Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum filius vere generetur a Patre

QVAESTIO I TRVM filius uere generetur a patre. Hanc quaestio nem (cuius conclusio certa est ex fide) auctor late prosequitur propter rationes. Sco quibus dis. ij. q.vj. sui scripti probare nititur productionem in diuinis, quas hic recitat, & earum demonstratiuam insufficientiam ostendit: subdens pro responsali conclusione: quod per nullam rationem naturalem probari potest plures esse personas in diuinis: sed sola fide creditur: quod sunt plures personae in diuinis: quarum una est pater, alia filius: alia spiritussanctus. Quodque filius uere generatur a patre. De spiritusancto infra dicetur. Quomodo autem haec generatio imaginari possit, & simul processio spiritussancti infra. dist. xiij. q. i. tangetur. Verum ut ostendatur nullitas probationis Sco. assumo rationemeius principalem, & primam, quam habet ubi supra. quaestio. vj. distinctio. ij. Quicquid ex ratione sua formali est principium productiuum: ubicunque est sine imperfectione est principium productiuum. Memoria perfecta (hoc est intellectus habens obiectum intelligibile sibi praesens) ex ratione sua formali est principium productiuum notitiae genitae. Et go ubicunque est memoria perfecta: siue intellectus perfectus sine imperfectio¬ ne est principium productiuum &c. est autem intellectus perfectus in deo fine imperfectione: ergo est in deo principium productiuum notitiae genitae: uterque; discursus ille formalis est. Et maior principalis uidetur euidens ex terminis. praesupposito quid nominis huius, quod est conuenire alicui ex ratione sua formali: quod est conuenite alicui, ita quod impossibile est ipsum esse, quin illud sibi conueniat. Impossibile est enim aliquid esse sine ratione formali id est esse, & non esse illud, quod sua ratio formalis exprimit. Nam ratio formalis est diffinitio. Impossibile autem est rem esse, & diffinitio nem sibi non conuenire. Sic accipiendo rationem formalem, maior est nota: quia uirtualiter praedicatur idem de seipso: ideo uis consistit in minore, & illam penitus non probat. Probat autem in solutione replicae, quam facit contra suam rationem: quod licit intellectus sit uirtus passiua respectu notitiae genitae simul & productiua: si tamen separaretur potentialitas, adhuc maneret ratio principij productiui. Et sic licet deo non posset attribui potentialitas: quia dicit imperfectionem: erit tamen in deo ratio productiua notitiae genitae.

¶ Et ita ratio sua in duobus deficit. Primo: quia minorem non probat scilicet quod productiuum sit de ratione formali intellectus pfectiSecundo non probat, quod producere notitiam genitam, non dicat imperfectionem saltem in nobis. Ideo reprobato utroque, patet: quod ratio penitus uacua est nihil probans.

¶ Probatur ergo primo: quod producere notitiam genita, non est de ratione formali intellectus. Nam ratio formalis intellectus, est posse tendere in obiectum cognitiuae: non curando aut intellectus sic tendat per suam essentiam seipso: siue per aliquod sibi superadditum. Et si superadditum: siue a se productum, siue concreatum, siue ab alio infusum: patet, quod haec ratio est formalis: quia quocunque illorum modorum intellectus tendit cognitiue in obiectum uere intelligit, & non plus si producat notitiam, quam si non produceret. Et nisi sic tendat cognitiue in ob¬ iectum: non intelligit. Ergo ratio productiui notitiae, genitae non est ratio formalis intellectus. Tenet consequentia: quia eiusdem non sunt plures rationes formales, maxime non conuertibiles sicur nec plures diffinitiones non conuertibiles.

¶ Item quod esse productiuum non sit de ratione formali intellectus: sic pobatur. illud non est de ratione formali intellectus: quo circunscripto, nihilominus intellecti intelligeret: sed tale est pductiuum: ergo. Consequentia est in quarto primae formando sic maiorem. Nihil quo citcun- scripto intellectus nihilominus intelligeret, et de ratione formali intellectus. Et sumendo ut supra, maior haec nota exquid nominis rationis formalis: Minor probatur: quia si deus erearet creaturam intellectualem, & ei concrearet notitiam omnis intelligibilis ab ea: illa esset uere intellectualis, & uere intelligeret, & tamen non esset productiua notitiae. Quod uere intelligeret: patet per illum doctotem: quia dicit. Si in intellectu nostro esset concreata, uel substantialis notitia sui: secundum quod quaedam intelligunt. Aug. de notitia abdita. xiiij. de tri. tunc intellectus licet non posset habere notitiam genitam, qua formaliter se cognoscere: potest tamen habere respectu aliorum obiectorum. ubi uult: quod intellectus habens notitiam sui concreatam hac cognosceret se: & non haberet notitiam genitam sui: quia non potest idem obiectum formaliter cognoscere diuersis notitijs. Si ergo haberet notitias concreatas omnium a se cognoscibilium: iam non esset talis pductiuus notitiae genitae eadem ratione.

¶ Item intellectus noster multa cognoscit: uel cognoscere potest per reuelationem: ut patet de prophetis. ij. Petri. j. Non uoluntate humana allata est aliquando prophetia: sed spiritusancto inspirati locuti sunt sanctidei homines. Et horum cognitorum notitias non producit intellectus noster: sed spiritussanctus reuelans: ergo ibsque sua productione notitiae genitae potest intelligere.

¶ Item si ratio esset cfficax: philosophus cognouisset etiam naturaliter productionem in diuinis. Cognouit enim esse uitam, & intellectum: cognouit etiam eodem intellectu, quicquid nos de deo cognoscimus. Siergo cognouisset productiuitatem notitiae genitae esse de ratione formali intellectus: cognouisset hanc fuisse in deo respectu suae notitiae, qua formaliter cognoscit.

¶ Item secundum philosophum: intelligentia intelligit seipsam per essentiam: & non per notitiam superadditam. Haec uero uere est intellectualis: & intelligit secundum philosophum: & tamen non est productiua notitiae: ergo esse productiuum notitiae: non est de ratione formali intellectus.

¶ Item quaero: quid intelligit per notitiam genitam. aut actum: quo intellectus formaliter intelligit: sicut uidetur sonare in superius allegato, ubi dicit notitiam genita, qua se formaliter cognoscat: uel aliquid aliud in intellectu. Non secundum: quia quaero: quid illud sit cum non sit potentia: nec actus intelligendi, nec habitus, nec species. Et nihil aliud est in intellectu secundum philosophum. ij. Et hic.c. ij. nisi potentia, passio, habitus.

¶ Si dicis, quod est conceptus, quaero quid intelligis perconceptum: aut actum cognoscendi, quo intellectus formaliter cognoscit. Et sic redit primum membrum: uel aliquid habens tantum esse obiectiuum.

¶ Cotraillud est quoddam fictum non productum: ut patuit. q. viij. distin. ij. huius collect. ubi late ostenditur huiusmodi ficta non esse ponenda: ergo ipsum est obiectum actus cognoscendi: & ideo tenet se ad rationem principij productiui Nam intellectus habens obiectum intelligibile praesens dicitur esse principium notitiae genitae: ergo obiectum non est notitia genita: quia idem gignit se. j. de trinit. Praeterea dum res in se cognoscitur notitia intuitiua: non oportet ponere tale fictum: quia neque ut obiectum mouens: neque ut obiectum terminans: cum res intuitiue cognita mouet ad sui cognitionem, & terminat eandem. Si pernotitiam genitam intelligitur notitia, qua intellectus formaliter intelligit: illa nec in deo: nec respectu talis, pater habet rationem producendi. Primum patet: quia pater non intelligit notitia genita: sicut nec sapit sapientia genita secundum Aug. ergo non est aliqua notitia genita, qua pater intelligit. Secundum patet per idem: quia pater formaliter intelligit sua essentia: quomodo intelligeret, si per impossibile non gigneret filium: nam secundum modum loquendi illius doct. pater ut prior origine filio: nouit actu perfecte, & distincte se, & omne intelligibile notitia ingenita. Nullam enim perfectionem accepit a filio: sed quicquid est, & habet, habet a seipso. In illo ergo priori pater perfecte intelligit, & in illo non producit notitiam genitam: ergo producere notitiam genitam non est de ratione formali intellectus: cum cognitio essentialis, qua pater intelligit: non sit genita.

¶ Item quod in solutione replicae, quam ipse mouet contra rationem suam, ad hoc deducit, quod si in intellectu nostro ratio recipiendi separaretur a ratione producendi: adhuc ratio producendi per se id est sine ratione recipiendi esset productiua notitiae genitae. Sed illo concesso: non ergo sequitur: quod ratio producendi per se sit in deo: sed bene sequitur, quod si ratio haec esset in deo, deus produceret: sed non probat, quod sit in deo: & hoc principaliter fuit probandum.

¶ Et si diceretur: ratio producendi, non dicit imperfectionem: ergo conuenit deo. Dicitur, quod licet ratio producendi in genere non dicat imperfectionem: tamen producere notitiam genitam in nobis dicit imperfectionem tam in producente, quam producto. In producente, quia insufficientiam: quoniam non est sibi sufficiens intelligere fine addito: & perfectius esset seipso intelligere, quam per notitiam genitam. In producto dicet inceptionem de nouo: & hoc in nobis est quid imperfectionis: sicut in simili. Licet producere aliquid in genere non dicat imperfectionem: tamen producere aliquid, tanquam sui perfectionem, dicit imperfectionem in producente: quia dicit producens ab alio esse perfectibile, quod imperfectionis est. sic producere notitiam genitam sui perfectiuam (quo modo no¬ ster intellectus producit) imperfectionem importat. Et ita patet multipliciter, quod ratio ista Sco. nihil probat, neque aliae: ut satis patet per auctorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1