Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO XXXIX. EGIT de praescientis causalitate, nunc de eius immutabilitate: quaerens. An scientia dei possit augeri, uel sminui. Et potest textus M sic trium conclusionum numero summari.
¶ Prima conclusio. Deus simul, & immutabiliter, & ab aeterno scit ona, praesentia, praeterita, & sutura, bona, & mala: nec scientia sua augeri potest, uel minui.
¶ Secunda conclusio. Deus potest aliqua scire, quae non scit, & aliqua non scire, quae scit: proquanto res se aliter habere praesent, quam habent.
¶ Tertia conclusio. Deus non potest incipere scire aliquid de nouo, uel desinere scire, quod sciuit: capiendo scire pro cognoscere uerum. Non tamen potest scire plura, quam scit illo modo: quia semper altera pars contradictionis est uera. Et ita semper tot sunt uera, quot falsa, secus si scire capitur generaliter pro cognoscere. Declarationem latiorem uide in textu.
On this page