Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum innascibilitas sit constitutiva patris proprietas

unica. TRVM innascibilitas sit constitutiua patris proprietas.

¶ Quaestio tres haber articulo coniter poni solitos.

¶ Primo ergo supponitur secundum doct. quod nomen constitut uum hic sumitur stricte, prout patuit. q. iij. dist. xxvj. pro co scilicet quod est de essen¬ tia alicuius, distinguens ipsum a quolib. alio: quia solum tale est proprietas: licet en. essentia constituat: non tamen est proprietas alicuius personae: sed est conis omnibus: sic spiratio actio.

¶ Secundo supponitur, quod proprietas licet posset multipliciter accipi: tamen in pposito tripliciter accipitur. Primo mo accipitur pro aliquo alicui intrinseco, & proprio: sic partes essentiales possunt dici proprietas totius. Secundo mododo pro aliquo aduenienti, uel consequenti naturam rei, proprium eiTertio modo est praedicabile de aliquo conuertibiliter. Proprietas primo modo ex essentiale rei, cuius est. Secundo modo est accidens inhaerens ei, cuius est proprium. Tertio modo non est in re, cuius est proprium: sed conceptus mentis, uel aliquid subordinatum.

¶ Tertio supponitur, quod innascibile, uel innascibilitas dupliciter accipitur. Primo est res non nata. Secundo est ies non producta: nec per productionem conicata: nec producentis, uel producti constitutiua.

¶ Corollarium: nec essentiam: nec paternitas, nec filiatio,; nec spiratio actiua, aut passiua: nec constitutum, est innascibilitas.

¶ Quantum ad arti culum secundum est conclusio primaAccipiendo innascibile, uel innascibili tas primo modo innascibilitas non est proprietas patris, quocunque accipiatur proprietas. Patet: quia conuenit non solum patri: sed etiam spirituisancto.

¶ Secunda conclusio. Capiendo innascibile secundo modo: sic nullo modo est proprietas patris. Patet: quia pater non est proprietas pris & innascibile est tamen pater: quia nec est essentia, nec relatio, nec constitutum ex essentia, & relatione, putaspiratione actione: nec filius, nec scililicet ergo est tamen pater: quia illa tamen sunt in diuinis.

¶ Siquaeritur dipaternitate, an sit innascibilis. Tangit hic auctor opi. duas: an paternitas distinguatur formaliter a patre: de quibus supro patuit diffuse dist. ij. q.i. huius collect. Siem paternitas non distinguitur formaliteria patre, ut aliqui uolunt: licet auctor oppositum teneat ut supra, sic paternitas est innascibilis: quia omnibus modis pater. Sidistinguitur formaliter: quid magis conso nat conbus dictis doctorum: sic paterni¬ tas non est innascibilis: quia est proprieas constitutiua producentis.

¶ Moderatur etiam hic doctor descriptionem distinctionis formalis supra positam dist. ij. sic. Distinctio formalis est, quando aliquid uerc conceditur de uno, & negatur de alio: quamuis sint idem realiter: ad sensum tactum dist. ij. q. xj.

¶ Tertia conclusio. Hoc prędicabile innascibilitas est proprietas patris tertio modo. Patet: quia praedicatur conuertibiliter de patre.

¶ Breuiter: si innascibilitas accipitur pro aliquo reali indiuinis distincto quomodocunque apatre, essentia, & paternitate: & spiratione actione: & constituto ex essentia, & commum spiratione secundum modum loquendi doct. est nomen fictum non habens corre spondentiam in re. Si autem significat praecise paternitatem, & nihil quocunque distinctum a paternitate: tunc sicut paternitas est proprietas patris primo modo: ita & innascibilitas.

¶ Quantum ad articulum tertium mouenda sunt dubia, & soluenda. Primum dubium. Nam dictum est epilogando in. ar. ij. in conclusione. iij. Si innascibilitas accipitur pro aliquo reali &c. Si hoc esset uerum: quomodo saluari possunt communia dicta doc. quod in diuinis sunt quinque notiones.

¶ Item secundo in dist. praecedenti. q. i. art. ij. in conclusione. j. habitum est, quod paternitas & spiratio actiua non sunt plures relationes: quomodoergo saluabitur commune dictum docto quod in diuinis sunt quatuorelationes.

¶ Item tertio patuit aliquoties secundum Sco. E Ockam, quod in patre est natura incommunicabilis, & in patre est natura communicabilis similiter & in filio.

¶ Item quarto: communiter dicitur, quinque notiones fuerunt ab aeterno. In patre sunt tres notiones In patre sunt duae relationes. In filio sunt duae notiones. Paternitas, & essentia constituunt patrem. Duo sunt patris sconstitutiua, seu constituentia, que omuma nulla essent si illa dicta in praesenti dist. & dist. praecedenti. q. i. ar. ij. starent. Sic est dicimus: paternitas & essentia distinguuntur formaliter, & similia.

¶ Prohorum intellectu supponitur primum ex di¬ ctis in dist. ij. q.i. & elti. quod in diuinrs ponenda est distinctio formalis ad sensum ibi expressum. q ulti

¶ Secundo supponitur ex notatis in di. xxvij. q.i. ar. i. quod propter solam formalem distinctionem non praedicatur pluralitas simpliciter, uel cum addito: & hoc proprie, & secundum ueri tatis sermonem. Non enim dicuntur es sen ia, & persona plura, uel plures res: siue plures formalitates: ut patuit loco prefato.

¶ Et patet etiam ex eo: quia si sic in deo ponerentur quatuor res: & ita quaternitas, scilicet tres personae, e essentia, quae formaliter distinguitur a personis: consequens est contra determinationem ecclesiae in. cap. firmiter, supra allega.

¶ Et dicitur de uirture sermonis: quia frequenter a oco. & Ockam, & caeteris illa conceditur. Essentia, & relatio distinguuntur formaliter: essentia & relatio sunt distincta formaliter. Eo quod de illis nominibus significatiue sumptis & pro eodem supponentibus contingit aliquid affirmari de uno, & uere negari de reliquo. Essentia enim est in omnibus personis: non sic relatio &c. de quo upra. q. j. dist. ij. praesertim. in fi. &. q.ult. eiusdem dist.

¶ Corollarie sequitur. In diuinis quaecunque; fuerint non sunt pluratribus. Patet manifeste: quia in diuinis solum sunt tres res relatiuae realiter distinctae, & non plures.

¶ Ex isto sequitur primo, quod in diuinis non sunt plures relationes, quam tres. Patet: quia si plures relationes quam tres: ergo plures res quam tres.

¶ Secundo sequitur, quodicet paternitas, & spiratio actio, distinguantur forma liter: non sunt tamen plures relationes: sed una relatio Sicut essentia, & persona distinguuntur formaliter: & non sunt plures essentiae: nec plures personae: nec plures res.

¶ Tertio sequitur, quod in diuinis non sunt plures notiones, quam tres. patet ut supra.

¶ Tertio supponitur; quod est communis locutio doctorum, quod in diuinis est una essentia: duae emanationes, siue productiones: tres hypostales, uel persone, & totidem proprietates qua tuor relationes: quinque notiones, attribu ta infinita idest, sine cerro numero, Essentia est ipsa natura diuina Emana¬ tiones sunt productiones passiuae per modum intellectus, & uoluntatis: generatio scilicet & spiratio. Hypostases sunt pater, filius, & spiritussanctus. Relationes autem, paternitas, filiatio; spiratioactiua, spiratio passiua. Notiones sunt dictae quatuor relationes, & innascibilitas. Vel generare gnari, spirare, spirari, & innascibilitas. Attributa sunt sapientia, potentia, bonitas, scientia, prudentia, iustitia, misericordia, &c.

¶ Iam uidendum est, quo illa distinguuntur.

¶ Pro quo sciendum, quod relatio, & notio, quae est in diuinis: realiter idem sunt. Vnde relatioipsa, quae realiter est in diuinis dicitur relatio: quia ipsa persona refertur ad aliam Dicitur notio inquantum ipsa: personae secundum quod sunt distinctae notificantur. Cum ergo nulla relatio sit communis tribus, quaelibet relatio est notio. Econ uerso cum omne non communc tribus non sit essentiale, & per consequens relatio: omnis notio est relatio. Dico notanter, quae est realiter in diuinis: quia etiam ipsa nomina notionum notiones dicuntur, & talia non sunt relationes diuinae sicut innascibilitas: de quo dicetur Dicitur etiam proprietas, inquantum est solum unius personae, & eadem ratione. dicitur relatio personalis. Et haec sunt paternitas, filiatio,; processio, siue passiua spiratio. Ex quo patet: quia spiratio actiua licet sit uere relatio, & notio: non tamen est proprietas siue relatio personalis saltem formaliter. Secundo sequitur, quod licet relatio, proprietas, & notioquae realiter sunt in diuinis: nullo modo distinguuntur: ista tamen tria nomina non sunt IVnonyma. Patet secunda pars: quia differunt in connotatis.

¶ Quarto suppono ea, quae dicta fuere in dist. ij. in conclusionibus literalibus.

¶ Istis sic praemissis respondendum est ad dubia per aliquot propositiones, siue conclusiones.

¶ Prima conclusio. Vnam, commune, & indiuiduam essentiam: tres hupostases, & personales proprietates esse in diuinis, est sane, & catholice concedendum. Patet ex praemissis & cap. firmiter &c.

¶ Secunda conclusio. De uisermonis, & secundum actum exercitum non est concedendum, quod in diuinis sunt quinque notiones, seu quatuor relationes: quarum quaelibet sit realiter in deo. Patet: quia innascibilitas est tantum unum praedicabile supponens conuertibiliter de patre, & non est aliquid patris &c. ut in conclusione. iij. art. ij. patuit.

¶ Tertia conclusio. Nec notio: nec proprietas dicitur uniuoce de innascibilitate, & de aliis notionibus. Patet quia innascibilitas dicitur proprietas tantum tertio modo: quia est praedicabile de patre. Paternitas autem, filiatio; spiratio; sunt proprietates primo modo: quia sunt intrinseca personis, & distinguunt personas: etsinon ab omnibus: ut spiratio actio, quae distinguit patrem, & filium a spiritulancto: sed non patrem a filio.

¶ Quarta conclusio. Non omnis proprietas per se est constitutiua illius per se cuius est proprietas. Nam aliqua proprietas per se non est de intraneitate, & essentia eius, cuius est proprietas per se: omne autem constitutiuum est essentiale constituto. Primum patet de praedicabili, quod est proprietas per se: ut risibile hominis, & ita licet innascibilitas est proprietas per se patris, tertio modo capiendo proprietatem: tamen non constituit patrem: licet concedi posset, quod per innascibilitatem pater distinguitur arguitiue ab omni alio: sed non formaliter tamquam per aliquod sibi intrinsecum.

¶ Quinta conclusio. De rigore uerborum nulla harum est concedenda. Quinque notiones fuerunt ab aeterno: quatuor notiones sunt realiter in deo: duae relationes sunt in patre: duae relationes sunt in filio: quia omnes illae inferunt plures res esse in deo, quam tres: quod est falsum: tamen secundum actum signatum possunt concedi.

¶ Sexta conclusio. In actu signato illae possunt concedi. In diuinis sunt quatuor relationes: quinque notiones: notiones fuerunt ab aeterno. Duae sunt relationes in patre, & duae in filio. In patre est natura communicabilis, & incommunicabilis, & sic de consimilibus: ut partim patuit dist. xxvij. q. j. ar. ij. Prima ualet, ut ibi patuit. Sunt enim quatuor praedicabilia de diuinis relationibus non synonyma: & quinque notionalia praedicata supponentia non pro se: sed pro re, quae ab aeterno dici poterant de deo. Depatre denique praedicatur innascibile: generare, & spirare.

¶ Item de qualibet dici potest, quod habet unam, & eandem essentiam numero cum alia: habet inquam intransitiue: immo est in alia per circunincessionem, & tamen distinguitur ab ea proprietate relatiua.

¶ Item patetnitas, & essentia constituunt personam patris conceditur in actu siguato ad sensum tactum dist. xxvj. quia de illis nominibus significatiue sumptis praedicatur esse constitutiuum personae: pater enim est essentia, & est paternitas, & paternitate a filio distinguitur.

¶ Item paternitas, & essentia distinguuntur: uel sunt distincta formaliter: quia haec est praedicatio uera: sed non formaliter uera: paternitas est essentia, Essentiae enim conuenit hoc praedicatum communicabile: quod non conuenit paternitati: licet nominaidem significent, & pro eodem supponant. In hoc sensudoctor intelligit istas, & consimiles pro- positiones: cum loquitur de distinctione formali in dist. ij. modo loquendi (ut uidetur) improprio, & caeteri doct. Quod autem illa sit mens doct. clare patet dist. praesenti: ubi iuxta finem. q. dicit, quod omnes tales de uirtute sermonis sunt false, & erroneae: quia inferunt plures res esse in deo, quam tres. Minus ergo bene notatur a Greg. in de personarum constitutione, & personarum distinctione. Item de distinctione formali: cum non in re ipsa: sed solum in modo loquendi: ut uidetur dissidet ab eo: ut tactum fuit. q. ult. dist. ij. Per hoc satis patet ad dubia mota. Et idem potest colligi ex quid nominis distinctio. formalis: quod ponit auctor distin. praesenti. Videtur tamen, quod non obstantibus praemissis: si debet (prout fides compellit) saluari incarnatio unius personae sine alia: siue ratio terminandi illam dependentiam suppositalem ponatur relatio, aut proprietas relatiua, siue persona ipsa: quod oportet ponere aliquam non identitate ex parte rei inter essentiam, & proprietatem relatiuam, seu personam. Essentia gnim¬ est omnibus personis communis. Non sic illud, quo praecise conceditur de filio, quod est incarnatus, & non pater, aut spiritus sanctus. Et quicquid conuenit uni personae ratione essentiae praecise: conuenit & alteri: ut latius solet alibi examinari. Sic etiam uidetur id posse colligi ex eo, quod quandoque dicitur essentiam non posse esse terminum primum illius unionis hypostaticae: sed personam: proprietatem uero relatiuam esse rationem terminandi: ut in. iij. dist. i. q. i. &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1