Text List

Praeambulum

Praeambulum

PISTINCTIOxII. GIT magister de processionis origine: nunc de processionis ordine, siue habitudine. Vnde cum iam patuit: quod spiritussanctus pro cedit a patre, & filio: quaerit magister. An prius, uel magis procedat a patre, quam a filio. Et potest textushis conclusionibus summari.

¶ Prima. Spiritussanctus nec prius, nec magis plenius procedit a patre, quam a filio.

¶ Secunda conclusio. In illa summa trinitate nulla sunt temporum interualla: nec aliquid ex tempore inchoatur: ut in tempore post perficiatur.

¶ Tertia conclusio. Sumendo principaliter: ut dicit principalitatem auctoritatis cuiusdam, concedi potest spiritussanctum principaliter procedere a patre. Quia quod procedit a patre: pater habet a se: sed quod procedit a filio: filius non habet a se: sicut nec est a se: sed a patre. Declaratio propositionum patet ex textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum