Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QVAESTIO II gTRVM pater, & filius spi rent spiritum sanctum inquantum sunt unum, uel inquantum sunt distincti.

¶ Quaestio illa partim est realis: partim uerbalis. Principaliter enim quaerit de ueritate illarum propositionum: pater & filius spirant inquantum sunt unum: inquantum sunt distincti &c. An de uirtute sermonis sint concedendae.

¶ Sed primum pro articulo primo uideamus de re. Pro cuius intellectu primo notandum: quod in diuinis sunt essentia: relatio, persona, & constitutum ex diuina essentia, & spiratione actiua secundum opi. doct.iam saepe tactam. Et quicquid est in deo: est formaliter ex natura rei: & omnino aliquia istorum. Verum nomina, & conceptus, qui non sunt deus: sed singulariter deum repraesentant: multa sunt, quorum aliqua principaliter unum illorum significant & aliud connotant secundum diuersos modos considerandi ea. Et propter hoc possunt propositiones ex eis constitutae diuersimode se habere quoad ueritatem & falsitatem: ut ex dictis distin. v. & alibi satis patet.

¶ Secundo notandum: quod principium elicitiuum spiritussancti est praecise uoluntas diuina: quia est praecise essentia diuina, quae est omnino ex natura rei diuina uoluntas. Intantum quod sidiuina uoluntas posset esse in una solapersona productiua, & non in duabus personis productiuis: ipsa posset esse principium spirandi spiritussancti. de hoc supra distin. vij. q. i. & ij. Item dist. ij. q.i.

¶ Tertio notandum: quod cum sancti, & antiqui doctores dicunt, quod pater, & filius ut concordi uoluntate se diligunt amo re mutuo, iucundo, feruenti, & incentiuo: quem pater impendit filio: & filius eundem amorem rependit patri (ut Richar. loquitur) spirant spiritum sanctum, qui est amor, & nexus utriusque. Non uosunt nec intendunt, quod sit ibi aliqua mutuitas amoris impensi, & repensi super uenientis distincti qualitertunque a diuina uoluntate, & a personis patris, & filij: ita quod si per impossibile essent pater, & filius habentes bonitatem, & amorem essentialem communem omnibus alijs circumscriptis non possent spirare spiritum sanctum. Sed intelligunt: quod hoc ipso: quod pater diligit, filium producit spiritum sanctum: quod nihil aliud est, quam quod pater uirture amoris, quo diligit filium qui amor in nullo distinguitur ab amore conmuni, qui est diuina essentia: producit spiritum sanctum. Sic filius diligendo patrem, uirture amoris eiusdem spirat spiritum sanctum. Et sic non est ibi aliquis amor imaginabilis quasi superueniens praeter diuinam essentiam: quae est amor perfectissimus, iucundus, bonitas, sa pientia &c. Verum hoc nomen amor mutuus non importat praecise amorem conem, nec praecise aliquam personam: uel relationem: nec aliquid quocunque a praedictis ex parte rei distinctum, sed importat aiorem conem, & diuinas personas se mutuo amore conmuni diligentes. Et si non mutuo diligerent: non esset amor iucundus feruens, & perfectus: quia nisiesset mutuus: non esset essentialis, nec infinitus. Et impossibile est ponere aliquem amorem, quo pater diligit filium, & econuerso: nisi amorem conem tribus: quo amore omnes tres personae mutuo se diligunt.

¶ Si quaeris. Cum ergo illo amore conmuni, & essentiali diligunt sefilius, & spiritussanctus: quare non producunt aliquam personam sicut pater, & filius: quia diligunt se: producunt spritum sanctum. Responsio: quia deus est haec natura: hoc est, est una essentia: & rres personae, & non plures: quod nobis innotescit per scripturam a deo reue latam. Ideo uelle assignare rationem, ubi nulla est: nisi quia natura rei est talis: est frustra niti. Haec de re.

¶ Quantum ad articulum secundum de modo loquendi, & ad quaestionem est conclusio prima. Pater, & filius nec inquantum unum, nec inquantum distincti spirant scililicet acci¬ piendo inquantum proprie, & reductiue Patet manifeste exponendo eam. Quodo autem propositio reduplicatiua exponidebet: late prosequitur doc. sed quia est logicale: hic rescinditur.

¶ Secunda conclusio. Spirare primo conuenit alicui uni, & non primo conuenit distinctis. Probatur: quia spirare praedicatur per se primo modo de uno constituto ex essentia diuina, & spiratione actiua: non autem sic pręedicatur de distinctis. Item spirare conuenit tali constituto omni alio circumscripto, & nulli alij ipso circunscripto: ergo primo ei conuenit: non sic autem alicui personae. Et hoc uolunt sancti, cum dicunt: pater, & filius spirant inquantum unum, & non inquantum distincti. Hoc etiam dicunt ad denotandum unitatem pirationis actiue, & non pluralitatem: ut scilicet quamuis pater, & filius sunt plures personae: tamen spirant unica spiratione, & non pluribus. De quo supra distinct. xij. quaest. i

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2