Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum solus filius sit verbum in divinis
¶ Pro s articulo primo notandum quod doct. in quaestione recitat opi. Petri Aureoli tenentis: quod in omni intellectione emanat ipsa res cognita met in esse obiectiuo, siue intentionali: secundum quod habet ter minare intuitum intellectus, & tale obiectum est uerbum: sic filius in diuinia emanat in consimili esse conspicuo, & obiectiuo. Ita tamen, quod hac emanatione accipit esse reale, & ita est uerbum. Primum scilicet: quod omnis cognitio tam sensitiua, quam intellectiua ponat rem in esse intensibili: probat de sensibili multis experientijs, scilicet motus in naui, qui indicat arbores in littore moueri. Item in motu subito baculi in aere circulari: ubi apparet circulus. Item in haculo, cuius medietas est in aqua, qui apparet fractus. Item eseuato uno oculo apparent duae candelae. Item in collo columbae apparent plures colores. Item de imagine apparenti in speculo. Item de quadam rotunditate lucida, quae apparet postuisionem solis. Item de rubedine apparente: uel canceslatione post uisa multa rubea, uel cancellata. In omnibus his aliquid uidetur: & non realis: sed solum res existens in esse apparenti siue intentionali. Adducit ad idem alias quasdam rationes. Inter quas arguit de rosa: quaerens cum rosa intelligitur, quid sit obiectum intellectus. Non species informans intellectum: nec actus intelligendi: nec res aliqua constituta in esse reali perintellectum. nec res subbstens praeter intellectum: ergo est omnes rolae existentes extra positae in esse intentionali, & apparenti, quasi una rola totalis.
¶ Contra istam opinio. ponit auctor tres conclusiones. Prima: quod in nulla notitia intuitiua: siue sensitiua, siue intellectiua ponitur res in quocunque esse medio inter rem cognitam, & actum cognoscendi. Patet: quia in cognitione intuitiua res in se immediate appraehenditur, & nihil est medium inter rem, & actum cognoscendi: non plus, quam ponitur medium inter deum croantem, & creaturam, a quo formaliter diceretur creans.
¶ Secunda conclusio. Per notitiam abstractiuam immediate sequentem intuitiuam: similiter nihal est medium inter ipsam, & rem realiter exi¬ stentem cognitam. Patet: quia idem totaliter est subiectum notitiae intuitiuae, & abstractiuae ut habitum est. q. i. prologi.¬ Tertia conclusio. Inter notitiam abstractiuam, quares uninersaliter cognoscitur: & rem extra potest esse medium: non reale: sed conceptus, qui habet esse obiectiuum tamen in mente secundum opihoc ponentem. De hoc distin. ij. quaest viij. latius dictum est. Sed secundum opioppositam dicitur: quod nullum est medium: sed ipsa cognitio uniuersalis est met tase uniuersale: quod terminatur immediate ad omnes res singulares, quibus est com munis, & ad eas aequam primo.
¶ Quarta conclusio. & si poneretur huiusmodi esse apparens non omne uerbum est tale: quia quaelibet intellectio est uerbum: ut dictum est. quaest. praecedenti.
¶ Ad omnes experientias, quas adducit: dicendum secundum doct. quod uera tes uidetur, & non aliquod apparens tantum: ut puta uerum littus: uerae & reales arbores: uerus baculus, & utraque eius medietas. Similiter baculus circulariter in aere motus: facies speculo obiecta &c. nec uidetur motus: quia nullus est. Et sicut non sequitur: apparet motus realis: ergo est motus realis: ita nec sequitur: apparet motus: ergo est motus. Vnde dicitur, quod formantur diuersae cognitiones arboris, quibus intellectus inexpertus potest errando huic assentire: arbores mouentur, & illae diuersae cognitiones sensus possunt esse principia mouentia sensum ad aliquas operationes: sicut cognitio motus. Vnde breuiter. Motus non est apparitio rei in alio, & alio loco: sed realis existentia rei continuo in alio, & alio loco. VA sicut non sequitur apparet esse in alio & alio loco: ergo est in alio, & alioloco: ita non sequitur: apparet moueri: ergo mouetur.
¶ De coloribus dicit auctor, quod sunt colores ueri. Vtrum autem sint in collo consumbae, uel in aere: remittit ad secundum librum; ubi agendum erit de speciebus.
¶ De rosa appraehensa dicitur, ut supra secundum diuersas opin. de conceptibus: ut satis patet ex dictis. Patet etiam: quod diuisio sua est insufficiens: quia datur adhuc unum membrum: uidelicet, quod intellectus a ppraehendit conceptum uniuersalem rosae: quae tantum habet esse obiectiuum, & nullam rosam singularem, Vel secundum aliam opin. quod appraehendit omnes rosas particulares adextra: quad tamen per hoc non ponuntur in aliquo esse: secundum quod omnes rosae essent una totalis rosa. Hoc enim fieri non potest per quemcunque actum intellectus. Haec Oomnia late explicantur in doc. uide ibidem.
¶ Verum pro quaestionis, & dicendorum intellectu, suppositis his, quae dicta sunt de uerbo. quaest. praecedenti, notabilibus ij. & iij. est hic considerandum: Ex quo conditiones praedictae de uerbouere, & proprie reperiuntur in deo: uere, & proprie est ibi uerbum: non transsumptiue. Est enim ibi sapientia, seu notitia genita, patri similiima: & omnis pateruae perfectionis expressiua, & ita proprie uerbum. Vnde ad Heb. i. Nouissime deus pater locutus est nobis in filioEt sequitur. Qui est splendor gloriae, & figura substantiae eius. Et ad Col. i. Imago inuisibilis dei. Et Sap. vij. de sapientia genita dicitur. Candor est sucis aeternae, & speculum sine macula maiestatis dei: & imago bonitatis illius. Quia autem in diuinis non omnis cognitio est producta: sed est ibi notitia, & sapientia essentialis non producta: quae est omnibus modis diuina sapientia, siue essentia eadem tribus. Non enim pater sapit sapientia genita. vij. de trinit. cap. j propefinem. Siquidem nihil recipit pater a filio. Ideo non omnis notitia diuina est uerbum: sed solum notitia genita: & ideo solius filius est uerbun, qui solus est genitus. Vnde Aug. vj. de trini. c. ij. uerbum solus filius accipitur: non simulpater, & filius, tanquam ambo unum uerbum.
¶ Est autem generatio diuina inesfabilis, qua a patre filio communicatur essentia, & sapientia: quae idem sunt. Coaeternitas perfectissima similitudo, & aequalitas: ideo multis nominibus eandem rem non synonume significantibus nominatur. Nam ut ipsa generatio, seu natiuitas ostendatur connaturalis patri, genitus dicitur filius; ut ostendatur coaeternus, dicitur splendor patris: ut ostendatur omnino similis, & aequalis, dicitur imago patris: ut ostendatur immaterialiter genitus, dicitur uerbum. Sapientia ergo importat absolute essentiam: quia hoc est illi esse, quod sapere. vij. de tri. c. j. Ilius generationem: imago similitudinem: uerbum haec omnia dicit, & addit expraessionem. Primum absolutum, & conmunt caetera relatiua sunt, & propria secunda personae. Haec de uerbo immanenti, & aeterno.
¶ Est etiam uerbum transitorium & prolatum scilicet creatura a deo producta: spiritus dei manifestatiua: ut dicit sanctus Bonauen. Et sic capiendo uerbum, est essentiale quantum ad terminum, a quo producit: quia aequaliter a qualibet persona producitur: & aequaliter omnis manifestat: sed de hoc nihil ad propositum.
¶ Et licet filius, & imago importent tantum respectum ad patrem, cuius est filius, & imago: uerbum tamen praeter respectum, quem importat principaliter ad ditentem patrem: etiam importat respectiue creaturam, quam exprimit, & manifestat. Nam & nomen creaturae ponitur in quid nominis uerbum. Est. n. uerbum diuinum persona, seu notitia genita de scientia dicentis: quae est dei, & omnium creaturarum tanquam obiectorum cognitorum: sicut dicit Aug. in lib. Ixxxiij. q. Innomine uerbisignificatur non solum respectus ad patrem: sed ad illa, quae peruerbum facta sunt operatiua potentia. Connotatenim uerbum id, quod manifestat: manifestat autem omne, quod intelligitur. Vna autem diuina scientia, de qua gignitur uerbum: omnia (deus & creaturae) intelliguntur: ideo connotat respectiue creaturas.
¶ Secundo notandum, quod dicere tripliciter inuenitur accipia sanctis, & aucto. Quandoque pure essentialiter: & sic ualet tantum id est intelligere, seu declarare. Sic accipit beatus Ansel. in monol. Dicere summo spiritui nihil aliud est, quam cogitando intue ri. Et iterum. Vnusquisque se in trinitate dicit. Secundo modo accipitur purenotionaliter, & sic nihil aliud est, quam utrbum gignere. Et sic solus pater est digens ut dicit Richar. Tertio modo ac cipitur nec pure essentialiter: nec pure notionaliter: sed includit utrumque: quia in eius quid nominis ponitur tam notionale, quam essentiale. Sic enim dicere est notitia a se producta omne declarabile declarare. Sic dicit Aug. xv. de trin.c. xiiij. Proinde tamquam seipsum dicens: pater genuit filium sibi aequalem per omnia. Non enim seipsum integre, perfecteque dixisset: si aliquid minus, aut amplius esset in eius uerbo, quam in ipso. Dicens seid est uerbo genito declarans se¬. Primo modo, quaelibet persona dicit seipsa formaliter: sicut intelligit seipsa formaliter, & non dicit alia persona. Dicit autem sic omnia intelligibilia: quia quaelibet persona seipsa, & sua intelligentia intelligit omnia. Secundo modo, solus pater dicit, & solum uerbi personam non aliam dicit: quia solum uerbum gignit, & sic non dicit uerbo: quia non gignit uerbo: sed uerbum. Tertio modo solus pater dicit: sed non solum uerbum: sed etiam omne, quod uerbo a se genito declarat. Sic. nio. dicere dicit duos actus scilicet gignere, & declarare: quorum unus terminatur solum ad personam uerbi, qui est gignere. Alius ad omne declarabile, qui est declarari. Et secundum hoc potest dicere determinari per accusatiuum importantem uerbum: uel accusariuum importantem illud, quod relucet in uerbo. Et quando ille accusatiuus additur: tunc nomen importans uerbum poni debet in ablatiuo: ut pater dicit se uerbo. Et sic dicit Anlin monol. Cum summus spiritus seipsum dicit: dicit omnia, quae facta sunt: haud dubium, quin eodem uerbo.
¶ Pariformiter dicitur de dici, quod capitur pure essentialiter pro intelligi: ita dicitur omne, quod intelligitur, siue essentia diuina: siue persona, & omnis creaturae quia omnia hic intelliguntur. Secundo modo pure notionaliter, & sic est a dicente gigni: sic solum uerbum dicitur. Tertio modo ut includit notionale, & essentiale: & sic est uerbo a dicente genito declarari, & sic dicitur: quicquid uerbo genito declaratur.
¶ His praemissis ponitur conclusio ad articulum secundum uniga, & haec est. Solus filius est uerbum in diuinis. Patet: quia omni uerbum est genitum: solus filius est genitus: ergo solus filius est uerbum. Tenet consequentia in secunda figura affirmatiue, medio distributo. Adducitur a doctore in scripto ad idem auctoritas Aug¬
¶ Pro articulo tertio. Supposito, quod solus filius sit uerbum: ita quod uerbum dicatur notionaliter tantum, & non essentialiter: est dubium primum. An uerbum connotet creaturam: seu an dicat respectum aliquem ad creaturam, quale nec dicit pater, nec spiritussanctus. Ad hoc dubium praemisso notabili, quatuor ponuntur conclusiones responsales.
¶ Notandum ergo primum est: uerbum importare respectum ad creaturas, ueincludere, potest intelligi realiter, & logicaliter. Realiter, quod illud quod in diuinis realiter est uerbum scilicet filius includat respectum. Logicaliter, quod nomen uerbum significet huiusmodi respectum
¶ Prima conclusio. Verbum, quod in diuinis realiter est filius, nec includit: nec connotat respectum ad creaturam. Patet: quia uerbum est omnibus modis filius, & filius non includit respectum nisi filiationem, & spirationem actiuam, quae non est ad creaturam nec connotat: quia connotare non est rerum: sed signorum.
¶ Secunda conclusio. Nomen uerbum in diuinis connotat respectum ad creaturas. Patet: quia in eius quid nominis ponitur terminus significans creaturam in aliquo. Est enim hoc quid nominis uerbi in diuinis, secundum praedicta art. j. notabili. j. iuxta finem. Verbum est persona genita de scientia patris, quae est dei, & creaturarum tamquam obiectorum.
¶ Tertia conclusio. Nomen filius non connotat respectum ad creaturam. Patet per eius quid nominis, quod est, Tilius est persona genita de substantia patris, & licet sit uere & realiter de patris scientia genitus: quem est dei, & omnium creaturarum: quia omnibus modis filius est uerbum, & econuerso: tamen nomen filius hic non con notat: sed nomen uerbum. Cuius rationulla alia est nisi uoluntatia impositioterminorum. Et sicut sunt duo nomina propria filio: quorum unum connotat creaturam: aliud non: a imponi possunt duo nomina patri, & similiter duo spirituisancto. Nam si a imponeretur ad significandum personam generantem aliam personam de sua scientia, quae est unica dei, & omnium creaturarum tanquam obiectorum: a esset proprium patri, & connotater creaturam, sic de C spiritusancto.
¶ Quarta conclusio. Quanquam nullo modo distinguantur uerbum, & filius, horum tamen terminorum neuter est alteri synonymus. Prima pars pater ex dictis. Secunda probatur, quia nomen uerbum connotat creaturas, & non filius. Non dico id, quod in diuinis est realiter uerbum, & filius. Idem nihil connotat: cum connotare sit proprietas signorum ex conclusione prima: sed signa ista siue mentalia, siue uocalia, uerbum filius: ergo non sunt synonyma. Tenet consequentia, quia termini Iynonymisunt, qui significant, & connotant idem, & eodem modo. Antecedens patet: quia filius tantum connotat respectum ad patrem, uerbum autem duplicem respectum importat, unum ad dicentem patrem alium ad omnia intellecta, siue obiecta paternae intelligentiae, quae per uerbum tanquam notitiam genitam manifestantur ex conclusione secunda, & tertia.
¶ Secundum dubium. pr Quare plus nomen secundae personae indiuinis connotat creaturam, quam nomen alterius personae. Responsio ad hoc dicendum patet in conclusione tertia primi dubij. Ratio enim alia non est, quam uoluntaria impositio termini: uideibi.
¶ Tertium dubium dictum est qui stione praecedenti, quod omnis intellectio est uerbum: sed non solus filius est intellectio diuina: ergo non solus filius est uerbum: quod est contra dicta artic. ij. ubi dicitur, quod uerbum soli filio conuenit. Respondetur non solus filius est uerbum, sed solus filius est uerbum diuinum, de quo hic loquimur.
¶ Item dictum est, quod omnis intellectio est uerbum, nunc au¬ tem peter in diuinis est intellectio, & similiter spiritussanctus: ergo sunt uerbum Respondetur: dictum est, quod omnis intellectio creaturae est uerbum: quia omni intellectio creaturae est genita. secus in diuinis, ubi intellectio essentialis non est genita: sicut nec sapientia, qua pater sapit. Et ideo sola intellectio genita, quae solus est filius, est uerbum.
On this page