Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXXV De attributis diuinis. ACTENVSmagister egit de trinitate benedicta quantum ad se & sibi intrinse- ca. Hic consequenter usque in finem agit de ipsa quantum ad quemdam attributa, secundum quae est principium creaturae: quae sunt sapientia, potentia & bonitas. Quae in agentibus secundum propositum) non per necessitatem naturae) ponuntur operationum principia. Primo ergo determinans de sapientia in distinctionibus septen. De ea agit primo in generali quo ad se dist. praesenti. Secundo, prout res scitas continet in se obiectiue dis. xxxvj. Tertio quomodo ipsa est in obiectis scitis di. xxxvij. Quarto de ea prout se habet causaliter ad res cognitas dist. xxxviij. Quinto quantum ad immutabilitatem eius ad res mutabiles scitas distinctio. xxxix. Sexto specialiter de una eius specie, quae est praedestinatio quantum ad effectum eius dist. xl. Septimo, de eius causa dist. xli.

¶ Et potest sententia textus sic summari.

¶ Conclusio prima. Licet sapientia, & scientia in deo sit una simplex diuina essentia fortitur tamen uaria nomina in ordine ad scita. Hoc ostendit. Nam dicitur non solum scientia: sed etiam praescientia, & praeuidentia, dispositio; praedestinatio, prouidentia. Praeuidentia, & praescientia sunt de futuris. Dispositio de faciendis Praedestinatio de saluandis. Prouidentia idem est, quod dispositio. Scientia autem & sapientia de omnibus aeternis, & temporalibus, praeteritis, praesentibus, & furis. Sed tunc est dubium, an in deo fuisset pscientia si nulla fuissent futura.

¶ Pro quo est haec conclusio secunda. In deo fuispet id, quod nunc est praescientia id est essentia diuina qua nunc scit futura: sed non fuisset tunc dicta praescientia propter defectum connotati.

¶ Tertia conclusio. Quia omnia nouit deus: omnia: dicunt esse in deo: & fuisse in eo ab aeterno: & in eo fuisse uita. Haec latius habentur in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum