Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omne genus dividatur in suas species per differentias divisivas generum et constitutivas specierum
QVAESTIO III. TRVM omne genus diuidatur in suas species perdifferentias diuisiuas generis, & constitutiuas specierum.
¶ Haec quae. & quaedam aliae sequentes una cum praecedenre: quia mere logicales sunt: ideo dicta doct. solum summarie hic comnportantur uerum studiosus lector apud doctores uideat. quae hic omittere placuit breuitatis amore.
¶ Recitata ergo opinione. tenente partem affirmatiuam, & ea impugnata, doct. respondet per hanc conclusionem negatiuam. Nam omne genus diuiditur in suas species &c. Probatur: quia non omne genus habet differentias essentiales constitutiuas, & diuisiuas. ergo Antecedens probatur: quia genus rei simpliciter simplicis (quales sunt angeli, & accidentia) non habet tales differentias: quia nullius rei simplicis potest esse differentia essentialis conuertibilis: quod probatur: quia nullius rei simplicis possunt esse duo conceptus essentiales conuertibiles probatur: quia illi conceptus erunt eiusdem rationis, & synonymi: quia significant praecise idem.
¶ Si dicis: licet idem significent, tamen non eodem modo. Contra: ille modus non identitatis requirit aliquam distinctionem in re significata, uel conseruata. alioquin si praecise idem significant, & consignificant: unde ergo prouenit illa non identitas modi signifitandi.
¶ Item posset quaeri: illi modi di stinctiquibus significatur una res praecise an essent aliquid uel nihil. Si nihil non faciunt distinctionem in conceptibus: nihilenim nihil facit. Si aliquid: uel aliquid rei significatae, uel alicuius extrinseci. Non primum: quia tunc non significarent conceptus idem praecise: quia non eundem modum. Si secundum: similiter habetur propositum, quod non significant idem praecise.
¶ Ex illo sequitur secundum doct. quod res simplex non est diffinibilis diffinitione pprie dicta, Patet: quia talis diffinitio datur per ge¬ nus, & differentiam. Nunc autem res simplex (angelus scilicet uel accidens) non habet differentiam. Et hoc latè declarat esse de intentione philosophi, & conmentatoris.
¶ Tertio, quod conceptus speciei est ita simplex sicut conceptus generis: neque conceptus speciei componitur ex genere, & differentia: nec genus est pars conceptus speciei: sed bene pars diffinitionis eius.
¶ Quarto sequitur, quod genus importat totum esse speciei licet aliquando aliter quam species importet totum esse indiuidui: quia species specialissima ita importat totum esse indiuidui: quod quicquid importatur in uno indiuiduo: simile importatur in quolibet alio. Non sic genus: eo quod indiuidua diuersarum specierum eius dem generis, non sint sibi similia: sicut indiuidua eiusdem speciei.
On this page