Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum solus deus sit immutabilis

QVAESTIO VII CONSEQVENTER uiden dum est de secunda proprie tate essentiae: scilicet de immuta & bilitate dei. Vtrum solus deus sit immutabilis.

¶ Nota aliquid mutari accipitur tripliciter. Large, est aliquid recipere esse post non esse: uel econuerso. Stricte, est recipere aliquid, quod prius non habuit: uel non habere, quod prius habuit: siue maneat ante, & post siue non. Strictissime, est aliquid manens secundum suam essentiam: habens aliquid se informans, quod prius non habuit. uel econuerso.

¶ Conclusioprima. Deus est immutabilis primo modo. Probatur: quia est necesse esse. ergo. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia si non: tunc esset aliquid prius eo. quod posset ipsum facere esse post non esse: & per consequens non esset deus.

¶ Conclusio secunda. Deus est immutabilis secundo, & tertio modis. Patet: quia est ens simpliciter infinitum: ideo non potest perfici ex consequenti non potest aliquid in se recipere.

¶ Conclusio tertia. Nihilaliud a deo est immutabile primo modo. Patet: quia omnia alia a deo producta sunt de non esse ad esse: quod fide creditur: etsi ratione naturali non probetur.

¶ Conclusio quarta. Aliqua creatura est immutabilis se¬ tundo, & tertio modis. Patet: quia aliqua creatura est, quae nullius est recepti ua: sed tantum potest recipi: alias esset processus in infinitum: si non daretur status in aliqua, quae non reciperet aliam.

¶ Sed contra hoc dictum doc. ponitur instantia inferius in notabili ultimo que huius: non enim uidetur, quod hoc dictum concludat.

¶ Dubitatur primo: nam uidetur, quod deus sit mutabilis. Siquidem ut uidetur) deus mutatus est localiter. quia creato loco cepit esse in loco, ergo mutatus. Quicquid enim est in aliquo loco, in quo prius non fuit mutatur localiter. Responsio: quod illa quicquid est in loco &c. non est uera: quia per nouanproductionem loci aliquid est in eo, in quo prius non fuit sine mutatione sui: sed per mutationem loci: sic est in proposito.

¶ Dubitatur secundo: quomodo differenter deus dicitur, & est simplicissimus: & quomodo angelus dicitur simplex. Ad hoc respondetur breuiter: quod simplex aliquando dicitur per carentiam compositionis rei ex partibus: ipsum tanquam totum intrinsece constituentibus: sic angelus simplex est. Ita dicitur quod angelus licet sit simplex simpliciter: est tamen in genere. q. j. huius dist. Et dicitur simpliciter simplex per carentiam cuiuscumque compositionis intrinsecae: hoc est ex partibus essentialibus. Sic etiam anima intellectiua dicitur simplex: & similiter accidentia intensiue, & extensiue indiuisibilia. Alio modo dicitur simplex per carentiam omnis compositionis, & componibilitatis intrinsece, & extrinsece: ita ut simplex dicitur: quod non solum non componitur intrinsece ex partibus: sed nec est componibilecum aliquo extrinseco: quod non est pars eius cum ipso constituendo unum per se, uel unum per accidens: ut subiectum cum accidente, hoc est, quod non habet partes, ex quibus componitur. Nec potest subiectiue in se recipere aliud: nec in alio recipi sicut in subjecto. Illo modo nulla creatura est simplex: quia omnis creatura est substantia, uel accidens. Omnis substantia potest in se recipere accidens sui perfectiuum: ut materia for¬ mam: forma substantialis recipitur, & recipit accidentia, similiter, & angelus cognitionem scilicet & amorem, similiter omne accidens recipitur in subjecto. Solus ergo deus est isto modo simplex, & ita simplicissims, & maxime ac sume simplex.

¶ Tertio dubitatur: nam uidetr. quod angelus

¶ sit simplicior deo: aut accidens simplic ter indiuisibile: immo quod deus non sit simplex: nam in deo est pluralitas aliquorum realiter, aliquorum formaliter distinctorum: qualis non est in angelo, uel accidentibus indiuisibilibus: ergo non est simplex: non enim potest stare pluralitas cum summa simplicitate.

¶ Item personae diuinae realiter constituuntur ex essentia, & relatione: quae sunt quasi partes intrinsece constituentes: ergo non sunt simpliciter nec summe simplices.

¶ Solutionon omnis pluralitas tollit simplicitatem: sed pluralitas partium componentium. In deo autem nulla est compositio, neque partes. Nam compositio exigit distinctionem realem partium intese & a toto. Simiiiter ad hoc, quod aliquae dicantur partes compositi, requiritur, quod sunt distinctae inter se realiter, & essentialiter & a toto. Nunc autem licet sit in diuinis pluralitas personarum realiter distinctarum in una essentia: quia tamen sunt idem essentialiter, & realiter ipsi essentiae non componunt essentiam. Simditer licet persona constituatur ex essentia, & relatione: quia tamen essentia, & relatio idem sunt realiter inter se, & cum supposito: ideo neque sunt partes: neque componunt suppositum. Et ita propter perfectamidentitatem omnium quae sunt in diuinis cum essentia: & perfectam identitatem omnium quae sunt in unosupposito cum ipso supposito nulla est omnino compositio in diuinis.

¶ Possent fortassis quae dicta sunt de immutabilitate dei clarius, & ordinatius dici. Notandum itaque post praedicta circa acceptionem mutabilis: qua accipitur large, stricte, & strictissime. Si enim illae acceptiones sic ordinantur: ut prima sit superior ad secundam, & secunda ad tertiam: oportet sic describere. Mutabile large est, quod potest se aliter habere prius, & posterius secundum se, uel aliquod extrinsecum. Secundum se: hoc est suum esse: quia potest prius non esse, & posterius esse: uel econuerso. Secundum extrinsecum: quia potest aliquid prius in se habitum, siue receptum posterius perdere: uel prius non habere, & posterius recipere. Mutabile secundo modo: stricte scilicet dicitur illud, quod se habet aliter prius, & posterius respectu alicuius extrinseci recipiendo in se, quod priusnon habuit: uel perdendo, quod prius in se habuit: siue secundum se maneat in esse siue non: exempla patent. Mutabile strictissime est, quod se habet aliter prius, & posterius respectu extrinseci manens sub utroque termino transmutationis.

¶ Ex illis breuiter notatis potest formari haec propositio. Solus deus est immutabilis primo modo, sed secundo modo uidetur: quod aliqua creatura sit immutabilis creatura, quae nihil potest in se recipere.

¶ Sed an illa sit dabilis, dubium est. Nam non uidetur implicare: quod quaelibet creatura, & quodlibet accidens aliquid in se potest recipere per potentiam dei: nec cogit ratio de processu in infinitum: quia ille non est impossibilis in accidentaliter ordinatis: quamuis nunquam per hoc ponatur infinitas rerum actualis. Sicut in simili: post quanmcumque; creaturam productam potest deus aliam producere in infinitum: & tamen nunquam producentur infinitae actu: & secundum hoc dicta doc. ueniunt moderanda in conclusione. iiij. de processu in infinitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7