Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum persona sit realiter essentia divina
¶ Ad istam quaestionem patet responsio ex praecedenti quastione. Vnde est conclusio una responsalis, & ista.
¶ Persona diuina est realiter diuina essentia. Patet ex praedictis. Et probatur. Quando constituentia sunt idem realiter inter se, constitutum est realiter quodlibet constituentium: sic est in proposito: ergo &c. Maior patet: quia sicut ex reali distinctione constituentium inter se infertur distinctio realis constituti a quolibet constituentium: ita ex identitate constituentium inter se, infertur identitas constituti cum quolibet constituentium.
¶ Item ostensum est dist. praecedenti, quod paternitas est eadem realiter cum persona: ergo similiter essentia est eadem cum persona realiter: licet distinguantur formaliter: propter quam formalem distinctionem non quicquid de uno praedicatur; etiam praedicatur de alio. Ideo multiplicato uno scilicet persona, non oportet multiplicare essentiam. Nec sequitur, Essentia, & persona distinguuntur formaliter: ergo sapientia, & bonitas distinguuntur formaliter. Cuius ratio patuit. supra dist. ij. quaest. j. Haec est sententia contentorum in quaest. doct.
On this page