Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum caritas praeexistens maneat in fine augmentationis
QVAESTIO V SVpposito, quod charitas augmen & taripossit. Vtrum charitas praeexistens maneat in fine V& augmentationis.
¶ Quibus dimissis est conclusioresponsalis. In augmentatione qualita, tis, qualitas praecedens non corrumpitur: sed manet. Probatur: quia si in augmentatione charitas praecedens corrumperetur, & noua sequeretur: sequerentur muta inconuenientia.
¶ Primum, quod infinitae formae, quarum nulla esset parsalterius: in fine augmentationis essent actualiter pertransitae: quia quodlibet instanti esset noua forma accidentalis. Sunt autem infinita instantia.
¶ Secundum, quod rei permanentis daretur ultimum instans esse naturaliter: qui in quolibet in stanti augmentationis esset noua quali tas, cum nulla maneret cum alia: ergo qualibet qualitas praeter ultimam genita, fuit tamen per instans. Et per consequens illud instans esset primum, & ultimum esse illius qualitatis.
¶ Tertium, quod deus posset facere infinita in actu simul: quod opinantes negant. Probatio: quia oenem rem productam a causa naturali deus potest conseruare durante actione creaturae: sed formae in augmentatione productae sunt infinitae. Nec habet haec instantia locunin partibus continui: quia illae partes noenm sunt secundum se totas distincte.
¶ Quartum inconueniens: quia tunc unum contrariorum esset per se causa contrarij, puta in remissione caloris, frigiditas remittens esset per se causa caloris: quia pro quolibet instanti remissionis generatur nouus calor, minor a causa remittente, quam est frigiditas: quia a nulla alia causa: nisi diceret a causa uniuersali: quod nihil est: quia uniuersalis agit secundum exigentiam causae particularis, nec caelum cum frigiditate producit calorem.
¶ Quintum quod qualitas in fine augmentationis non esset perfectior aliqua praecedentium: cum nullaforma sit perfectior alia eiusdem rationis, nisit propter maiorem pluralitatem partium eiusdem quantitatis, sed in augmentatione quaelibet formarum est simplex, nullas habes partes intensionales quia si haberet plures partes, illae successiue producerentur, & ita praecedens pars maneret cum sequente.
¶ Sextum, quod idem cent causa corruptionis, & generationis qua litatum eiusdem rationis Nam generans posteriore corrumperet priorem: quae tamen sunt eiusdem rationis.
¶ Item quritur. In augmentatione charitatis, cum solum motale peccatum repugnat charitati, ut quaestione praeced. patuit: quid corrumpat charitatem priorem.
¶ Item augmentetur charitas per dece actus meritorios: stat decimum actum esse minus perfectum aliquo priore: tunc charitas in fine manens esset perfectior praecedente, & ita non augmentaretur: sed diminueretur. Nam quilibet actus producit habitum secundum mensuram suae perfectionis id est perfectior: perfectiorem.
¶ Si dicis. Termini motus sunt incompossibiles: sed ter¬ mini augmentationis sunt quaiitas minor, & qualitas maior: ergo sunt incom possibiles. Rnsio. Termini per se motus sunt incompossibiles, sed hi sunt non es se, & esse eiusdem formae. Qualitas uero praeexistens, nec est subiectum: nec terminus: sed est aliquid praeexistens uniendum cum termino a quo.
¶ Corollarium. Non semper generatio unius est corruptio alterius: sed quando sit generatio cum abiectione contrarij, uel repugnantis.
¶ Secundo sequitur; quod in eodem stant maior, & minor charitas, hoc est intensior. & remissior: quia pars & totum. Nec tamen ideo idem est magis, & minus intensum: quia neque pars qualitatis, neque tota, neque subiectu dicitur magis, & minus tale apte: sed a tota qualitate. Et ita magis, & minus sunt contraria id est denominationes contrariae, non tamen contrariae id est repugnantes: quia maior, & minor qualitas stant simul. Hoc est summarium illorum, quae per doct. habentur in quaestione ista. Vide latius in doct.
On this page