Quaestio 2 Utrum Deus intelligat omnia alia a se distincte
Quaestio 2
Utrum Deus intelligat omnia alia a se distincte
¶ In materia huius quaestic nis sicut, & in multis alijs fidem nostram concernentibus impie errauit conmenta. Auerrois, dicens deum extra se nihil cognoscere. Hunc suum errorem quibusdam rationibus munire conatus est. xij. Metaphu. comen. ij. in prosecutione, siue expositione textus Aristot. ibidem. Vnde arguit primo obiectum intellectum est periectio intelligentis: nihil aliud a deo est perfectio dei: ergo nihil aliud a deo est obiectum cognitum.
¶ Secundo quando intellectus intelligit aliud a sua substantia: sua actio non erit sua substantia, & per consequens perficitur per suam actio nem: sed deus non potest perfici ab alio: ergo actio sua necessario erit sua substa tia, & per consequens non intelligit nisi se.
¶ Tertio: si deus intelligit aliud a se, illud necessario intelligit: cum quic quid deus intelligit: non potest non intelligere: sed quod necessario intelligit aliud, suum esse necessario est per aliud: deus autem non est per esse cuiuscumque; alterius: quare nihil aliud intelligit.
¶ Quinto: deus non inintelligit uilia: quia hoc ignobilitatis es: nam secundum philosophum. xij. Methaphy. Non uidere quaedam dignius est, qua uidere: & per consequens nihil aliud a se.
¶ Sexto: in separatis a materia idem est intellectus, & intelligibile. iij. de anima. Hoc idem dicit xij. Metaphy. sed des est maxime separatus a materia: ergo non intelligit nisi se.
¶ Septimo: si intelligit alia a se, aut de ipsis habet scientia uniuersalem, aut particularem. Non uniuersalem: quia illa est in potentia: deus nullo modo est in potentia, seu nulla potentia est in scientia eius: ergo in deo non est scientia uniuersalis. Nec particularem: quia sunt infinita: sed infinita nullo modo determinantur per scientiam.
¶ Rationes istae Auerrois quas ponit loco paallegato conme scilicet ij. super. xij. MetaphyAristo. multipliciter deficiunt, propter quod nequaquam probant: quod intendebat ipse commentator probare: ideo ad eas respondendum est.
¶ Ad primam dicitur: quod maior uniuersaliter non est uera, Tum quia lapis intellectus ab homine, non est perfectio hominis. Tum quia deus intelligit se, etiam secundum eum, & tamen ipse non est suiipsius perfectio proprie loquendo: ideo maior de uirtute sermonis simpliciter falsa est tam in nobis, quam in deo: sed si intelligit causaliter: habet ueritatem dumtaxat, quamdo intellectio causatur ab obiecto: tunc. n. obiectum est perfectio intellectus non formaliter ipsum perficiens: sed effectiuc inquantum causat intellectionem in intellectu, quem formaliter intellectum perficit. In deo autem obiectum cognitum nihil causat: neque intellectio dei est causata: sed est ipsamet diuina essentia: res uero extra cognitae ab illa, sunt causatae.
¶ Ad secundam. Si per actionem intelligitur operatio: maior est falia: quia ex eadem seire tur, quod deus neque crearet: neque conseruaret aliud a se. Consequens contra philosophum eo, quod ab eo dicit dependere caelum, & totam naturam. Sic arguendo: quando deus agens creat, siue conseruat aliud a se: sua actio non est sua substantia &c. ut ipse arguit. Neque maior illa est probata.
¶ Ad tertium dicitur, quod minor est falsa, ueritatem tamen habere potest, quando aliquid necessario intelligit aliquid intellectione a se distincta, & abalio causata: tuenc quia nihil causat, quod non est; necessario esset obiectum cognitum causans intellectionem, sine qua non posset esse intelligens. Si aliquo modo obiectum esset causa ipsi intelligenti. Vbi uero intellectio non causatur ab obiecto ut hic: nihilhabet ueri tatis minor.
¶ Ad quartum dicitur: quod maior est falsa. Nec habet ueritatennisi de eo: quod aliquid a se de nouo incipit intelligere. Illud necessario tranimutatur, cum de non intelligente tale obiectum fiat intelligens illud. Nec tamen tram imutatur in illud intellectum: nisi eo modo, quo intelligitur anima esse quodanmodo omnia: inquantum quandam similitudinem in se habet onium, quae cognoscit. In proposito autem deus nihil de nouo cognoscit.
¶ Ad quintum dicitur, quod intelligere uilia intellectione causata a uilibus: potente impedire ab intellectione nobiliorum, uel nata inclinare ad faciendum aliquid uile, est indignum, ac ignobile, sed nullum horum est in deo. Veletiam ut alij exponunt. Ignobile est intelligere uile propria cognitione, & distincta, & adaequata: pro quanto scilice impedit a cognitione nobilioris: licet omnis cognitio secundum se perficiat intelligentem: sit quoque de numero honorabilium bonorum: ut dicitur. j. de anima. Quoautem deus intelligat mala, posterius dicetur, cum agetur de ideis.
¶ Ad sextum dicendum est: quod per illam propositionem philosophus nihil aliud uult, nisi quod intellectus natus est seipsum intelligere, & tunc idem est intellectus & intelligibile. Non tamen loquitur uniuersaliter, quod intellectus solum se intelligat: ut satis patet aduertenti textum utro bique.
¶ Ad septimum dicitur: quod deus onacognoscit una simplici intellectione, quae ipse est, qua ituitiue distinctissime, & perfectissime res noscit omuibus modis, quibus res est noscibilis, referendo ad rem cognitam id est noscit res secundum oens modos, quibus se habent in se ad se, & ad alia: omnesque rerum differentias conuenientias, & uniuersaliter omnes habitudines. Non tamen noscit res omnibus modis cognoscendi: quibus a potentia cognitiua est noscibilis. quia non illis, quae dicunt imperfectionem in cognocente. Et ita non noscit discursiue, nec confuse: siue indistincte obscure.
¶ Et cum arguitur particularia sunt infinita, & ita non compraehenduntur aliqua scientia dicit Ocham. q. paesenti: quod nullum est inconueniens infinita determinate cognosci, & compraehendi ab infinito: siue infinita scientia. Sed an deus infinita cognoscat, & ea producere possit, uide in nostro colle. in. ij. dist. j. qeiij. Ite. xvij. primi. q.viij. Sic ergo patent argumenta conmen. nihil concludere: immo uidetur in hoc sibi contradicere. Alibi namque dicit: quod natura determinate agit: licet non cognoscat: directa ab agente infal libili scilicet ab ipso deo. Quo ergo dirigetur a deo: si deus non plus cognosceret operationem naturae, quam ipsa natura, immo sic etiam deus si non cognosceret esse. ctus suos, indigeret alio dirigente.
¶ Istis praemissis est pro articulo secundo consclusio prima. Deus intelligit se summ: & perfectissime. Ista conclusio est omnium philosophorum, & theologorum declarato aucto. in. q. praecedenti adductis. Et probatur ratione. Summo, & perfectissimo cognoscenti conpetit summa, & perfectissima cognitio, sed cognitio dei, cognitio est perfectissima: quia perfectissimi obiecti: ergo conuenit deo, est summum cognoscens.
¶ Secunda coclusio. Deus intelligit omnia alia a seclarissime, & distincte. Probatur conclusio ista primum auctoritate Prouer. xvj. Omnes uiae hominum patent oculis eius. Item eiusdem. xxiiij. Deus inspector est cordis: ipse intelligit, & saluatorem animae tuae nihil fallit: redderque homini iuxta opera sua. Et in ps. xxxij. De caelo prospexit dims: uidit omnes filios hominum.
¶ Ratione etiam per sua detur. Nam deus est agens per intellectum & uoluntatem: ergo intelligit id, quod producit: sed omnia alia producum tur a duo: ergo.
¶ Item deus perfectissime cognoscit seipsum: ergo intelligit seesse causam omnium, & per consequens omnia, cuius est, uel esse potest causa.
¶ Item aliquis effectus est sufficiens repraesentatiuum suae causae: sicut spens colo ris colorem, a quo causatr repsentat: ergo multo magis causa sufficiens, & totalis est repraesentatiua effectus sui, quem continet uirtualiter, & maxime ei, qui perfecte cognoscit causam. Taliter autem deus seipsum cognoscit: ergo &c.
¶ Aliae multae sunt rationes per alios adducte, quae omnes etsi non demonstrant, quincircumscripta fide possent solui: tamen fide est credenda conclusio.
¶ Sed licet illa conclusio sit uera, & fide credita: tamen ratione naturali probari non potest euidenter quin solui possit. Licet plerique uarias rationes adducant: ut puta sanctus Tho. par. i. q. xiiij. ar. v. & caeteri, quarum aliquas doct. adducit in textu.
¶ Pro articulo tertio est dubium circa conclusionem primam. Quia deus non intelligit se per aliquod distinctum: ut patet ex dictis. Vtrum etiam intellectus crea tus intelligat seipso sine aliquo alio repraesentatiuo. & uidetur, quod sic: quia intellectus creatus est sibiipsi summe praesens, & ita cum res sufficienter est suiipsius reprae sentatiua: sequitur, quod seipsum cognoscat sine alio: quod tamen pro tanto falsum est: quia tunc intellectus semper esset inactu cognoscendi seipsum: cum semper sit sibi sufficienter praesens. Et similiter tunc directe, & sine ressexione intelligeret speciem intelligibilem in se existentem, & suam intellectionem, quod non conceditur. Talia enim intellectus noster non cognoscit nisi per discursum.
¶ Item uel deus intelligeret se intellectione simplici, uelcomplexa. Non secundum: quia tunc in deo esset pluralitas cognitionum, & compositio. Nec primum: quia tunc non intelligeret se esse bonum sum me perfectionis &c. & per consequens nec amaret se.
¶ Iterum uel intelligeret se secundum omnes rationes, quibus est intelligibilis. Et sic esset in eo multitudo, & pluralitas rationum: ut argutum estiam: uel non secundum omnes: & ita secundum aliquas ignoraret se quod est inconuentens.
¶ Ad illa respondetur: ad primum. Quicquid sit de intellectu angelico: de quo uidendum est lib. ij. de intellectu nostro dicitur: quod non est de se intellectus actualis, sed potentialis: ideo indiget aliquo actuante ipsum, ut intelligat. Ideoque non est ipse sufficiens repraesentatiuum suiipsius, ut intelligat seipsum. Etiam intellectus noster consuictus est corpori. Et propter colligantia cum uiribus sensitiuis non potest cognoscere: nisi ad quorum cognitionem assurgit ministerio sensitiuarum uirium: sicut habetur. iij. de anima. Necesse est quemcunque intelligentem phantasmata speculari. Et in de sensu & sensato. Nihil est intellectu &c. Ideo nihil pure intelligibile (quale est ipsemet intellectus, uel etiam intellectio) sufficit actuare intellectum ad sui cognitionem immediate. Secus est de intellectu diuino, quod non indiget alio actuante: sed ipse est actus purissimus nulla omnino potentialitate permixtus
¶ Ad secundum, & tertium dicitur, sicut dictum est in solutione ultimae rationis commentatoris, quod unica simplici intellectione sine aliqua complexione intelligit seipsum. Quae intellectio simplex: quia infinita: continet in se eminenter omnes cognitiones quomodocunque deum repraesentantes. Et ita cognoscit se bonum, summum, perfectissimum, & omnino secundum omnem habitudinem, qua sehabet & ad se, & ad omnem creaturam. Et ita nullo modo se ignorat. Nec tamen ideo in se habet plures rationes: neque sua intellectio est omnis ratio: qua cognoscitur a creatura: licet omnem modum cognoscendi, & repraesentandi eminenter, & uirtute continet, Sicut etiam deus ipse perfectionem continet eminenter omnis creaturae: nec tamen est asinus leo, uel lapis. Sicut etiam angelus intuitiue cognoscens parietem licet non cognoscat sensatione parieten non tamen ideo eam ignorare dicendus est: cum eum altiori, & clariori cognitione intelligat: quam oculus uidendo, Vide Ockam in centilo. conclusione xlij. & xliij. Item conclusione. Ixxxj. ubi ostendit, quod deus est scientia cuiuslibet scibilis.