Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Deo sit scientia ex natura rei
QVAESTIO I VTRVM in deo sit scientia ex natura rei. Trium articulorum numero ter min abitur quaestio.
¶ Pro articulo primo notandum post ea. quae dicta sunt in prolo. q. ii. quod scientia dupliciter accipitur. Vno modo pro notitia adhaesiua ueri complexi, nata causari ex aliquibus praemissis perdemonstrationem. Alio modo generaliter pro omni notitia.
¶ Secundo considerandum contra ea, quae habet sanctus Tho. par j. q. xiiij. ar. j. quod immateris litas non est causa quare aliquid est cognoscitiuum. Patet: quia multa sunt accidentia immaterialia, quae tamen non sunt cognoscitiua. Similiter secundum communem opi. forma caeli est immate rialis: & tamen non cognoscitiua.
¶ Item possibile est deum producere formam immaterialem, simplicem, per se stantem non cognoscitiuam: nullam enim includit contradictionem.
¶ Praeterea dare esse materiae non impediat cognitionem: alioquin anima coniuncta non posset ita perfecte cognoscere sicut separata: & ita minus perfecte cognoscere anima beata post resurrectionem, quam ante: quod patet esse falsum.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Accipiendo scientiam primo modo, scientia non est in deo. Patet: quia nihil in deo est acquisibile per demonstrationem.
¶ Secunda conclusio. Accipiendo scientia secundo modo, scientia est in deo intransitiue. Patet: quia secundum scripturam sanctos & philosophos, deus est uere intelligens, & cognoscens. Item deus est summum ens: ergo intelligens, sciens, & cognoscens. Haec conclusio est theologorum, & philosophorum. Nam Matt. xj. Nemo nouit filium nisi pater: neque patrem quis nouit, nisi filius. Et ita deus nouit se: & in aliis innumerabilibus locis. Item primo de anima dicit philosophus contra Empedoclem, deum insipientissimum esse, si non cognosceret discordiam: & mortalia esse sapientiora, p cognoscunt (secundum Empedoclej omnia. Item xij. Metaphvs. tracta. iij. ciiij probat philosophus in deo esse summam, & sempiternam delectationem secundum intellectum, & uitam. Non quidem tanquam distincta a deo: sed tanquam ea, quae sunt deus.
¶ Item in eodem libro dicit non longe a fine. Si deus non intelligit: quid utique erit insigne: se habet ut dormiens. Vnde paucis interpositis subdit. Palam ergo diuinissimum, & honoratissimum intelligit. Idem habetur sententialiter in multis locis.
¶ Probatur etiam ratione haec conclusioQuicquid dicit perfectionem simpliciter: hoc deo est attribuendum: scire siue intelligere sunt huiusmodi: ergo, Maior est uirtualiter philosophi ubi supra in hoc reprobantis. Pythagoram, & Speusippum, dicentes. Non oportet omnem nobilissimum, & optimum esse in principio primo. Et patet etiam: quia alias primum non esset perfectissimum si aliqua perfectio simpliciter sibi deficeret. quo modo etiam probat philosophus. Deum intelligere seipso: non per superadditum.
¶ Vocatur autem hic praedicatum simpliciter perfectionale, quod nullam imperfectionem, siue diminutionem importat: nec ad ipsum sequitur imperfectio aliqua simpliciter: siue in respectu alterius. Respectu alterius significatur diminutio: si sequatur hoc esse minus perfectum quodam alio: siue aliud esse pfectius ipso. Adeoque hoc nomen asinus non dicitur praedica tum perfectionale simpliciter quamuis significet rem perfectam in tali specie: eo quod est reperite aliud perfectius asino: sic homo: sic albedo: & quaecunque solumcreaturam significant, ut creatu. a est. Minor probatur: quia scientia est perfectio intellectus. vj. Et hico. Ideoque omnes homines natura scire desiderant Spectatque ad perfectionem rei, quod sit cognoscens: immo cuilibet iocundius est cognoscere, quam eius oppositum: puta non cognoscere: nec ad rem esse cognoscentem, sequitur aliqua imperfectio. Nulla enim ratione potest ostendi, quod aliquid sit melius cognoscente Ideo dicit philosophus. xij. Metaphys¬ quod intelligere diuinissimum est.
¶ Tertia conclusio. Scientia, quae deus est realiter: est ex natura rei diuina essentia ab ea penitus indistincta: nec realiter: nec formaliter: sed omnibus modis eadem essentiae: quibus essentia est eadem sibiipsi. Prima pars patet: quia scientia est diuina essentia, & non per considerationem intellectus: ergo ex natura rei. Te net consequentia a sufficienti diuisione. Prima pars assumpti patet: quia quicquead realiter est in deo, est diuina essentia, Secunda patet: quia negotiatio intellectus nostri nihil facit ad hoc, quod deus sit scientia: non plus, quam quod deus sit essentia
¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur circa conclusionem tertiam. Intelectus, & scientia praedicantur de deo per modum differentiae, & non in quid: ergo non est omnibus modis idem essentiae. Solutio. Nihil horum praedicatur de deo per modum differentiae, uel denominatiue. Et licet secundum uocem, deus est intellectualis substantia sciens: tamen per illas intelligi debent praedicationes quidditatiuae, ut per illa. Deus est substantia intellectualis, illa: deus est substantia, quae est intellectus. Sicut dicimus. Haec est creatura salis id est creatura quae est sal.
¶ Si dicis: eadem ratione posset dici, quod deus est intellectus uoluntatis, & quod sortes est animal humanum, Aledo est qualitas coloris. Accipiendo illas propositiones intransitiue. Deus est intellectus, qui est uoluntas. Sortes est animal, quod est homo. Albedo est qualitas, quae est color, quae uidentur ab surda.
¶ Responsio. Multa ex conmunt usu loquentium conceduntur in certis terminis, quae in aliis terminis non dissimiliter se habentibus quantum ad constructionem usus non admittit. Si conceditur. Haec est creatura salis, & non conceditur. Sortes est creatura hominis. Sic conceditur: quod aliquid habet colorem album, uel nigrum: saporem dulcem, uel amatum, & non conceditur, quod aliquis habet habitum scientem, uel ignorantem. Et econuerso conceditur: quod aliquis habet habitum scientem, & non conceditur, quam habet colorem albedinis. Nec hic aliqua causa quaerenda est: nisi uolunta utentium: licet frequenter aliqua commoditate moti sunt. Omnes tamen prae dictae secundum constructionem intransitiuam aequaliter essent concedendae Secundo dubitatur. Si scientia dei omnibus modis est scientia: quomodo conceditur scientia esse in deo, uel in essentia diuina: cum essentia non sit in essentia. Dicitur primo: quod conceditur intransitiue: uel etiam sicut conceditur essentia est in deo scilicet in persona, in patre, in filio, in spiritusancto: ita etiam conceditur: scientia est in deo: non tamen proprie scientia est in diuina essentia: nisi ad sensum intransitiuum.
¶ Siquaeris, an concedendum sit ex nunc dictis: quod in deo sit habitus: cum omnis scientia sit habitus. Respondetur: si habitus dicit aliquid distinctum a cognitione actuali: sic in deo non est habitus: nec scientia diuina est habitus: sed cognitio actualis aeterna. Si uero accipitur conmuniter ut extendit se ad cognitionem actualem, & habitualem: sic posset concedi in deo esse habitum scientiae: sed quia frequenter habitus capitur, ut quid distinctum ab actu, facilius dicitur non omnem scientiam esse habitum: quod uerum est de scientia diuina: non est tamen difficultas nisi de nomine.
¶ Tertio dubitatur. Quaecunque habent ordinem inter se, sunt aliquo modo distincta: sed inter essentiam, intellectum, & intellectionem est ordo quidam. Nam intellectus est propinquior essentiae quam intellectio siue scientia: quod sic patet ex communi maxima apud aliquos. Quemcunque ordinem haberent aliqua, si essent distincta realiter: eundem habent, cum non distinguuntur realiter: sed si esset realis distinctio: tunc ab essentia immediate pullularet intellectus, & abitellectu produceretur intellectio. Ad hoc dicitur, quod inter uoluntatem, intellectum, essentiam, scientiam, nullus est ordo in natura rei: non plus quam inter essentiam, & essentiam: licet forte inter conceptus illos possit esse ordo aliquis. Ad probationem dicitur: quod intellectus non est propinquior essentiae diuinae; quam scientia, uel intellectio: sed ita scientia est omnibus modis diuina essentia sicut intellectus: & econuerso. Ad probationem dicitur, quod propositio assumpta non est uniuersaliter uera: immo in creaturis est uniuersaliter felsa: quia eoipso, quod in crea turis aliqua ponuntur idem, nullum ordinem habent: neque secundum rem: neque secundum rationem. In deo etiam falsa est, quia essentia diuina, & essentia diuina si distinguerentur realiter (in patre. scilicet & filio) haberent ordinem originis, & tamen essentia, & essentia nullum ordinem habent. Sic de essentia diuina, & intellectu diuino dicitur: quod nullum ordinem habent inter se, quantumcunque haberent ordinem, si essent realiter distincta. Huius maximeimpugnationem latiorem uide. q.ij. prologi in doct. Item. qua praesenti & alibi.
¶ Sed diceres. Illa distinguuntur ratione, quae habent diuersa, rationes: siue quae correspondent diuersis rationibus: sed essentia, intellectus diuinus, scientia diuina, habent diuersas rationes, siue correspondent diuersis rationibus, & ita distinguuntur ratione. Ad illud respondetur post dicta in. qeiij. distin. ij. praemittenlo, quod distingui ratione capitur duplic ter. Vno modo proprid ut attribuitur ipsis rationibus distinctis: siue his quibus huiusmodi distinctae rationes correspondent eo modo, quo unum signum correspondet alteri ut conceptus uoci. Illo modo quaecunque ratione distinguuntur, non sunt idem realiter: quia nunquam duae rationes non synonpmae, siue signanon Vnonyma sunt realiter idem. Et haec distincto rationis non est nisi signorum, siue entium rationis, & non rerum, quae non sunt signa: ut dictum est. supra dist. ij. Alio modo capitur distinctiora tionis multum improprie; prout attribuitur uni, & eidem omnibus modis ex natura rei: quod correspondet diuersis rationibus eo modo, quo signatum cor respondet signo: sic potest concedideum distingui ratione, pro quanto deus diuersis conceptibus significatur: quiquidem conceptus proprie distinguun¬ tur ratione. Sed sicut secundum hanc improptiam acceptionem conceditur, quod essentia, intellectus, scientia, in deo ratione distinguuntur: sic concedendum est essentiam, & essentiam ratione distingui intellectum, & intellectum: quia essentia diuersis rationibus significatur, & similiter intellectus.
¶ Illa acceptio pro tanto est impropria: quia distinguinon proprie pręedicatur de deo, quod ex unum, & idem in se nullo modo uariatum, Deus autem omnino inuariatus: uel potius omnino ex natura rei indistinctius adhuc significatur diuersis rationibus propter aliquam reale diuersitatem per huiusmodi rationes connotatam, & propter hoc non potest dici distingui ratione proprie.
On this page