Text List

Praeambulum

Praeambulum

PISTINCTIOIx RAECEPINTI dist ictione magister egit de proprietatibus essentiae: consequenter agit de proprietatibus personae respicientibus emanationem adintra. Et secundo specialiter de, precessione spiritussancti adextradist. xiiij. Primum facit dist. praesenti Et primo de proprietate concernente emanationem filij: & secundo spiritussancti. dist. x. Ostendit ergo in hac dist. generationis, siue emanationis filij perfectionem, & natiuitatis aeternitatem.

¶ Hinc est illa conclusio textualis prima. Tres personae sunt sibi coaeternae.

¶ Secunda conclusio. Coaeterna est patri filij generatio: sicut splendor est coaeuus igni: licet pducatur ab illo.

¶ Tertia conclusio. Eilius semper natus secundum Greg. & semper nasci secundum Origenem dicit: ut per primum generationis perfectio, & ueritas: per secundum natiuitatis aeternitas perfectius exprimatur. De hoc latius in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum