Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquis actus potest esse meritorius sine caritate formaliter animam informante
QVAESTIO II VTRVM aliquis actus uoluntatis possit esse meritorius sine charitate formaliter informante.
¶ Ista quaestio dependet a praecedente: & quaerit de posse: non secundum legem ordinatam de facto: sed de posse absoluto. Itaque impugnata a doctore opincontraria, ponitur secundum eum haec conclusio responsalis. Non includit contradictionem actum esse meritorium sine omni habitu supernaturali formaliter inhaerente. Probatur: quia actum esse meritorium dependet ex sola dei gratiola uoluntate, cum libere ad praemiandum acceptante, & non ex quacunque causa creata: sed sicut deus uoluntarie, & libeac acceptat ad meritum bonum motum uoluntatis, quando elicitur ab habente charitatem: ita de potentia sua absoluta posset acceptare eundem motum uoluntatis, si non infunderet charitatem.
¶ Item sicut deus sine omni dono creato animam informante, potest eam acceptare ad uitam aeternam: ita etiam actum eiusdem de se non uituperabilem. Item quod propter habitum nullus actus sit meritorius, de se probatur: quia propter habitum praecise nullus actus est laudabilis: ergo nec meritorius. Consequentia nota. Et antecedens probatur dupliciter. Primo: quia nihil est meritorium, nisi quia in nostra potestate est: hoc est: quia libere, & uoluntarieelicitum aut imperatum: sed esse in nostra potestate ad agendum, uel non agendum non est ab habitu: cum habitus sit causa naturalis: ergo ratio meriti quantum est ex parte nostra principaliter consistit penes uoluntatem: quae est de se libera ad agendum, & non agendum: & non penes habitum. Secundo: quia nullus habitus est de se laudabilis. Non acquisitus: ergo nec infusus, qui minus est in potestate uoluntatis, quam acquisitus. Antecedens patet: quia nullus talis est de se uituperabilis: ergo nec aliquis est laudabilis. Consequentia tenet: quia contraria sunt circa idem, Antecedens patet: quia non est uitio sus. Ille enim reddit hominem uituperabilem: quia stat cum charitate, quam habens est non uituperabilis. Vnde nulla est impossibilitas neque ex parte dei: neque nostra: quin actum diligendi deum propter se a uoluntate libere elicitum deus possit ex sua gratia acceptare, tanquam meritorium uitae aeternae nullo habitus existente in uoluntate. Vnde sequitur corollarie: quod sine gratia nullus actus potest esse meritorius. Gratia dico: non formaliter uoluntatem, uel animam informante, quae creatura est: sed sine gratia increata (quae est gratiosa dei uoluntas) libere, & misericorditer actum tanquam meritorium acceptante. Et haec est ratio formalis meriti, & nulla alia. Hacenim existente: nullis alijs ab actu, & uoluntate eliciente positis: actus est meritorius. Et ea non posita: omnibus alijs positis actus non est meritorius.
¶ Diceres: ad actum esse meritorium requiritur integritas omnium ciscunstantiarum, & praesertim ut omnia diuina uolita impleantur. sed ad hoc non sufficit homo ex suis naturalibus: ergo. Solutio. Ad actum meritorium non oportet: quod tota lex actualiter impleatur: sed quod aliquod mandatum impleatur, uel con filium i.d est opus debiti, uel super erogationis, & quod contra nullum mandatum fiat transgressio. Haec est summaria abbreuiatio horum, quae per doct. tractantur in quaestione illa.
On this page