Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum relatio temporalis Dei ad creaturam sit relatio realis
Tractata, & impugnata opi. Ioann. dicentis. quaest. j. distinctio. huius, Dei ad creaturam esse relationem rationis: quodque non omnis relatio est mutua. Respondet doct. ad quaestione per tres conclusiones. Pro quarum intellectu praemittendum quae sit differemtia inter relationem rationis, & relationem realem.
¶ Relatio realis est quando res significata per relationem siue concretum relationis est talis: qualis importatur esse per tale concretum sine operatione intellectus: ut relatio simi situdinis est realis. Non quod similitudo sit respectus ab omnibus absolutis distinctus: sed quia sortes potest esse similis Platoni circumscripta quacunque operatione intellectus. Sed relatio rationis est quando res non est talis qualis significatur perrelationem sine operatione intellectus. Sicut relatio praedicati ad subiectum: signi instituti ad signatum: praecij ad appraeciatum. Quia nihil dici posset praedicatum: signum praecium sine operatio ne intellectus. Intellectus enim est quipraedicat unum de altero, qui signa instituit. qui praecium rei constituit. Et intelligitur etiam sub intellectu uoluntas
¶ Si quaeritur: an relatio realis sit ad non ens: hoc est. An aliquid referatur ad non ens: gratia exempli. Materia ad formam ad quam est in potentia. Respondetur: quod illud stat in quid nominis terminorum. Nam uocando relationem realem praecise illam quae importat uera rem existentem, & aliam sibi correspondentem in actu: sic materiae ad formam, ad quam est in potentia. non est relatio realis: eo quod forma talis non est actu Si uero realis dicitur quae importat unam rem existentem, & aliam siue actu sit siue esse possit: tunc praedicta relatio est realis. Nullo modo tamen relatio materiae ad formam, ad quam est in potentia: est relatio rationis: quia materia est in potentia ad formam non habitam: circumscripto quocunque habitu intellectus. Et ita tenendo primum modum: oportet ponere relationem mediam inter relationem realem, & rationis: quam aliqui nominant potentialem.
¶ Si quaeritur de termino relationis. An sit aliquod absolutum uel relatiuum: dicitur quod secundum Pet. terminus proprie nihil aliud est, quaui¬ cortelatiuum: hoc est concretum relatiuum ad quod refertur relatiuum sub habitudine obliqui casus. Vt terminus relationis paternitatis: est ille terminus filius: quia pater est filij pater: attamen terminus ille significat rem ab solutam: unde terminus illius relatiuicreatura: est ille terminus creans deus tamen qui significatur per creans est absolutum. Et uocatur quandoque res x illa absoluta terminus licet improprie.
¶ Secundo notandum, quod relatio realis accipitur tripliciter. Primo modo per relationem realem intelligitur respectus qui est res una distincta ab ab solutis. Alio modo accipitur relatio realis pro multis rebus absolutis relatiue significatis: ut numerus qui est multae unitates. Et significatur per illa relatiua duplum tripsum &c. Tertio modo accipitur pro termino relatiuo: quisecundum se, uel suum concretum praedicatur de rebus ueris: taliter quod res ipsae tales sunt quales fignificant circum scripto quocunque opere intellectus. Illo modo similitudo, similis: illi ter: mini sunt relationes reales.
¶ Notandum tertio, quod dupliciter aliquid dicitur temporale: uel quia est res aliqua incipiens esse in tempore: uel quia est praedicabile de aliquo ex tempore. Et sic relatio dupliciter dicitur aeternaVel quia est aliqua res aeterna. Vel quia uerum est dicere: quod ab aeterno res tuit talis qualis significatur per not. men relatiuum.
¶ Conclusio prima, il. i Dei ad creaturam nulla est relatio reaTlis, primo modo accipiendo relatio realis. Patet: quia nihil reale additur deo: per hoc quod refertur ad il. x. creaturam creando, uel conseruando.
¶ Secunda conclusio. Relatio. dei ad creaturam secundo, uel tertio iij. modis est realis: patet ex notabili.
¶ Tertia conclusio. Relatio temporalis dei ad creaturam: accipiendo temporale secundo modo, est realis tertio modo accipiendo relationem realem. Patet: quia creans praedicatur de deo ex tempore. Et ad hoc, quod deus sit creans, nihil facit noster in¬ tellectus.
On this page