Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum pater et filius sunt unum principium spiritans Spiritum Sanctum
¶ In illa quaestione sunt duae disficultates. Vna realis. And scilicet in patre, & filio sit praecise una spiratio. Alia est partim realis, & partim grammaticalis: an scilicet illae propositiones sunt concedendae. pater, & filius sunt unus spirator: unum principium spirans &c.
¶ Primo ergo uidendum est de re ipsa: an scilicet in patre, & filio sit praecise una spiratio actio. Ad quod est haec conclnsio. In patre, & filio est unica spiratio. Probatur: quia (ut infra pitebit) quaelibet relatio diuina a qualibet alia relatione diuina rea liter distincta constituit suppositum distinctum: sed si spiratio actiua in patre: & spiratio actiua in filio realiter distinguerentur inter se: multo fortius distinguerentur realiter a paternitate, & firiatione. Et certum est: quod quaelibet harum realiter distinguitur a spiratione passiua. Essent ergo quinque relationes diuinae realiter distinctae: & ita quinque supposita.
¶ Item nunquam relatio multiplicatur nisi propter multiplicationem fundamenti absoluti, aut termini: sed fundamentum actiuae spirationis est unicum scilicet essentia diuina: & terminus unus, scilicet spiritussanctus ergo spiratio actiua unica. Si dicitur ad unitatem relationis, non sufficit unitas fundamenti, & termini: sed requiritur unitas relati: quia si una forma, quae est ratio agendi, esset in diuersis subiectis loco dis. inctis: posset uni esse ratio agendi, & non alteri propter improportionatam distantiam passiui in loco uno: ergodum agunt in passa sufficienter utrobique approxi- mata, erunt distincti respectus: quia separabiles: & tame idem fundamentum, Similiter si idem corpus esset localiter in diuersis locis: essent ibi diuersi respectus ubilitales: & tamen idem fundamentum.
¶ Item si a, & b, habeant eandem albedinem, erunt ibi duae similitudines: quia quaelibet relatio habet correlationem: & tamen idem fundamentum, & terminos. Ad ista breuiter dicitur: quod non sunt ibi relationes ab absolutis distinctae: nec eaedem: nec diuersae, sed bene plures denominationes relatiuae, propter diuersa significata, & connotata, Si autem tenetur generaliter: quod relatio distinguitur ab absolutis etiam in creaturis, dicitur: quod in praedictis exemplis non est idem terminus: ut patet, Considerandum etiam est, quod quaestiointelligitur de principio quod, & non quo secundum sensum superius tactum dist. vij. quaest. i.
¶ Consequenter uidendum est de secundo: an scilicet llae sint concedendae: pa¬ ter, & filius sunt unus spirator: & unum principium spirans. De illo doct. primum recitat, & impugnat opi. sancti Thom. i.ij. q. xxxv. art. iiij. in solutioneultimae rationis: quiomissis uarijs opinionibus tandem concludit. Quia spirans est adiectiuum: spirator uero substantiuum: possumus dicere, quod pater, & filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum: non autem duo spiratores propter unam spirationem. Nam adiediua nomina habent numerum secundum supposita. Substantiua uero a seipsis secundum formam significatam. Et xd Hila. dicentem: quod spiritussanctus est s patre, & filio auctoribus dicit: expouendum est quod ponitur: substariuum proadiectiuo. Greg. disti praesenti dicit: qua uis de illa pater, & filius sunt unus spirator: sint diuersae opiniones, illa tamen communiter conceditur: pater, & filius sunt unum principium spirans spiritum sanctum.
¶ Dubium uero est: an illud sit proprie dictum scilicet pater, & filius sunt unum principium spirans spiritum sanctum. Quidam enim tenentes, quod sit proprie dictum: dicunt: quod principium non habet determinatam duppositionem: sed confusam pro duabus personis simul. Sed istud impugnant & Ockam & Gregor. contra sanctum Tho. cuius uidetur esse hoc dictum ubi supra.
¶ Alij, ut refert idem Greg. tenentes eius esse propria dicunt. quod principium non supponit pro aliquo praedictorum primo: sed pro constitutoex essentia, & spiratione actione praecise circunscribendo paternitatem, & filiationem: quod quidem constitutum est realiter pater, & filius: licet non forma liter. Vnde dicunt: quod sicut ex essentia, & spiratione passiua praecise aliquid constituitur, quod uere spiratur: sic ex essentia, & spiratione actiua praecise aliqd unum constituitur, quod uere dicitur spirare, & per consequens, quod est princitium spirans.
¶ Et quia pater, & filius & sunt istud unum constitutum: idcirco uere & proprie conceditur: quod pater, & filius sunt unum principium spirans spiria tumsanctum. Et haec est opi. Ockam quam si Greg. sic impugnat: quia istud non ui¬ detur bene dictum. Tum quia falsorimnititur fundamento de huiusmodi constitutiuis, & constitutis in deo. Tum quia difficile uidetur euadere, quin illud tale unicum constitutum ex essentia, & spiratione actione sit persona quaedam sicut constitutum exeadem essentia, & spiratione passiua praecise sibi opposita est persona spiritussancti, ut dicunt: & per consequens pater, & filius erunt una persona, & duae personae: quod non est sane dictum. Tum quia constat: quod non magis distinguitur spiratus aspirante, quam genitus a generante: & per consequem tantum distingueretur spiritussanctus ab illo constituto, quod ipsum spirat quantum filius apatre, qui ipsum generat ( silius autem distinguitur a patre personaliter) & sicut una persona ab alia persona. Et distinctio personalis est: maxima distinctio, quae est in deo: ergo illud constitutum unicum sic praecise sumptum distingueretur a spiritusancto personaliter: & sicut una alia persona: alia a persona spiritussancti.
¶ Confirmatur: quoniam uel spiritussanctus erit aliud ab illo constituto: uel alius: non aliud, constat sicut nec aliqua: persona diuina est aliud ab alia: ut dicit concllium:ergo alius: sed in deo non dicuntur aliqui alius, & alius, nisi uterque; sit persona: & per consequens sequitur sicut prius: quod illud constitutum secundum se erit quaedam persona.
¶ Alijdicunt: quod pater, & filius dicuntur unum principium spiritussancti propter unam uim spiratiuam, qua uterque spirat. Et istud similiter improbat Greg. sod rationes eius contrariantur praedictis: ideo non acceptantur. De opi. illa uidetur fuisse Sco. dist. praesenti. q. i. in solutione tertiae rationis principalis: cum inquit. Pater, & filius spirant: non quia sunt unum in essentia, aut in persona: sed anquantum sunt unum in ui spiratiua.
¶ Alij dicunt: quod dicuntur unum principium propter unam proprietatem, quam significat hoc nomen principium. Et istud etiam impugnat Greg: quia nomen principium secundum eos, non supponit pro tali proprietate. Quid uero sit illa proprietas, haec opinio non exprimit. Sed dominus Camerae. qui. q.vij. artic. ij. omnes illas opiniones latius pertractat, refert: quod Adam tenens hanc opinionem dicat, quod illud principium intelligitur principium notionale. Est autem principium notio nale principium cone pluribus, & non E omnibe personis: spiratio scilicet actiua.
¶ Alistenent, ut ipsemet Greg. attamen sine temeraria assertione: quod licet dicta pro- positio sit concessa, & uera coniter: non tamen de uirtute sermonis est accipienda: sed ad bonum intellectum sanctorum. & doctorum est concedenda.
¶ Pro declaratione autem suae intentionis dicit: quod nunquam in creaturis concurrunt simulplures per se causae ad unum efrectum, nisi una carum aliter causet: quam alia: uel omnes simulplus, uel magis causent, quam illarum unatantum sicut di cit esse manifestum. Sed spiritussanctus quis a duobus scilicet a patre, & filio producatur: non tamen alitur ab uno, quam ab alio. Nec ab ambobus simul magis uel plenius, quam ab alterorantum. Ac peihoc non procedit ali eis tamquam ex dup bus principijs: sed tamnquam ab uno. Ides sancti haec denotare uolentes, dixerunt patrem, & flium non esse duo principia: sed unum principium spiritussancti. Et ita propter eandem rationei dixerut tres personas esse unum principium creaturae, non tria principia: quamuis etiam alia ratione speciali posset dici unum principium creaturae scilicet quod sunt una essentia, quae est onum creatorum unum principit Non tamen illo modo prai, & filius peaese digi pnuprincipiu spiritussancti: ut supra sacisist ctum est.
¶ Concludit ergo. Greg. dicens, quis duo sint, qui principiant, seu, spirant: non tamen quasi duo principia: sed quasi unum pariter spirant spiritum sanctum. Ad quod adducit docretalem dicentem. Spiritussanctus aeternaliter procedit ex patre, & filio: non tanquam duobus principiis: sed tanquam ex uno principio: non duabus spirationibus: sed unica spiratione. libro. vj. de sum trinit: & fide cathol.
¶ Notat enim: quod dicitur tanquam Cameracen. recitatis omnibus illis opinio, ponit opinionem propriam, & istam. Quod sicut ho¬ men trinitas est nomen collectiuum supponens immediate pro tribus personis simul: & pro nulla carum seor sum: sic ille terminus principium in praesentiimmediate supponit pro duabus personis: & pro nulla earum seorsum. Ponit exemplum. Deus generat deum: ibi deus immediate pro persona supponit. Sed deus spirat deum, deus stat pro persona patris, & filij immediate, & pronulla seorsum.
¶ Henticus de. Opta similiter multorum recitatis opimonibus, omnes reducit ad ternatium: & sic colligit triplicem modum saluandi conclusionem saepe dictam. Vnus est Ockam, qui supra, recitatus est: quod spirare primo conuenit constituto ex essentia, & spiratione actiuas: ut amplius patebit infra. Secundus est Gregorij, qui tenet: quod licet duae sint personae, quae spirant: attamen spirant quasi unum principium, non quasi duo. Tertius modus est, quod suirare spirator principium pręedicatur mediatua uel immediate: diuisim uel collectiue de patre tantum: uel filio tantum: uel spiratione. actius tantum: uel de his simuli: Sed cumtus sniratiua eadem est in parre, & ideo nomen principium in singuiaris non in plurali dicitur de eisdem sipgitini, & gollaectiue: ut pater est princi spirandi spiritum sanctum cipium spirandi spiritu dej, & filius sunt prino pitumsanctum: pater e spiratione, non duabus. Verum: quia utSgo. loquitur:: uis est de significato nominis: & nomina sunt ad placitum dum constat de re: uanum est diu immorari illis. ¶. Videndum ergo est secundum doct. An illae affirmatiue sint concedendae: pater, & filius sunt unus spirator: sunt unum principium spirans. Similiter illae negatiue. non sunt duo principia, non sunt duae spirationes &c.
¶ Quoad affirmatiuas est haec conclusioPater, & filius sunt unus spirator spiritus sancti. Item sunt unum principium spirans. Illa conclusio sic declaratur. Sicut ex essentia, & spiratione passiua constituitur, quod uere spiratur: ita & ex ea¬ se essentia, & spiratione actius constituitur, quod uere spirat: licet in hoc sit differentia: quia primum constitutum est suppositum: non autem secundum, saltem formaliter. Est autem illud secundum constitutum ex essentia, & spiratione. actione unicum: sicut essentia est una, & spiratio unica: & illud est unum spirans: & per consequens unus spirator. Sed tam pater, quam filius est illud constitutum ex essentia, & spiratione actiua: ergo pater, & filius sunt uere unus spirator: & unum principium spirans spiritum sanctum. Quod sic probatur. Constituens non distinctum realiter a constituto, praedicatur uere deconstituto: sicut hae uerae sunt. pater est essentia: paternitas est essentia. Sed spirare non distinguitur realiter a constituta ex essentia, & spiratione: ergode illo constituto contingit uere dicere, quod spirat & est spirans. Et quia pater, & filius sunt illud constitutum unicum realiter: licet non formaliter: ergo sunt unum principium spirans. Sed anilla sit concedenda: pater, & filius sunt unus spirans. est distinguendum. Nam sispirans (quia masculini generis) ex usuloquentium non supponit nisi pro persona: sic non est concedenda: quia pater, & filius non sunt una persona spirans Si uero de uirture sermonis supponit per pro omni illo, quod spirat: siue sit persona formaliter: siue non sit persona formaliter: cuiusmodi est hoc constitutum ex essentia: & spiratione actiua: circumscribendo tam paternitatem, quam filiationem: sic est simpliciter concedenda.
¶ De negatiuis dicitur: quod licet de uirture sermonis illae essent concedendae: pater, & filius sunt duo spiratores, duo spirantes: quia duae personae; quae spirant & ita negatiue essent falsae. In propter haereticos, & propter uitare occasionem decipiendi simplices: quia conceditur: quod pater, & filius sunt unum prinripium: negantur illae sunt duo principia spiritussancti. Et conceditur, quod non sunt duo principia, neque duo spiratores. Quia in aliis ita commune; quod ubi de aliquibus conceditur unitas negatur pluralitas, & econuer¬ so. Ideo dicitur conclusiue cum eeclesiae determinatione: quod pater, & filius sunt unum principium spiritussancti: non duo principia: & spirant una spiratione: non duabus spiratio nibus.
¶ Circa praedicta articulo tertioo ccurrunt dubia. Primum dicit. nie. btuns Aug. v. de trin. e. xiiij. Tres personae sunt unum principium creaturae: sicut pater, & filius sunt unum principium spiritussancti. Sed in illa propositione tres personae sunt unum principium creaturae: principium supponit essentialiter: ergo & hic supponit essentialiter. Pater, & filius sunt unum principium spiritussancti: quod est falsum. Sicut & illa: pater, & filius sunt una essentia spirans: falsa est. Ad hoc dicitur: licet concedatur: quod pater, & filius sunt unum principium spiritussancti: sicut conceditur: quod sunt unum principium creaturae: tamen no est omnino simile. Sed in hoc est differentia: quia scilicepater, & filius & spiritussanctus sunt unum principium naturale respectu creaturae: quia sunt natura diuina, quae est principium creaturae: sed pater, & filius non sic principium naturale: sed notionale, ut patebit. Ita quod in prima principium est terminus essentialis supponens immediate pro essentia. Et est sensus: pater, & filius sunt unum principium creaturae id est sunt una essentia, quaem est principium creaturae. Sed in secunda principium est terminus non essentialis, & notionalis non supponens immediate pro essentia, sed pro persona. Sic non conceduntur simili modo per omnia illae duae: pater, & filius sunt unus creator: & pater, & filius sunt unus spirator. Prima enim ualet: pater, & filius sunt una essentia, quae est principium cteaturae. Secunda uero potest habere duos sensus. Primus: pater, & filius sunt unum constitutum, quod uere spirat: & non est formaliter essentia licet realiter. Et sic spirator supponit notionaliter: & nec essentialiter, nec personaliter. Alius est: pater, & filius sunt una essentia diuina, quae est principium elicitiuum spiritussancti. Sed de illo non est ad propositum: quia hic sit a. sermo de principio productiuo.
¶ Secundum dubium est. Actus sunt suppositorum secundum philosophum: sed illud constitutum, de quo primo praedicatur spirare, non est formaliter suppositum, alias in diuinis esset quaternitas.
¶ Solutio, quod illa auctoritas non inuenitur in philosopho: sed quod actus sunt singularium. Ita habetur. i. Metaphys. Omnes enim concedunt: quod anima intelligit, appetit. uult: calor calefacit: quae tamen non sunt supposita. Nunc autem illud constitutum est singulare: & ideo non repugnat sibi Similiter intellectus intelligit: uoluntas spirare.
¶ Siquaeritur. Si hoc constitutum spirat: cum tamen non sit formaliter suppositum: quare etiam non essentia spirat. Respondeo non ideo essentia non spirat: quia non est formaliter suppositum. Sed quia spirans realiter distinguitur a spirato: sicut generans a genito. Essentia autem a nullo in diuinis realiter distinguitur.
¶ Tertium dubium. dictum est prius dist. v. q. i. quod aliqua praedicata nulli conueniunt, nisi cui immediate conueniunt: sicut generare, spirare. sed spirare primo conuenit illi constituto: ergo mase dicitur de patre, & filio. Respondetur. Sicut distingui conuenit alicui quandoque ratione alicuius intrinfeci: ut supra patuit dist. ij. q. j. & iij. & dist. xj. q.ij. sic & illa uocabula quandoque mediate praedicantur ratione alicuius intrinseci. Et quia pater est hoc constitutum: & similiter filius: ergo de utroque notionaliter praedicatur: sed immediate solum de illo constituto formaliter praedicatur. Vnde non sunt eodem modo uerae illae duae. Deus spirat, & deus creat. Nam deus in prima supponit notionaliter pro illo constituto: sed in secunda essentialiter
¶ Quartum dubium: quomodo possunt praedicta stare: ita quod non sint in diuinis e quaruor personae: si conceduntur esse in diuinis quatuor constituta. Respondet sicut conceditur: quod sunt in diuinis quatuor relationes ad sensum infra tangendum dist. xxvij. & xxviij. quae non sunt inter se realiter distinctae: & ex consequenti non constituunt quatuor persouas realiter distinctas. Ita concedipos¬ set: quod sunt ibi tres personae, & unum constitutum: de quo immediate praedicatur spirare: quod non formaliter: sed identi ce, & realiter suppositum, est enim in patre & filio intransitiue. Pere consimile dubium habetur dist. xj. q.ij. E.
¶ Et miror de Grego. qui dist. xj. art. j. negans omnino personarum constitutionem tanquam repugnantem simplicitati diuinae essentiae, cuius tamen oppositum ostensum est dist. viij. q.vij. & dist. ix. q.ij. huius collect. & infra de personarum constitutione latius tangetur. dicit: quod praeter spirationem non est in filio aliquid, quodistinguatur ipse a spiritusancto. Quod utique dictum suum uerum est: & non contrariatur diuinae simplicitati. Sed sicut ipse ponit spirationem esse in filio, & esse filium: ita ponendum de filiatione, quod est in filio intransitiue: & est filius realiter, & essentialiter. Ita suo modo de constituto dici potest secundum communem opinionem.
¶ Nec conuenit spirationi actiuae constituere personam; ut infra habetur dist. xxvj. qiij. quia non distinguit a qualibet alia persona. Cum ergo distinctio suppositorum oritur ex distinctione reali constituentium: quia non sunt nisi tres proprietates relatiue realiter distincte inter se: ergo solumerunt tres personae formaliter: & secundum doc. tale constitutum, quod identifica tur realiter patri, & filio: & ita non erit quaternitas in diuinis.
¶ Corollarie se. Corquitur: quod in diuinis est aliquis terminus non supponens primo, & immediate proessentia: nec propersona: nec pro relutione praecise; sed proconstituto ex essentia, & relatione: quod non est formaliter psona: licet sint realiter, & essentialiter due personae. Vnde pro horum intellectu adduco distinctionem dmi Camera. q. v. cum inquit. Suppositio alicuius ter mini in diuinis est duplex. Quaedam est suppositio mediata. Alia immediata, Vnde ille terminus supponit mediate per patre in diuinis, qui supponit pro patre: & tamen non conuertitur cum isto termino pater: conuersione regulata perhoc signum omnis res, quae est. Et sic iste terminus pater supponit pro essentia non¬ immediate. Et similiter istae terminus essentia pro patre: quia licet pater sit essentia: & econtrario non tamen senqtur: quaecunque res, quae est pater est essentia, ergo quecunque res, quae est essentia: est pater: ut patet. Sed ille terminus supponit immediate pro patre in diuinis, siue per persona, quae producit, & non producitur: qui conuertitur conuersione regulata per hoc signum omnis res, quae est. nullus autem alius terminus supponit immediate pro patre. Et sic dicendum est de filio suo modo, & de spiritusancto, & de essetia &c.
¶ Prima est. Nullus terminus personalis supponit imediate proessentia in diuinis: sicut sunt isti termini, pater, filius, & spiritussanctus. Et pater clare.
¶ Secunda. Nullus terminus essentialis supponit immediate pro persona in diuinis, sicut isti deitas, essentia,
¶ Tertia, omnis terminus essentialis supponit mediate uel immediate proqualibet re in diuinis. Patet: quia iste terminus esse tia, uel deitas supponit uod essetia imedia te: & pqual. psona mediate &c.
¶ Quata. Nullus terminus pesonalis supponit prqualibet re in diuinis. Patet: quoniam iste terminus pater non supponit pro filio: nec econtra. Nec spiritussanctus pro patre: nec econtra &c. Tamen iste terminus pater bene supponit mediate pro re, quaem est filius scilicet pro essentia.
¶ Quinta. Licet quilibet terminus personalis non collectiuus immediate supponat pro persona: mediate pro essentia: tamen nullus talis supponit pro pluribus rebus in diuinis copulatiue, nec etiam disiunctiue. Patet: quoniam ista copulatiua est falsa: pater est pater: & pater est filius &c. Similiter ista de copulato extremo est falsa: pater est pater, & filius. Et sic pater non supponit collectiue pro pluribus rebus, nec coniunctim: nec diuisim &c
¶ Sexta est: quod licet iste terminus trinitas supponat immediate; pro omnibus personis diuinis collectiue: tamen pro nulla earum per se sumpta supponit: nec mediate, nec immediate. Prima pars pater: quoniam haec est uera: quaecunque res, quae est trinitas, est pater, & filius & spiritussanctus: & econtra quaecunque res est pater, & filius, & spiritussanctus, est trinitas: igitur. Secunda patet: quoniam nec trinitas est pater, nec econtra.
¶ Ex qua sequitur septima, quod cum aliquis terminus scilicet rinitas, qui supponit re in diuinis licet mediate: tamen pro nulla persona supponit mediate, uel immediate. Prima pars patet: quia haec est uera. trinitas est essentia: ergo supponit quod essentia: patet per diffinitionem suppositionis. Secunda pars patet, quoniam haec non est uera: trinitas est persona: nec econtra: ergo. &c. Hae regulae sumptae sunt ex dictis domini Camer. ubi supra.
¶ Per hoc ad Greg. cum dicit doct. falso inniti fundamento de constitutis, & constitutiuis in diuinis, cum recitat opi. doc. dicitur negando assumptum. Vnde sicut ipse defendit spirationem esse in patre intransitiue: ut patuit in dubioquarto: ita & doctor idem sentit: Vt clare habetur dist. xxvj. ubi doct. materiam de constitutione personarum late prose quitur. Patuit de hoc etiam distin. viij. q. ix. quemadmodum scilicet cum summa simplicitate, quae in diuinis est: possit stare personarum constitutio: ut infra de personarum constitutione latius tangetur.
¶ Ad secundum patuit: quod illud constitutum non est persona formaliter. Et satis patet euasio, quod secus est de personis, & illo constituto. Patuit enim ex praedictis distin. ix. q.ij. & alibi: quod tot sunt in diuinis personae realiter distinctae: quot sunt proprietates relatiuae, seu constitutiuae realiter distinctae scilicet paternitas, quae est in patre: filiatio,; quae est in filio: spiratio passiua in spiritulancto. Sed istud constitutum ex essentia, & proprietate actiua, est realiter pater: & est realiter filius: licet non formaliter: & spiratio actiua conuenit patri, & filio.
¶ Praeterea respiciendo diffinitionem personae: pater: quod sicut constituens non est formaliter persona: ita nec illud constitutum quod est in patre, & filio intransitiue, Et capiendo constitutionem large, ut infra patebit: potest dici, quod spiratio actiua etiam est constitutiua patris: & simi¬ liter filij: ad sensum infra tangendum. Haec sine temeraria assertione pie dicere placuit humili cum submissione. Nec sequitur: quod pater, & filius sint una persona: licet est secundum conem loquendi modum, sint una conis spiratio: uel habeant conem uimspiratiuam. Sed quicquid sit de modo loquendi: fides habet, quod pater, & filius uere spirant unica spiratione: & eis conuenit spirare unica spiratione: non duabus spirationibus: & tamen non sunt una persona: sed praeset dici notionaliter unum principium spirandi &c.
¶ Ad aliud de spiratione tali, & tanta illius constituti: a spiritusancto sicut patris a filio: aut patris a spiritusancto. Dicendum, quod uis est in termino distingui personaliter. Si enim in diuinis distingui personaliter est distingui realiter: concedi potest: quod illud constitutum ita distinguitur personaliter a spiritusancto, sicut pater a filio: licet ipsum non sit persona formaliter: sed solum realiter, & identice: quo modo etiam pro prietates personales, quae non sunt formaliter personae: inter se distinguuntur: ut sumi potest ex ca. saepe allegato. danamus. Si uero personaliter distinguiest personarum praecise realiter distinctarum: sic posset dici, quod quia illud constitutum non est formaliter persona: non distinguitur personalitera spiritusancto: sicut & filiatios cum non sit formaliter persona) non distinguitur hoc modo personaliter a spiritusancto, aut paternitas a filio. Sed forte illa non est communis acceptio distinctionis personalis. Verum quia hoc constitutum est pater, & est filius, quorum quilibet realiter, & personaliter distinguit a spiritusancto: ideo potest dici: quod hoc constitutum distinguitur realiter, & personaliter a spiritusancto: licet non sit formaliter persona. Et est simile de proprietatibus personalibus quae realiter distinguuntur a persona opposita: sicut personae ipsae quarum sunt intransitiue.
On this page