Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

unica. TRVM proprietas diuina sit realiter tam essentia, quaem persona.

¶ Duobus articulis descindetur quaestio. Pro articulo primo notandum, quod hic non sit inuestigatio nisi de distinctione reali: quia ostensum est supra dist. ij. & alibi dis. xxviij. quod essentia, relatio, & persona formaliter distinguuntur: Neque sit hic comparatio alicuius proprietatis ad personam, cuius ipsa no est constitutiua: ut paternitatis ad filium, uel spiritum sanctum: aut filiationis ad patrem, & spiritum sanctum, aut spirationis passiuae ad patrem, & filium: siue etiam spirationis actiuae ad spiritum sanctum. Manifessum enim est ista distingui realiter: cum propter eas persone realiter distinguantur: ut dictum est dist. xxvj. Sed hic sit comparatio proprietatis persona lis ad personam, quam constituit: ut paternitatis ad patrem: filiationis ad filium &c. Hinc titulus quaestionis potius sic formari posset: utrum persona, & sua proprietas, ac essentia sint idem realiter. Voco autem suam proprietatem, proprietatem constituentem personam.

¶ Secundo supponitur, quod proprietas hic non accipitur pro aliquo praedicabilide deo: sed pro aliquo, quod est realiter in deo constitutiuum, & distinctiuum personae: hoc est pro ipsa relatione rea li in deo: puta paternitate, filiatione, aut spiratione: de quo supra dist. xxviij.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Ratio, seu proprietas patris: puta paternitas, non est idem ominibus modis cum essentia, uel persona: quibus essentia est eadem essentiae, & persona personae. Patet, quia distingul tur ab utroque formaliter: ut habitum est. supra distinct. ij. quaest. i. & quaest. xj. & distinct. xxviij. ubi specialiter de distinctione formali paternitatis a patre loquitur doctor.

¶ Secunda conclusio. Proprietas, uel relatio, quae est in deo realiter, non distinguitur realiter ab essentia: neca persona. Probatur quo ad primam partem: quia si sic aut proprietas esset aeque perfecta sicut essentia: aut minus perfecta. Si primum: essent duo dij: quia si proprietas distingueretur rea literab essentia: tunc nihil unum esset essentia, & proprietas, & ita essent simpliciter duo, & non unum. secus de dubus diuinis personis Si secundum: tunc proprietas est imperfectior essentia, & ita aliquod imperfectum esset intrinse cum, & constitutiuum personae diuinae quod est haereticum.

¶ Item si essentia, & proprietas distinguerentur realiter haec esset simpliciter falsa. Pater, & filius, & spiritussanctus sunt unus deus. Probatur: quia quaeritur, pro quo supponit deus, Si pro persona uel relatione: patet, quod esset falsa: quia non sunt una persona, nec una relatio. Si pro essentia, adhuc est falsa: quia sic neganda esset illa. Pater est essentia, & per consequens multo magis illa. Pater, & filius, & spiritussanctus est essentia. Antecedens pater: quia nunquam constitutum est idem realiter alicui constituentium, a quo aliquod constituentium ipsum distinguitur realiter, & per consequens pater, filius, & spiritussanctus non essent unus deus Plures alias adducit doct. efficaces rationes.

¶ Secunda pars patet: quia quando aliquid est quodlibet constituens: est etiam ipsum constitutum: sed relatio est realiter diuina essentia: & est ipsamet relatio: manifestum est: ergo est constiturum: scilicet pater &c. Hoc est sum marium de corpore quaestionis huius: ut habetur in doct.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1