Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum de intentione philosophi fuit ponere quemcumque respectum a parte rei distinctum ab omnibus absolutis
QVAESTIO III. VTRVM de intentione philosophi fuit ponere quem cumque respectum a parte rei distinctum ab omnibus ab solutis.
¶ ConclusioNec philosophus, nec commentator posuit rem aliquam praeter absoluta: sed secundum eos quelibet res una perse in genere est res absoluta, ut substantia, uel qualitas: licet non quaelibet sit ita perfecta sicut alia. Probat hoc auctor primo de relatiuis modo numeri: ut dupleitate &c. quae non est res una: quia non simplex manifestum est. Nec composita: cum res loco, & subjecto distinctae; non faciunt unum simpliciter. Numerus autem quatuor hominum multum distantium est duplus ad binarium, cuius partes sunt quatuor unitates distantes &c. ergo non faciunt unum.
¶ Item quod secundum philosophum ad relationem non est motus: esset autem si relatio esset distincta ab absolutis. Et soluit replicas late. Vide ad idem doct. in. vj. quodlib. in diuersis quaestionibus.
¶ Soluitetiam rationes in contrarium pro opinione opposita inductas, & auctoritates philosophiexponit: ostendens Aristorelem in praedicamentis principaliter determinare de terminis propositionum. Et distinguit triplices terminos absolutos, idest non relatiuos: quorum aliqui significant substantiam: aliqui qualitatem: ter tij res non connotando aliud: sine coius existentia non possunt uerificari de eo, quod significant: sicut quantitas significat rem extensam: & licet connoter distantiam partium: tamen adhoc quod uerificetur de aliquo, requiritur ex natura alterius. Termini autem relatiui sunt: qui ex sua institutione significant aliquid, & cum hoc connotant aliud: ita quod non possunt cognosci uerificari de suo significato: nisi intelligatur aliud, quod connotant: ut pater significat patrem, & cum hoc connotat filium, Et nunquam potest sciri, quod pater uerificetur de aliquo, nisi intelligatur filius, qui est filius a patre. Et ideo caput: manus: licet significent partes totius: quia tamen potest cognoscialiquid esse caput: non cognito toto: non sunt relatiua. Et secundum hoc expo nit diffinitionem ad aliquid secundam, Item ostendit, quod relatio non est realiter fundamentum. Quodque ille modus loquendi de fundamento relationis, non est philosophi. Quodque abstracta relatiuorum non significant ad aliudid et respectum, sed significant plures res absolutas. Ostendit etiam, quod secundum philosophum non omnia relatiua sunt simulnatura; quia non illa; quod sunt de tertio modo relatiuorum. Item licet quaelibet res possitisignificari relatiue; non tamen omnes termini res significantes sunt relatiui. Item quod prę edicamenta non sunt res: sed termini significantes res. Et quo res dicatur esse in pręedicamento, no aliter: nisi quia significatur per terminum praedicamenti: sed illud uere est: in praedicamento, de quo genus generalissimum quidditatiue pręedicatur, & hoc solum terminis conuenit. Et sic patet, quo aliquid potest esse in diuersis praedicamentis primo modo: non secundo modo. Et secundum hoc regula illa exponitur. Diuersorum generum, & non subalternatim positorum diuersae sunt species. De hoc, quid sit poniinpdicamentis: uide dist. viij. q.i latius.
On this page