Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

In omni diffinitione completissima debent poni omnes differentiae essentiales cum suo genere generalissimo

QVAESTIO VI VVTRVM in omni diffinitione completissima, debent poni omnes differentiae essentiales cum genere primo generalissimo.

¶ Notandum: quod contingit differentias ordinari dupliciter. Vno modo sicut per se superius, & inferius. Alio modo sicut differentias quarum una competit pluribus: alia paucioribus, ad modu quo risibile, & colora tum ordinatur, quia omne risibile est co loratum, & non cconuerso.

¶ Prima conclusio. Non omnes differentiae primo modo ordinate debent poni in diffinitione: etiam posito genere generalis simo: sed sola differentia ultima. Probatur per philosophum. vij. Metaphy. tract. iiij. per logum exponens uerba philosophisatis clare.

¶ Secunda conclusio. Loquendo de differentijs ordinatis secundo modo omnes differentiae cum genere generalissimo debent poni in diffinitione. Et illa diffinitio completior est, quam si componeretur ex genere propinquo, & ultima differentia. Vnde siin eodem conceptu essent plures forme substantiales realiter distincte, a quaruqualibet sumeretur differentia: oporteret omnes illas pomi in diffinitione completa: alioquin non sufficienter notificaret rei quidditatem. Etiam tunc una differentia non contineretur quiddi¬ tatiue sub alia: ut si anima sensitiua reali sensitiuum non esset quidditatiue superius ad intellictiuum: immo non esset superius: quia per potentiam diuinam anima intellectiua posset separari etiam in corpore a sensitiua.

¶ Et licet aliqua differentia praedicetur in quid de pluribus differentijs plusquam numero differentibus: tamen nec illa est genus: nec illae sunt species: quia non significant formaliter res totales: sed partes rerum: & hoc secundum opin. doc.

¶ Item nota, quod etiam differentia sumpta a materia, poni debet in diffinitione completa: nec est inconueniens eiusdem esse duas differentias conuertibiles.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6