Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

QVAESTIO VI VTRVM ideae in mente diuina sint practice, uel specilatiue.

¶ Pro articulo primo supponuntur quae in prologo dicta sunt quaest. x. & xj. de notitia practica, & speculatiua: de praxi, & speculatione.

¶ Ex quibus breuiter rememorandum, quod practicum, & speculatiuum sunt differentia cognitionum adhaesiuarum: non apprae hensiuarum: quoniam notitiae appraehensiuae: ut principia, conclusiones sunt obiecta speculabilia, non speculatiua. Et obiecta notitiarum practicarum: non notitiae: practicae. Dicuntur tamen practica, uel speculatiua improprie: quia sunt obiecta talium notitiarum. Et ita dictum est in prologo, quod principia, aut conclusiones sunt practice, uel speculatiuc.

¶ Secundo rememoranda est differentia inter praxim, & notitiam & practicam: inter speculationem, & not itiam speculatiuam. Vnde licet nulla notitia practica sit speculatiua, nec econuerso: tamen aliqua praxis est speculatio Et omnis speculatio intellectus nostri potest esse praxis: quia potest esse imperata: & secundum uolun¬ tatis imperium libere elicita: licet non omnis sit praxis ut illa, quae praeuenit actum uoluntatis.

¶ Tertio notandum: quodiquia practicum, & speculatiuum sunt differentiae cognitionum adhaesiuarum, & non quorumcunque obiectorum. Ideae autem sunt obiecta cognita: ut uium est supra quaestione praecedenti: sequitur, quod idee nec sunt practicae, nec speculatiuae, & ita quaestio nulla est, ut sonat in uerbis. Sed sic posset moueri: utrum scientia dei respectu factibilium sit practica, uel speculatiua.

¶ Pro responsione itaque ad hanc quaestionem, dimissa opiScori. distinctio. xxxviij. tenentis, quod scientia dei non est practica: quam docto. impugnat ut insufficientem, Norandum, quod licet uolitio diuina (quae est realiter diuina essentia, non sit praxis: quia non est actus in potestate uoluntatis: tamen in potestate diuinae uoluntatis est producere contingenter creaturas. Et omnia alia a se facere circa creaturas est in potestate diuinae uoluntatis: ut creare, conseruare punire, premiare &c. Ex quo patet, quod licet in nobis actus uoluntatis elicitus est primo praxis: nullus alius actus noster dici potest praxis: nisi mediante actu uoluntatis elicito, non tamen sic est in deo. Nam creatio, conseruatio, remuneratio &c. sunt ita uere praxes diuinae: sicut aedificatio domus est praxis humana. Tales enim actus sunt contingenter inperatis uoluntate diuina licet uolitio diuina siue uelle diuinum (quod est ipsamet uoluntas) non sit praxis. Vnde quod dictum est in prologo, quod actus uoluntatis elicitus est primo praxis: dictum est de actu uoluntatis elicito, in ipsa uoluntate recepto, & in eius potestate constituto: qualis non est in deo. Ibi enim solum agebatur de uoluntate nostra, quae habet primum actum in potestate sua, quem etiam contingenter elicit. Non enim ibifa cta est mentio aliqua de deo, aut scien Ani. tia diuina.

¶ Pro articulo secundo est Cocliconclusio prima. Ideae in mente diuina rec sunt practicae, nec speculatiuae proprie loquendo. Patet: quia ideae sunt obiecta cognita: practicum, autem & speculatiuum sunt differentiae notitiarum non obiectorum. Quomodo autem ideae cum sint creaturae cognitae sunt in deo: dictum est. quaestio. praecedenti. Non simpliciter, sed obiectiue, idest intelliguntur a deo.

¶ Conclusio secunda. Notitia agendorum in mentediuina per ideas tanquam per obiecta cognita est practica. Patet: quia est notitia directiua praxis: operationis scilicet exterioris. Cum enim operatio exterior sit uere praxis: quia a uoluntate imperata: ideo notitia sibi correspondens est uere practica: non tantum dictatiua: sed ostensiua. Operatio enim exterior diuina sit conformiter ad rationem rectam, ut sit recta. Nunquam enim diuina retributio esset recta, & iusta: nisi ratio diuina, quae semper est recta hoc dictaret, uel ostenderet.

¶ Conclusio tertia. Ideae in mente diuina sunt practice, ad hunc intellectum: notitia agendorum per ideas est practica. Paser ex conclusione secunda.

¶ Quantum ad articulum tertium, est primum O dubium: quia dictum est, quod creatio, retributio &c. sunt praxes diuinae; que res est illa praxis, aut deus, an creatura. Sideus: tunc uolitio diuina est uere praxis: quod negatum est. Si creatura: ergo quaelibet, & sic asinus est praxis diuina Responsio, eadem responsio est de praxi, & creatione. Quid autem sit creatio. supra dictum est. quaest. iij. prologiItem quaest. j. distin. iij. Item in. ij. dist. j. quaestio. j. quod abstracta connoratiua non supponunt pro re una, sed pro omnibus, quae important, & de nullo praedicantur, sicut nomina collectiua: sed concreta supponunt pro re una ideo magis pro- priedicitur, quod creans est res aliqua, quam creatio

¶ Potest etiam dici, quia quaelibet creatura est effectus contingenter a uoluntate diuina productus: ideo quelbet creatura est praxis diuina: nec hoc est magis inconueniens de asino, quam de angelo. Difficultas haec consistit in quid nominis terminorum. Caetera pa¬ tent in prologo quaest. x. & xj.

¶ Secundum dubium est contra conclusionem primam. Omnis cognitio est practica, uel speculatiua: idea importat cognitio nem: ergo. Vel sic. Practicum, & speculatiuum sunt differentiae, cognitionum: & idea importat cognitionem: ergo conueniunt ideis. tenet consequentia: quia quando aliqua sunt differentiae aliquorum: ubicunque sunt illa, ibi & differentiae, sicut intellectiuum, sensitiuum, sunt primo differentiae animarum: ubicunque autem fuerit anima: ibi & differentiae illae scilicet in homine, & asino. Item concesso, quod ideae non sint practicae, nec speculatiuae: nihilominus scientia, siuears diuina, quae per ideas producit ideata: est practica, uel speculatiua: ergo &c.

¶ Responsio ad primum: negetur discursus: quia male subsumitur: cum plus sit praedicatum minoris, quam subiectum distributionis in maiori. Et cum aliter assumitur, negetur iterum consequentia. Ad probationem, negetur assumptum sicut ponitur: ita quod differentiae aliquorum conueniant omnibus, quibus conueniunt illae differentiae: nam intensum, & remissum sunt disferentiae cognitionum, & tamen non conueniunt animae in qua est scientia. Nec est simile, quod adducitur: quia anima est intrinseca homini, & asino, non sic cognitio ideae.

¶ Ad secundum conceditur: quia ars diuina qua deus per ideas producit epractica. Et negetur, quod responsio non sit pertinens: quia directe randet ad quaesitum: nec oportet conclusionem ad onraramendere: ad quae posset quaestio per sermonis improprietatem trahi.

¶ Dubium tertium. Aut notitia idearum est practica: uel speculatiua: nullum illorum: ergo, Quod non speculatiua: quia est ars secundum rationem recta factiua: ergo practica. Assumptum patet: quia est ars factiua. Et non contra nec pter rationem rectam: ergo secundum eam. Nec practica. tamen quia non habet praxim pro obiecto: ergo. Consequentia nota. Assumptum probatur: quia nulla operatio proce- dens libere a uoluntate est praxis nisi uolitio sit praxis: sed uolitio diui¬ na non est praxis: quia non in potestate uoluntatis: quia estmet uoluntas: ergo. Tum quia notitia practica est directiua uoluntatis in operando: sed uoluntas diuina non dirigitur: quia essentia est recta, & prima regula, atque causa omnium motionum corporalium, & spiritualium: ut dicit August. iij. de trin. c. iiij.

¶ Solutio. Notitia artis diuinae est practicaAd improbationem dicitur, quod habet praxim pro obiecto: non uolitionem diuinam: sed operationem adextra, productionem, remunerationem &c. Ad improbationem, nulla operatio procedens &c. negetur: licet uerum sit in nobis. Vnde operatio procedens libere a uoluntate est practica. Ad aliam probatio nem dicitur: licet uoluntas diuina non indigeat directiua notitia, quasi potens errare: tamen est coniuncta rectae rationi, & ei conformis. Et hoc sufficit ad hoc, quod opus eius sit praxis, & notitia dictas, uel ostendens operationem ipsam sit practica. Sufficit enim, quod habeat praxim pro obiecto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6