Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum generatio in divinis sit univoca

QVAESTIO III VTRVM generatio filii sit aeterna.

¶ Articulus primus Ru ad quaesitum respondebit.

¶ Secundus pro dubiorum soluendorum intellectu, terminos explanabit, & dehinc conclusiones aliquas annectet.

¶ Conclusio responsalis pro articulo primo certa est secundum fidei ueritatem, & est haec. Generatio filij in diuinis est aeterna. Probatur conclusio. Quia impossibile est aliquid realiter idem cum diuina essentia esse non aeternum: sed tam filius quae generatio filij est realiter diuina essentia: ut saepe dictum est, quod essentia diuina identificat sibi oia in diui¬ nis: ergo &c. Praeter ea quod aliquod productum non sit coaguum suo producenti, hoc uel est ex conditione producentis, uel actionis siue productionis. Ex conditione producentis quidem: quia potest impediri per actionem contrarij fortioris agentis: uel quia dependet ab aliquo superiori agente: uel ex indispositione materiae. Ex parte actionis uero: quia agit cum motu: & sic non potest agere in principio sui esse: sed nullum illorum potest inueniti in diuinis: ut patet discurrendo per singula: ergo. Item ad idem est exen plum beati Aug. vj. de trini. de igne, & splendore: qui coeuus est igni: esset quoque coaeternus, si ignis esset aeternus.

¶ Pro articulo secundo est hoc dubium. Ace Cum in diuinis non est admittenda prio Duritas durationis. An ibi possit aliqua alia prioritas admitti attento, quod secundum omnes, pater est principiu filij: quia generat filium, & per hoc filius est a patre, & originatur a patre. Et quantum ad rem dicendum: quod uere, & realiter pater est prior filio origine: quod nihil est aliud dicere, quam quod a patre est filius, uel quod pater producit filium. Vnde hi termini principium, prius origine, producens, generans, spirans: idem important: & non differunt nisi sicut superius & inferius. Et ideo sicut conceditur, quod pater uere, & realiter est principium producens & generans filium, ita concedendum est, quod pater uere, & realiter est prior origine filio. Nec quantum ad rem aliquid aliud importatur per unam: quod no importatur per aliam.

¶ Sed tunc adhuc Duremanet pro dubio secundo difficultas maior: an scilicet ubicunque conceditur prioritas aliqua etiam concedenda sunt signa prioritatis, in quibus concedendum sit prius esse, & non posterius. Gratia exempli: quia conceditur: quod pater est prior filio prioritate originis: an etiam concedendum sit, quod pater sit in aliquo instanti, uel signo originis, in quo non sit filius. De hoc recitat doct. opin. Sco. tenentia in plerisque passibus distin. & quaestionum primi lib. ac in distin. xij. q.ij. quod sicut sunt instantia temporis: ita sunt instantia, uel signa naturae, & originis. Vn de tenet: quod in primo instanti originis sunt omnia essentialia scilicet essentia, intellectus, uoluntas, actus intelligendi, actus uolendi. In secundo instanti: uel signo originis, pater generat filium. In tertioinstanti producit spiritum sanctum. Et turus ille ordo originis completur in primo instanti naturae, & in secundo insta ti naturae intellectus diuinus, & uoluntas feruntur respectu obiectorum secundariorum: ita quod ille est ordo, quod essentia lia absoluta sunt prius notionibus: & notionalia sunt priora essentialibus respectiuis adextra.

¶ Contra hunc modum ponendi multipliciter arguit. Ockam, &Greg. dist. praesenti.

¶ Pro responsioneuero secundum opi. propriam doct. prius distinguir septem modos prioritatis. Est enim prius durationes prius natura: prius causalitate: prius conitate: prius dignitate: prius locabilitare: prius attributione.

¶ Licet. n. a philosopho in lib. pręedicamentorum, &. v. Metaply. c. de iriori, & posteriori, multi ponantur modi prioritatis, & posterioritatis: tamen illidi cuntur magis noti, & famosi, quos etiam tecitat, & notificat post doct. denens Camera. q. vij. art. ij. Greg. uero pauciores ponit.

¶ Prius duratione, siue tempore est proprijssimus modus prioritatis: quoaliquid praecedit aliud tempore secundum philosophum in praedicamentis

¶ Prius natura est, quod potest esse sine poste- tiori, & non econuerso. Patet. x. Meta phis: sic secundum philosophum. Materia est prior natura forma, & subiectum accidente separabili: non autem inseparabili pars toto, saltem illa quae potest esse sine toto, & non econuerso. Verum philosophus in praedicamentis aliter uider loqui (saltem in effectu) de prioritate naturae. Sic enim prius secundum naturam es, quod alterius quomodolibet causa est, etiam si ab eo conuertatur subsistendi consequentia: ut sol radio. Et solet dici prioritas consequentiae: de quo latius uide in doct. q.v. dist. i. Et sic idem uidetur esse prius causalitate, & natura.

¶ Prius causalitate est omnis causa respectu suieffectus: etiam si non posset esse sine es fectu: ut sol sine luce: & lux sine lumi¬ ne. Vnde patet: quod non omnis causa est prior causato duratione, neque natura. Et potest iste modus extendi generalius. ut dicatur prius productiuitate: quia producere superius est ad causare. Et hoc modo pater est priorfilio: sicut uidetur extendere Greg. dist. praesenti. ubi secundum aliquos conceditur: quod pater est causa filij (ut refert ipse) id est. filius est genitus a patre.

¶ Prius comunitate est a quo non conuertitur consequentia sub sistendi, uel agendi, aut patiendi. Sic sub stantia est prior accidente, & pars toto, quia sequitur. Accidens est, ergo substamtia est secundum philosophum, & non econuerso. Similiter sequitur. Torum est. ergo pars est, & non econuerso. Sic omnsuperius est prius suo inferiori: quando non sequitur. Animal currit, ergo homo currit: sed econuerso sequitur.

¶ Prius dignitate est, quod est perfectius alio natura, uel humana uoluntate: ut rex subdito.

¶ Prius secundum locum dicitur per comparationem ad aliquem locum primum: uel natura, uel praestitutione uosuntaria.

¶ Prius attributione est, quod attribuitur alicui priori aliquo modorum supradictorum: ut passio, uel proprietas partis est prior passione totius, uel eius proprietate.

¶ Secundo notandum: quod ordinatorum secundum prius, & posterius quaedam sic se habent, quod ipsis ordinatis secundum prius, & posterius realiter correspondent aliqua extrinseca: in quibus, & secundum quae sic ordinantur secundum prius, & posterius: ita quod unum correspondet uni, & alterum alteri: sicut prius, & posterius secundum tempus, & locum ordinantur sic, quod una pars temporis, uel loci correspondet ilsi: alia alteri. Et in talibus assignantur signa uel instantia priora, & postetiora: in quorum uno proprie dicitur esse prius, & in alio posterius. Et illa instantia, uel signa sunt partes extrinsecus otdinatorum, puta temporis, uel loci. Et in illis potest rationabiliter quaeri. Analiquod ordinatorum prius uel posterius sit in illo priori. Alia sunt ordinata secundum prius, & posterius, quibus nullus talis ordo extrinsecus correspon¬ det. Illo modo ordinantur secundum naturam, caliditatem dignitatem, ueritatem, uel attributionem: quin sic illa ordinatentur etiam circunscripto omniextrinseco existente, uel imaginabili: & in talibus, & de ralibus huiusmodi insta tia siue signa a signari non possunt. Et est improprius modus loquendi, quod ordinatorum sic: unum est in aliquo priori, in quo non est aliud. Immo si ille modus loquendi acceptaretur de sic ordinatis secundum prius, & posterius, quibus non correspondent aliqua extrinseca, secundum in quae ordinentur: concedendum esset de ui sermonis, quod posterius esset in illo priori: & quod non prius est in priori: ut quia materia est prior natura ipsa forma: in illo priori est forma, & non materia: quia id prius est materia in quo non est materia: sed forma, quae est posterior materia: quia priori, cum dicitur: illo priori naturae &c. est adiectiuum substantiuatum. Quaero, pro quo supponit, aut proente reali, aut rationis. Si primo modo. Quaero pro quare prodeo, uel creatura, substantia, uel accidente Et nulla res, uel natura dari potest, in qua sit materia tanquam in priori: nisi ipsamet materia. Quod si datur, tantum erijdicere. Materia est in illo priori nature, in quo non est forma id est materia est in materia in qua non est forma: quod est manifeste falsum: cum econuerso forma ex in materia: & non materia in seipsa. Sisupponit pro ente rationis, erit sensus: quod materia est in aliquoente rationis, in quo non est forma. Sed hoc nihil est: cum circumscripto omni actu intellectus adhuc materia realiter est prior natura ipsa forma, & causato causa, & perfectum minus perfecto: & totum parte, uel pars toto. Et haec latè declarat auTctor

¶ Exillis cunc dictis (quae latius patent in doct.) possunt formari aliquae propositiones ostendentes primo, qui modi prioritatis, & posterioritatis reperiantur in diuinis. Secundo quis modus loquendi obseruandus est indiuersis locis prioritatis.

¶ Prima propositio. Primus, & secundus modus prioritatis, & posterioritatis nullo modo reperiri pos¬ sunt in deo per respectum ad intra. Patet: quia omnia in diuinis sunt simul duratione, & natura. Sed forte de secundo modo, qui quandoque extense sumitur: posset fierii nstantia uerbalis.

¶ Secunda propositio. Nec quintus, nec sextus possunt reperiti in deo: quia ibi nihil est perfectius, aut dignius auo: sed quicquid est in diuinis: est infinite perfectum. Verum attenta ista distinctione, quam habet doct. q.iij. dist. vij. quod perfectio simpliciter dupliciter accipitur scilicet ut est res simpliciter summa, & infinita in compraehensibilis omni imperfectione: uel prout competit cuilibet suppositosumme perfecto, quomodo paternitas, aut relatio dicitur perfectio simpliciter: licet sit summe pfecta: posset fieri apparens instantia. Item nihil est in diuinis tanquam in loco commensuratiue, uel diffinitiue &c. ergo nihil est ibi prius alio secundum locum, siue secundum naturam, siue secundum praestitutionem uoluntatiam.

¶ Tertia propositio. Terrius modus prioritatis ut extenditur ad productiuitatem: & ut dici potest prioritas originis: reperitur in diuinis: quia sic pater est prior filio, quem producit: secus proprie loquendo de causalitate.

¶ Quarta propositio. Quartus modus prioritatis scilicet communitatis: hoc est, co sequentiae non conuertibilis reperitur indiuinis: sic essentia est prior personis, & relationibus: quia benesequitur. Essentia est, ergo pater est, uel, a, est pater: ergo, a, est essentia: sed non econtra, Siessentia potest dici communior, quam sit persona, uel relatio.

¶ Quinta propositio. Septimus modus prioritatis reperitur in diuinis. Potest enim dici secundum doct. quod paternitas est prior filiatione ad sensum infra tangendum, & tamen nullo praedictorum modorum: ut patet inductiuem: non duratione: non natura: non causalitate siue origene: quia originatio attribuitur suppositis, & non notionibus: contra Pe. q. vij. hic notantem doct. Eiliatio enim non dicitur originari a paternitate: non communitate: non dignitate: non loco: ergo tantum attributionae. Eo enim quod paternitas est personalis proprietas patris, qui est prior filio: ergo paternitas est prior filiatione.

¶ De secundo similiter possunt formasi aliquae propositiones, & ex his demum inferri corollaria. Prima propositio. Aliquibus eisdem competunt diuersi modiprioritatis: sicut idem respectu eiusdem potest esse prius duratione, natura caulalitate, & dignitate: ut patet de caelo re spectu alicuius noui effectus producti ab eo.

¶ Secunda propositio. Item respectu eiusdem diuersis modis prioritatis potest esse prius, & posterius. Patet de materia, & forma, toto, & parte. Ioanne, & Christo. Ioan. j. Qui postme uenit: ante me factus &c.

¶ Tertia propositio. De ordinatis secundum prius, & posterius, quibus correspondent aliqua extrinseca, secundum quae ordinari possunt, uel ordinata sunt, puta locus, uel tempus: debent concedi instantia, uel signa distincta prioritatis, & posterioritatis: ut gratia exempli: de ordinatis secundum locum, uel uerum, uel uoluntate praestitutum dicitur: quod unum est prius alio. De ordinatis secundum tempus, & durationem similiter conceduntur distincta signa, uel instantia: ut in notabili secundo patuit.

¶ Quarta propositio. De ordinatis secundum prius, & posterius, quibus non correspondent aliqua extrinseca: secundum quae possunt ordinari: itrationabile est quaerere: utrum posterius sit in priori, uel non: sic deus est prior creatura, natura dignitate, causalitate, supposito, quod non sittempus aut locus: immo omni alio extrinseto circumscripto.

¶ Et si talis modus loquendi acceptatur quandoque: tunc potius concedendum est, quod posterius est in suo priori: ut filius in patre, quam quod prius est in aliquo priori: sic materia est prior natura sua forma, & ipsa forma non est in aliquo priori: sed forma est in illo priori, puta in materia: ut patuit notabili secundo. Similiter totum est prius perfectione, & dignitate sua parte: non tamen potest dari aliquod prius in quo sit totum, & non nars: sed potest dari aliquod prius perfectione in quo sit pars & non totum, scilicet ipsum totum.

¶ Corollarium primum. Modus loquendi, quo alterum ordinatorum dicitur esse in illo priori, in quo non est alterum: solum habet locum in ordinatis secundum tempus. Patet manifeste. Illis, nn solum correspondet aliquod extrinse- cum, secundum quod talia ordinari possunt.

¶ Corollarium secundum. Essentia diuina, intellectus, intellectio, uoluntas uolitio diuina (quae idem sunt omnibus modis) est prius qualibet persona & relatione diuina prioritate consequentiae: non tamen origine proprie loquendo. Patet.

¶ Corollarium tertium. Intellectio actualis creaturae diuina est prior qualibet persona, & relatione indiuinis: quia sequitur, a, est pater: ergo intelligit creaturas, & non econuero.

¶ Corollarium quartum. Spiratio actiua est prior generatione actiua, & etium generatione passiua. Patet ut prius: quia sequitur generat: ergo spirat: & non econuerso. Similiter sequitur. Generatur ergo spiratur: & non econuerso.

¶ Corollarium quintum. Generatio tam actiua, quam passiua est prior spiratione passiua septimo modo prioritatis: quia generatio actiua & passiua sunt proprietates patris, & filij: quorum uterque est prior spiritusancto.

¶ Mouer doct. aliqua dubia contra praedicta quae patent in litera.

¶ Et cum adducitur illa propositio. Pater intelligit prius, quam filius: pater prius creat: quam filius: dicit eas fore abusiuas, aut simpliciter falsas: nisi ad hunc sensum, Pater intelligit a se: sicut esse habet a se. Item filius intelligit a patre: quia esse habet a patre: uel quod filius intelligit, hoc habet a patre: sicut & esse habet a patre.

¶ Item creare primo dicitur de patre, quam fil o prioritate, communitatis.

¶ Item uerbum nascitur, de omnibus, quae sunt in scientia dei, idest nascitur de scientia deipatris, idest de spatre, qui cognoscit omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3