Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ad hoc quod Deus intelligat alia a se distincte requirantur necessario in eo distinctae relationes rationis ad sua intelligibilia
QVAESTIO IIII. VTRVM ad hoc, quod deus intelligat distincte omnia alia a se: requirantur necessario in eo distinctae relationes rationis ad sua intelligibilia.
¶ Notandum itaque proarticulo primo, quod relatio rationis aliquando accipitur pro signis relatiuis connotantibus actum intellectus, uel uoluntatis: ut signum praecium. Aliquando accipitur pro re significata per huiusmodi relatiuum. Et supposito quod conceptus sit qualitas mentis: hoc significarum non est aliquod distinctum a rebus absolutis: sed est res absolute, & actus intellectus, aut uoluntatis. Qui etiam est res absoluta ut praecium nihil aliud significat, quae pecuniam, & rem appraeciatam, & actum uoluntatis praesentem, & pteritum: quouoluit talem pecuniam esse dinumerationem, uel aequiualentiam talis rei. Sic signum significat uocem, uel scriptum: & rem significatam, & actum uoluntatis imponentis uocem ad sic significandum: sic ergo talia relatiua significant non aliud, quasi absoluta: sic intelligens significat intelligentem: rem intellectam & intellectionem, & nullam aliam rem quomodocunque imaginabilem. Istis enim existentibus est intelligens: omnibus aliis imaginabilibus circumscriptis.
¶ Secundo notandum, quod duplex est relatiuum rationis. Vno modo om¬ ne illud nomen est relatiuum rationis: quando res per ipsum significata, non potest esse talis, qualis significatur per ipsum sine actu, uel potentia ratiocinatiua. Et illo modo intellectiuum: intelligere: subiectum, prędicatum, & huiusmodi sunt relatiua rationis. Alio modo est terminus significans rem, quae non est talis, qualis significatur per terminumtalem: nisi concurrente actu intellectus, aut uoluntatis: licet res significatae possunt manere, & non esse alia: qualia per terminum significantur, ut praecium signum dominium seruitus: secundum quod conueniunt creaturis: quia uox non est signum: nec numus praecium, nec homo dtiumens, aut seruus nisi praeuio actu uoluntatis, aut intellectus: licet illae uoces numus homo esse possunt sine actu uoluntatis, aut intellectus. Quo adueniente sine omni alio: uox est signum: numus praecium &c. Eo enim, quod uolo uocem hanc esse signum hmoi rei: uox est signum: & eo quod uolo esse dciuds, & ille seruus: sum dcaumns, & ille seruus: quod non diceretur sine actu uoluntatis alterius, uel utriusdis & haec propriis sime sunt relatiua ratic nis.
¶ Quantum ad articulum secundum conclusio prima. In deo non sunt relationes rationis requisitae ad hoc, quod cognoscat alia a se. Patet: quia eoipso, quod ponitur itellectio diuina: omnibus alijs circumscriptis: deus intelligit distincte omnia intelligibilia: ideo frustra ponerentur alia in deo.
¶ Secunda conclusio. Imponi possunt relatiua rationis significantia deum intelligere creaturam: sed illa non requiruntur ad hoc, quod deus intelligat, nec sunt realiter in deo. Pater satis conclusio pro omnibus suis partibus.
¶ Tertia conclusio: contra loannem. Non sunt ponenda diuersa instantia, quae ponit Ioannes: scilicet principium, quo deus intelligit essentiam suam sub ratione absoluta. Secundum, in quo producit lapidem in esse intelligibili, idest cognoscit lapidem, seu intelligit lapidem: ita quod sit relatio in lapide intellecto ad intellectionem diuinam, & nulla adhuc in intellectione diuina terminante relationem lapidis. Tertium: in quo com parat intellectionem suam ad lapidem & sic causat relationem rationis in intellectione ad lapidem. Quartum: quoreffectit se super relationem in tertio in stanti causatam. Et per hoc illa relatioest cognita. Patet: quia unica est intelectio indistincta in deo: quae est omnibus modis essentia diuina; qua intelligit omnia, & in eodem instanti, quo deus intelligit essentiam suam: etiam creatura intelligitur, & deus uere intelligit j. creaturam.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium primum. Vtrum deus M abaeterno referatur ad creaturam: ex d quo causa ab aeterno intelligit. Responde aur, quod aliquid referri ad aliud, dupliciter ud intelligi potest. Vno modo dicitur referri: quod est tale, quale potest exprimid per nomen relatiuum, & sic deus ab aeterno refertur ad creaturam: quia ab aeterno est intelligens creaturam. Sic conceditur, quod si sortes, & Plato sunt albi: sortes refertur ad Platonem, & econuerso licet nihil aliudponatur Alio modo aliquid dicitur referri: quod actualiter significatur per signum relatiuum: ita quod actualiter intellectus considerat ipsum in ordine ad aliud siue cum alio. Et sic adhuc intellectus diuinus ab aeternoresertur ad creaturam: quia ab aeternointelligit se intelligere creaturam. Si tamen teferri dicit tantum actum intellectus creati: sic deus pon referebatur abaeterno ad creaturam: licet ab aeterno intellexit creaturam: quia non ab gterno fuit intellectus creatus, qui referret deum ad creaturam. Per hoc pater: quod licet haec propositio. Deus intellexit creaturam: fuit uera ab aeterno in mente diuina: non tamen in intellectu creato: quia ille non fuit ab aeterno: & per consequens nec propositio fuit in eo ab aeterno, quando uero non fuit propositio: ipsa non fuit uera, Vide centilo. Ockam non conclusione. Ixxx.
¶ Secundo dubitatur, an relatio illa, qua deus ut intelligens refertur ad creaturam: sit realis, uel rationis. Potest dici: quod sit relatiorationis, primo modo accipiendo rela¬ tionem rationis: quia ipsa diuina essentia est cognitio. Non tamen secundo modo accipiendo: quia non potest deus esse: & non intelligere creaturam, siue sine actu cognitionis creaturae: quia non sine essentia, quae est cognitio omnium cognoscibilium.
¶ Si quaeritur. Ex quo illa relatio non est rationis strictissimae an possit dici realis. Respondetur quod non. capiendo relationem stricte. Haec enim requirit quod utrunque extremum importet ueram rem in actu. Huius autem relationis solum unum extremum, scilicet intelligens importat ueram rem actu existentem & non intellectum: quia crea tura est intellecta ab aeterno: nec tamen fuit ab aeterno. Si tamen relatio realis accipitur large pro ea quae non est rationis secundo modo: sic est realisid e.t non rationis secundo modo. Nec est inconueniens deum realiter referri ad creaturam: quia ut creator realiter refertur ad creaturam. Nec propter: hoc sequitur, quod relatio realis sit in deo: sicut sortes similitudine realiter refertur ad Platonem: non tamen est aliqua relatio realis in sorte.
¶ Tertio dubitatur: quomodo essentia, quae est eadem ratione, sub eadem ratione potest repraesentare plura distincte: cum secundum philosophum idem inquantum idem, semper facit idem. Respondetur, quod non est proprie dictum, quod essentia: diuina repraesentat omnia alia a se: sed melius dicitur, quod essentia diuina intelligit omnia alia a se. Tamen hoc admisso dicitur, quod non est inconueniens idem sub eadem ratione repraesentare plura distincte, sicut essentia creatrix omnia creat distincte: non peraliqua in se distincta. Philosophus uero loquitur de causa naturali, quae idem id est eadem facit uno tempore, sicut alio: caeteris paribus: sicut ignis calet, & exiccat uno tempore, sicut alio quamuis aliud sit calor, aliud siccitas.
¶ Si dicitur: cognoscens assimilatur cognito: sed per idem nihil potest assimilari distinctis. Sol. perfecta similatione secundum speciem, essentia diuina nulli creaturae as similatur: necilla requirituri. Sedtali¬ assimilatione generali, quae ad cognoscendum sufficit: seipsa assimilatur omnibus plus, quam per relationem rationis: quia maxime distat ens rationis ab ente reali.
On this page