Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum essentia divina sit primum obiectum intellectus

QVAESTIO III. VTRVM essentia diuina sit primum obiectum intellectus.

Solito more tribus articulis quaestio terminabitur.

¶ Notandum ergo primo, post dicta in dist. ij. qeiiij. & dist. iij. q.i. quod quantum hic sufficit multiplex potest intelligi primitas obiecti cognoscibilis scilicet perfectionis, originis, & ade quationis. Et hoc dupliciter scilicet adequa tionis secundum perfectionem ipsi potentiae cognitiuae, uel secundum praedicantionem quo modo Philosophus. j. posteriorum loquitur de primitate.

¶ Obiectum primum primitate perfectionis est perfectissimum intelligibile a potenticognitiua. Sed obiectum primum primitate originis, uel generationis. est quid terminat primitatem potentiae cognitiuae. Obiectum primum primitate adaequationis secundum perfectionem, est illud quod est aeque perfectum cum ipsa potentia, uel actu eius. Obiectum primum primitate adaequationis secundum praedicationem, est, quod prędicatur de omnibus per se cognoscibilibus a tali potentia: quo modo hoc commune coloratum, uellucidum, dicitur esse obiectum primum uisus. Non quidem, quod hoc comune sit uisibile, sed quia de omni uisibili praedicatur.

¶ Secundo notandum, & supponendum ex supradictis in dist. ix. & alibi, quod in diuinis non est ordo perfectionis: non plus quam ordo durationis: quia ubi est ordo perfectionis: ibi est magis perfectum, & minus perfectum. Sed in diuinis nihil est imperfectum, seu minus perfectum. Sed dei respectu aliorum a se, est ordo causalitatis, & ordo perfectionis. In deo autem respectu alicuius quod est in deo: est ordo originis id est aliquod originans, & aliquod originatum. Est etiam ibi prioritas cuiusdam communitatis essentiae ad paternitatem &c. Vnde bene sequitur, pater, ergo essentia, & non econuerso.

¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Diuina essentia est obiectum primum intellectus diuini primitate perfectionis respectu omnium ab eo intelligibilium. Conclusio ista est manifesta: cum essentia diuina sit omni alio ase perfectior, immo simpliciter infinite perfecta, & ita perfectissima. Sed dice res essentia diuina non est perfectiorat tributis, scilicet sapientia, potentia, quae etiam sunt formaliter infinita. Dicendum est. Si per attributum intelligitur praedicatum de deo praedicabile: quales sunt conceptus illi communes, sapientiae, potentiae, bonitatis, ut supra. distinij. quaestio. ij. falsum est, quod sunt infinita: quia illa sunt creaturae, & realiter a deo distinctae. Si uero intelligitur illud, quod realiter in deo est sapientia, bonitas &c. sic uerum est, quod essentia non est illis perfectior: cum illa sint omnibus modis essentia diuina: quae diuina essentia non est perfectior seipsa: nec aliquo, quod realiter est ipsa, & ita nullo, quod est in diuinis.

¶ Secunda conclusio. Essentia diuina non est primum Ci obiectum intellectus diuini primitate s originis, uel generationis. Probatur: quia non prius intelligitur essentia diuina, quam creatura: ergo. Consequentia tenet ex quid nom nis. Ante edens probatur: quia quando una, & eadem intellectione omnino indistincta intelliguntur plura: non prius intelligitur unum, quam reliquum: sed eadem intellectione omnino intelligitur diuina essentia, & creatura: ergo &c. Vnde licet unum obiectum (scilicet essentia) sit prius alio obiecto: puta creatura, natura, perfectione, & origine: tamen intellectio unius obiecti nulla priori tate imaginabili est prior intellectione alterius obiecti: quia est omn no eadem intellectio sine omniimaginabili distinctione.

¶ Sed diteres. Tunc sequeretur: quod creatura prius intelligeretur, quam filius in diuinis produceretur: & ita creatura secundum aliquod esse (scilicet obiectiuum) esset ante filium: quod non uidetur uerum. Et probatur consequentia: quia pater intelligendo seproducit notitiam genitam siue uerbum: & ita prior est intellectio, siue actus intelligendi uerbo. Dicendum, quod nec ante nec possquam filius pro ducitur, intelligitur creatura: sed simul intelligitur creatura, & filius pro- ducitur: nec in aliquo signo uel instanti intelligitur creatura: in quonon producitur filius: nec econuerso: quia non sunt ibi talia signa naturae, uel originis: ut uisum est distinctio . nona.

¶ Tertia conclusio. Essentia diE uina est primum obiectum primitate adaequationis secundum perfectionem. Patet: quia nihil est aeque perfectum intellectioni diuinae: nisi deus siueessentia diuina, quae non solum est aeque perfecta intellectioni diuinae: sed omnia eadem. Et ita in conclusione nomen adaequationis debet extendi, ut dicatur adaequari secundum perfectionem: quod non est magis, uel minus perfectioni, quo modo idem adaequatur sibiipsi. Potest tamen proprie loquendo esse adaequatio intepersonam, & intellectionem: quaelicet identificantur realiter: distinguunicl. . tur tamen formaliter.

¶ Quarta conclusio. Essentia diuina non est primum obiectum diuini intellectus primitate adaequationis secundum praedicationem: quia non praedicantur de omni per se intelligibili ab intellectu diuino: quia non de creatura&cl.

¶ ¶ Quinta conclusio. Obiectum primum diuini intellectus primitate adaequationis secundum praedicationem, est aliquod commune praedicabile de omni intelligibili a deo: puta ens, uel res captum transcendenter. Pro¬ batur: quia tale praedicatur de omnibus cognoscibilibus a diuino intellectu & caet.

¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur circa illas duas ultimas conclusiones. Et potest arguisic. Obiectum adaequatum intellectus diuini non est aliquod commune. Probatur: quia illud est obiectum adaequatum potentiae. sine quo potentia non potest habere aliquem actum, quin terminetur ad illud. Tale autem est essentia: quia non potest intellectus diuinus intelligere quamcumque creaturam, quin intelligat essentiam.

¶ Ad illud dicendum, quod licet uirture essentiae intelligatur creatura. ad hunc sensum, quod intellectus diuinus intelligendo creaturam: nihil recipiat a creatura, & ita non uirtute creaturae intelligit creaturam: sed uiitute essentiae: sed intelligendo essentiam diuinam intelligit creaturam: non tamen ideo essentia diuina est obiectum primum primitate adaequationis. Sed magis ex hoc posset aliquo modo argui, quod est primum primitate adaequationis secundum perfectionem, eo quod in eius uit tute intelligit omnia sicut uirture propria: quia idem est intellectus, & essentia (ut saepedictum est) & una uirtus.

¶ Nec etiam concedendum, quod essentia diuina sit primum obiectum mouens diuinum intellectum: quia diuinus intellectus non mouetur ad intelligendum: neque uliquo modo distinguitur ab essentia: & sicut essentia non mouet se: ita nec intellectum. Etiam mouere intallectum ad cognoscendum accidit obiecto per se. Si enim deus crearet notitiam in intellectu: illa intellectus intelligit obiectum non minus, quam si obiectum moueret. Neque uerum est: quod intellectio diuina dependet ab intellectu, & intelligibili: quia intelectio diuina (cum sit omnibus modis diuina essentia) a nullo dependet. Nec sequitur: intellectio non est sine utroque; intellectu. s & intelligibili: ergo dependet ab eis. Nam nihil potest esse sine seipso, & tamen nihil dependet a seipso. Et ita in proposito Intellectio est intellectus, & intelligibile, sine quo esse non potest intellectio. Multa similia habes in quaestione.

¶ Notandum etiam est pro intellectu quintae conclusionis, & supponitur ex praemissis distin. iij. q. i. quod obiectum adaequatum est aliquod conmune praedicabile de omnibus per se aspraehensibilibus a potentia: si tunc ens est uniuocum omnibus intelligibilibus ipsum est tale. Si autem non est nmiuocum omnibus intelligibilibus: non est aliquod obiectum adaequatum intellectui diuino.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3