DISTINCTIO XXXIII.
VPRA magister
egit de nominibus
relatiuis secundum
se: hic de eisdem
conparatiue per
comparationem ad
nomina essentialia.
¶ In
hac ergo distinctione comparat
proprietates ad essentiam, & personam in
sequenti personam ad essentiam.
¶
Conclusio textualis prima est haec.
Proprietates, quibus personae determinantur,
& distinguuntur sunt in tribus personis:
& sunt ipsae personae: sunt etiam
essentia.
¶ Secunda conclusio. Paternitas
est realiter pater: est & essentia: sed
neutrum formaliter.
¶ Tertia conclusio
Licet pater non sit eo pater, quo deus:
& est pater paternitate, & deus essentia:
non sequitur paternitatem non esse
essentiam realiter: sed sequitur ea non esse
idem formaliter ad sensum frequenter
tactum. Harum
propositionum intellectus
dependet ex textu, &
supradictis.