Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xxxIV. QOMVPARAT magister personam ad essentiam, ostendens quod persona constituta, & essentia, quae ipsam constituit: identificantur realiter. Et potest sententia textus his conclusionibus summari.

¶ Prima conclusio. Quaelibet persona est realiter essentia diuina: & omnes tres personae sunt una, & eadem es¬ sentia: nec est aliud esse essentiae, & aliud esse personae.

¶ Secunda conclusioPersonae inter se realiter distinguuntur propter proprietates relatiuas realiter distinctas, & ab essentia formaliter, propter quod aliquid dicitur de persona: quod negatur de essentia.

¶ Tertia conclusio. Catholice dici potest una essentia trium personarum, & tres personae unius essentiae: non autem unus deus trium personarum: aut tres personae unius dei. Et hoc propter uitare errores. Nam deus est nomen suppositi: unum autem suppositum non est tres personae; nec cconuerso.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum