis praecise adaequata: ita quod in aliquo conueniunt, in quo cum nullis aliis indiuiduis alterius speciei conueniunt. Ille ultimus modus uidetur propabilior, & secundum hoc potest dicide conceptu uniuoco qualitati, & quantitati. Item ostendit auctor: quod genus non est pars rei: neque differentia: sed sunt partes diffinitionis proprie dictae. Item genus est pars formae id est diffinitionis. Item species est pars generis, suo modo inteligitur. Item genus, & species sunt partes diffiniti: id est significant.

¶ Et secundum hoc exponendi sunt auctores Pe. & commen. quod per songum declarat, ponens duas regulas pro intellectu auctoritatum diuersarum.

¶ Prima, frequenter per actum exercitum intelligitur actus signatus: hoc est frequenter est, accipitur pro significat: ut cum dicitur: differentia est forma rei: ualet differentia significat formam rei. Prequenter enim, quae signatorum sunt, attribuuntur signis, & econuerso.

¶ Secunda frequenter per res intelliguntur nomina rerum: quod est dictum. Erequenter nomina rerum scilicet primae intentiones accipiuntur non pro rebus: sed pro ipsimet nominibus: ut cum dicitur. Qualitas accidentaliter praedicatur de subjecto: hoc est concretum significans qualitatem ac. cidentaliter praedicatur de nomine subiecti: ut hic homo est qualis. Et hoc frequenter contingit, quando praedicatum est secundae impositionis. Et per has duas regulas multae auctoritates, quae alias essent de rigore uerborum, falsae saluantur.

¶ Et posset addi tertia: quod nonnunquam nomina rerum attribuuntur signis qua si metaphorice propter aliquas similitudines proportionales repertas signorum adsigna, quae est rerum ad res. Sic aliquando genus dicitur materia: quia situr materia una diuersis formis informatur, cum quibus facit unum: ita unum genus per differentias determinatur: cum quibus constituit unam diffinitionem. E

¶ Circa responsionem auctoris, ad secunsiso dum dubium statim post doc. motum, & recitatum solum, quod arguit: quod quorumcunque indiuiduorum diuersarum specierum possit dari conceptus generis eis adaequatus: & ita quod sint tot genera sub animali sibi non subalternata: quot sunt indiuidua diuersarum specierum. immo multo plura, quam indiuidua specie differentia: ut gratia exempli. sint a. b. e. d.e. quinque indiuidua specie differentia: tunc datur conceptus signifificans praecise. a. & b. secundus significas adequate. a. & c. tertius. a. &. d. quartus a. &. e: quintus. b. & c. sextus. b. &. d. septimus. b. &. e. octauus.c. &. d. nonus. e, &: edecimus d. &. e. Ecce quinque in diuiduorum erunt decem conceptus conmunes &c. Auctor respondendo ponit quinquemodos: nullum tamen determinas. Potest dici probabiliter fugiendo tantam multiplicationem conceptuum quid ditatiuorum: quod non quibuslibet duobius indiuiduis eiusdem speciei, po: est dariconceptus specificus quidditatiuus id est ab solutus. Nec quibuslibet duobus indiuidui, differentiarum specierum dari potest conceptus generis quidditatiuus.

¶ Pro cuius intellectu aliqua supponenda sunt secundum praemissa in distinctio. iij. qeiij. huius collect.

¶ Primum, quod a qualibet conuententia rerum ab¬ strahi potest conceptus communis. Honc patet: quia ab aliqua est abstrahibilis: ut dictum est. q.ij. prologi in doct. ergo a qualibet. Tenet consequentia: quia nulla potest assignari ratio diuersitatis.

¶ Secundum, conceptus communis abstractus a conuenientia adaequatus est omnibus sic contenientibus id est aeque significat omnia sic conuenientia. Patet: quia qua ratione significat aliqua sic conuenientia: eadem ratione omnia talia. Si enim conuententia est causa abstractionis: igitur propter conuenientiam significat: ubi autem ponitur causa: ponitur effectus.

¶ Tertium, si conceptus comunis a conuententia abstractus significat res aliquas determinatas. sic quod non omnes: necesse est, ut conuenientia illa sit maior id est quod illa conueniem tia (in ablatiuo) praecise conueniant omnia per conceptum significata, & nulla alia. Et ita illa plus conueniant res significatae per conceptum inter se, quae cum alijs: sic enim non conueniunt cum alijs. Et hoc intelligitur per conuenientiam maiorem.

¶ Quartum, quod conuenientiarum aliqua dicitur essentialis, aliqua accidentalis. Essentialis rebus dicitur illa, quae est de essentia rerum: ita quod non stat res illas esse, & non sic conuenire: ut esse rationale hominibus. Accidentalis peroppositum: ut esse calidum lapidi.

¶ Quintum, a conuententia essentiali potest abstrahi conceptus quidditatiuus, & absolutus, & etiam connotatiuus: tam essentialiter, quam accidentaliter. Exemplum: ut conceptus subiecti differentiae, & proprij: puta conceptus hominis rationalis risibilis abstrahuntur a conuenientia essentiali. Primi duo ab eadem conuenientia: scilicet habere animam intellectiuam essentialem sui partem. Tertius a con conuenientiahabere animam potentem quantum est ex parte sui producere actum ridendi: utraque est homini essentialis. Et primus conceptus est absolutus: secundus essentialiter connotatiuus, tertius accidentaliter connotatiuus. A conuenientia autem accidentali non potest abstrahinisi accidentaliter connotatiuus: quia conceptus quid ditatiuus non negatur de eo, cuius est ipso ex istente. Sed conceptus a conuenientia accidentali abstractus, potest negari ab aliquo sic conueniente: quia ipsum potest non sic conuemre: ex quo accidentaliter sic conuenit: & tunc talis conceptus non repraesentabit illud.

¶ Et per hoc patet responsio: nam non quibuscunque; indiuiduis specie differentibus dabilis est conuenientia maior essentia lis eis adaequata, & per consequens nec conceptus absolutus eis adae quatus. Antecedens patet exemplariter: quia hominis, & mulcae non datur talis conuenientia eis adaequata. Nam quocunque essentialiter conuenit homo cum mulca: eo dem modo conuenit cum equo, aut simia: quod sic patet: quia conuenientiae accidentales rerum arguuntur a nobis: & cognoscuntur arguitiue ex operibus, & accidentibus proprijs specierum. Ex his enim arguitur conuenientia essentialis naturae rerum: & ex eorum diuersitate diuersitas specifica. Modo nulla operatio specifica uitalis, aut sensitiua: & multo minus non uitalis, considerari potest conuenire uniformiter homini, & muscae: quin omnino conformis conueniat: aut conuenire possit equo, & simiae: uel alicui alteri animali, puta alteri uolatili. Ideo quicunque conceptus essentialis significat hominem, & muscam: significabit etiam equum, & simiam, uel aliud uolatise: & ita non dabitur genus adaequatum homini, & mulcae. Non tamen negandum est, quin dabile sit genus medium inter animal, & species specialissimas animalis. Vt. a. si absolute significaret omnia gressibilia. b. omnia uolatilia. c. omnia reptilia: & sic de alijs: quia in hac conuenientia posse uolare: quae essentialis est, & naturam consequitur: sicut posse ridere potest abstrahi conceptus absolutus adaequatus uolatilibus: & cum uolatilia differunt multiplici specie: talis conceptus erit genus: sicut & conceptus constitutus per differentiam irrationale: scilicet brutum, non est pecies specialissima: sed genus subalternum.

¶ Non tamen per hoc oportet: quod conceptus significans aliqua plus dis¬ ferentia: significet omnia minus differentia. Sicut econuerso non oportet, quod conceptus significans aliqua minus conuenientia: significent omnia plus conuenientia: quia homo non plus conuenit cum sua forma: anima scilicet rationali in gradu perfectionis essentialis, quam cum lapide: tanquam intelligens cum intelligente: quam intelligens cum non uiuente: & tamen corpus (prout est pecies substantiae) significat hominem, & lapidem: & non significat formam rationalem. Sed conceptus communis significans aliqua ratione conuententiae, a qua abstrahitur: significat omnia sic conuenientia, & nulla alia: siue alia inalijs conuenientijs cum suis significatis plus, uel minus conueniant, quod etiam manifestum est in connotatiuis. Album enim significat hominem album, & lapidem album: & non hominem nigrum, licet homo albus, & niger plus conueniant, quam homo albus, & lapis albus, sed non plus conueniunt in albedine, a qua conuenientia sumitur conceptus albi.

¶ Loquendo autem de conuententia accidentali: non uidetur inconueniens, quod quibuscunque; indiuiduis sit aliqua conuenientia eis adaequata. quod etiam ab eo potest abstrahi conceptus accidentalis eis adaequatus. Talis enim conceptus accidentales multiplicari possunt in infinitum: non solum diuersorum indiuiduorum: sed etiam eorundem diuersimode uariatorum: ut patet de habitudinibus praedicamenti situs respectu duorum hominum situatorum, qui possunt infinities (suncathegorematice) uariari secundum situm: uniformiter tamen & toties repraesentabuntur per alia speciem praedicamentis situs. Sic de habitudinibus praedicamenti habitus: ubi: quando: & aliorum: quantitatis: qualitatis relationis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2