Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus possit plura scire quam scit

unica. VTRVM deus possit plura scire, quam scit.

¶ Tribus artisuo culis absoluetur difficultas quaestionis.

¶ Pro articulo primo suppono dicta in dubio. v. distin. praecedentis. Quibus additur post. Oytam. q. viij. ar. ij. quod omnis notitia, seu scientia deiaut est simpliciter appraehensiua, aut complexeé, siue propositionaliter iudi catiua. Et istam diuisionem innuit brinckesubi supra saltem sententionaliter: secundum Altisiodoren. lib. suo primo. c. xlviij. dicens. quod scientia dei uno modo sumitur pro notitia rerum: aliquo modo pro notitia enuntiabilium, & hoc idem ponit Adam. q.ij. tertij. Scientia appraehensiua (quae & dicitur rerum) ex diuersitate, & generalitate scitorum: respectu quorum scientia deidicitur multiplex: tria sortitur nomina. Dicitur. n. quandoque sim plicis intelligentiae: dicitur scientia uisionis: dicitur pscientia.

¶ Scientia simplicis intelligentiae, quae etiam solet diciscientia dei intuitiua: est in plus, siue respectu plurium, quam scientia uisionis: quia est respectu omnium possibilium. Non autem scientia uisionis: ut patuit dist. praeced. in dub. v. x. Item praescientia siue puisio est in minus, quam scientia uisionis: quia est solum respectu futuri.

¶ Item scientia dei siue cognitio dei, respectu plurium est appraehensio, quasiudicium. Patet: quia tam respectu complexorum: quaod incomplexorum, tam falsorum, quam uerorum est appraehensio, iudicium uero solum respectu uerorum.

¶ Secundo notandum secundum doct. quod scire aliquando capitur large pro cognoscere, hoc modo dicimus: deus scit onia complexa, & incomplexa, necessaria, & contingentia uera, & falsa, possibilia, & impos sibilia: id est cognoscit omnia. Secundo modo accipitur strictius, pro cognoscere uerum: illo modo non scit falsum.

¶ Tertio notandum, quod aliud est quaerere: an deus possit plura scire, quai scit, & an deus possit scire aliquid, quod non scit.

¶ Quarto notandum, quod aliqui distinguentes scientiam dei in scientiam rerum, & enuntiabilium, dicunt, quod scientia rerum significat diuinam essentiam, secundum quod deus simplex appraehensio entitatem incomplexarum. Scientia uero enuntiabilium significat diuinam essentiam, secundum quod est simplex appraehensio propositionum, uel euidens iudicium complexorum. ita quod scientia enuntiabilium etiam possit dici scientia rerum. Sed alij ut puta Oyta & caeteri, scientiam enuntiabilium dicunt scientiam iudiciariam, siue iudicatiuam Aliam uero nominant appraehensionem: cum non est iudicium: non curando respectu, cuius sit obiectiue, an respectu enuntiationis, uel rei distincte contra signum,

¶ Quinto notandum, quod terminorum siinificantium dei scientiam, quidams gnificant simpliciter, & praecise apptae hensionem dei, ut cognoscere, appraehedere, scire, saltem ut in plurimum: salua dist. praemissa in notabili secundo. Quid am non solum significat diuinam essentiam, aut deum cognoscentem: sed connotant effectus uarios in creaturis, propter cuius connotati alietatem de seinuicem saepe negantur: licet dicant unam & eandem essentiam cognoscentem, sed cognitionem ueri iudicatiuam differe ter tamen secundum diuersos effectus quos connotant, ut praedestinare, siue praedestinatio, praescientia, praecognitio prouidentia, approbatio, reprobatio.

¶ Hinc praedestinatio dicit cognitionem ueri iudicatiuam, qua deus uult alicui dare gratiam in praesenti, & gloriam in futuro

¶ Reprobatio dicit notitiam euidentem iudicatiuam, qua uult aliquem non saluare, sed damnare perpetuo. Item notitia cum uoluntate beneplaciti respectu sic cogniti potest dici scientia a probationis.

¶ Praecognitio dicit cognitionem ueri iudicatiuam futuri &c. sic de multis aliis nominibus: ut scientia uisionis, quae est facti. Praescientia, quem est futurorum, simplicis notitiae, quae c in gne respectu onnium cognoscibilium. Non tamen propter illa nomina multiplicata imaginanda est multiplicitas in diuina essentia: sed una, & eadem simplex diuina notitia tam diuersa sortitur nomina propter alia, & alia scita.

¶ Ex lsumipossunt aliqua corollaria, & ex prae missis in dist. praeced. & xxxv. Deus omnium rerum pariter, & enuntiabilium est appraehensiua notitia. Supponitur autem in proposito, quod propositiones ut terminantia intellectione possunt dici res largo uocabulo.

¶ Corollarium secundum. Deus omnium uirorum enuntiabilium est uera scientia, seu uerum iudicium. seu cognitio ueri iudicatiua ut alij loquuntur.

¶ Corollarium tertium. Deum omnium uere enuntiabilium de praeterito, uel de praesenti, est notitia uisionis.

¶ Corollarium quartum. Deus omnium enuntiabilium de futu¬ ro contingentium est notitia praeuisionis, & quandoque dicitur large praescientia.

¶ Corollarium quintum. Deus respectu eorum, quae bene siunt, est scientia approbationis: respectu eorum, quae male siunt scientia reprobationis: ista omnia, & similia possunt colligi ex dictis.

¶ Corollarium sextum: quamuis deus omnium rerum, & enuntiabilium necessario est appraehensio, siue appraehesius cognitio: attamen respectu uerorum contingentium non necessario, sed contingenter est uera scientia, seu iudicium: Prima pars huius corollarij patuit, & ostendit. Oyta: quia cum deus sit notitia immensa: si alicuius posset non esse scientia: hoc est appraehensio: tunc posset non esse appraehensio immensa: quod est impossibile. Secunda pars patuit dub: j. dist. praecedentis: sicut enim talia contingenter sunt uera: sic deus eorum est contingenter iudicatiua scientia, seu cognitio iudiciaria: cum non possit iudicare salsum.

¶ Corollarium septimum. Essentia diuina aeque necessario est notitia ac utrumlibet contingentium, sicut necessariorum, & aeque impossibilium: sicut possibilium: patet ex praecedenti.

¶ Corollarium octauum. Vnica, & simplex notitia simul est oppositorum sine sui oppositione: falsorum sine sui falsitate, & impossibilium sine sui impossibilitate.

¶ Secunda pars patet ex praemissit, quia notitia appraehensiua simplex est in plus, quam scientia uisionis. Plura alia corollaria possent formari qu uide apud praefatos doct.

¶ Vltimo supponitur, quod semper est aequalis numerus uerorum. Patet: quia semperaltera pars contradictionis est uera, & nunquam ambae. Nec aliquid est uerum, nisi sit contradictionis altera pars: unde quandocunque aliqud est uerum: oportet aliud scilicet suum contradictorium fieri falsum, & econuerso: manet ergo semper aequalis numerus uerorum, & falsorum.

¶ Istis praemissis pro articulo primo est conclusio re ponsilis prima pro artic. ij. Accipiendo scire large, deus non potest scire plura, quam scit: nec scire aliquid, quod numc non scit. Patet: quia nullius notitiam potest deno¬ uo acquirere.

¶ Secunda conclusio. Accipiendo scire secundomodo, deus non patest scire plura quam sit. Probatio: quia omni tempore aequalia sunt uera, & non plura uno tempore, quam alio, quia semper altera pars contradictionis est uera: licet non semper eadem sit ueraEt omne uerum scit deus.

¶ Tertia conclusio, Deus potest scire aliquid, quod non scit, secundo modo capiendo Iy scire. Patet. aliquod falsum potest fieri uerum & illud falsum deus necessario no scit: quia modo non est uerum, & solum uerum isto modo scit deus: potest tamen esse uerum: & ita potest sciri a deo: hoc tamen non contingit propter mutationem alicuius in deo: sed propter mutationem in creatura. Et ideo scientia dei nec potest augt ri, nec minui. Ex illo sequitur: quod scire illo modo non dicit aliquid absolutum in deo praesciente: sed etiam creaturam scilicet uerum.

¶ Secundo sequitur, quod non est idem scire sortem sedere: & scire sortem sedisse: quia non est idem uerum, sortes sedet: & sortes sedit: & una potest esse uera alia existente falsa.

¶ Et quamuis deus cognoscit omnia enuntiabilia: tamen deus non cognoscit componendo, & diuidendo: sed unica simplici cognitione cognoscit omnia: de hoc in centilo. Ockanconclusione. Ixxxiij. & sequenti.

¶ Ex his multa formari possunt corollaria: attenta multiplici acceptione nominis scientia in ordine ad scita: ut ea multiplicant doc. praefati in scriptis suis. Quantum ad articulum tertium, dubitatur circa hoc quod dictum est in conclosionibus. Nec plura quomque nec pauciora: sed eadem semper cognoscit immutabiliter mens diuina. Contra primam partem: deus potest plura scire, quam scit: & similiter pauciora: ergo potest plura cognoscere, quam cognoscit: & similiter pauciora. Consequentia tenet ab inferioriad superius. Antecedens probatur: omnia uera potest scire: sed plura quam scit, possunt esse uera: ergo plura quam scit, potest scire. Cosequentia est in datij. Maior nota. Minor probatur: quia falsa contingentia possunt esse uera, & illa addita his, quem scit sunt plura quasscit: ergo.

¶ Contra se¬ cundam parte. Non sempereadem scit: ergo non semp eadem cognoscit. Tenet consequentia: quia in deo idem est scire, & cognoscere. Antecedens probatur non sem per falia scit, & eadem, quae nunc scit, quandoque; sunt falsa: ergo non semper eadem scit. Consequentia est in celarent. Maior nota. Minor probatur: quia sortes sedet: quam nunc scit, ut ponitur: quonmque erit falsa. Item aliquando scit, quod nunc non scit: ergo non immutabiliter scit. Antecedens patet: quia solum uerum scit: & aliquando uerum est, quod nunc non est uerum. Consequentia probatur: quia quod nunc aliquid scit, quod quandoque non scit: insciendo mutatur de cotradictorio in contradictorium, ergo non immutabiliter scit.

¶ Ad primum dicitur, quod consequentia non ualet: quia cognoscere generalius accipitur in hoc dicto. Cum dicitur deum ota cognoscere, quam scientia. Et ad probationem ab inferiori. Dicitur, quod non ualet cum signo exponibi li includente negationem, quale est conparatiuus. Sicut non sequitur: frequentius currit: ergo frequentius mouetur. Etiam antecedens est falsum: quia licet potest scire, quod non scit: tamen non plura quam scit: quia semper numerus uerorum est aequalis, cum semper altera pars con traditionis est uera, & altera falsa. Et ad probationem antecedentis negetur minor: quod plura quam scit, possunt esse uera: quia licet alia, tamen non plura quam sint uera: possunt esse uera. Ad probationem dicitur; si plura uera adduntur his, quae nunc sunt uera, erunt quidem plura: sed onplura uera, uel scita. Quia quod adduntur numero uerorum, quae nunc sunt uera, tot eorum, quae nunc sunt uera, erunt falsa, quia quoties unum contradictoriorum de nouo uerificatur, tories suum contradictorium falsificatur.

¶ Ad secundum dicitur negando consequentia. Ad probationem dicitur ut supra: licet idem sit in deo scire, & cognoscere, termini tamen non sunt synonymi, sicut idem est in deo creare, & esse, & tamen non sequitur, est ergo creat.

¶ Ad tertium negetur consequaentia. Ad probationem neget: quod deus, qui nunc aliquid scit, quod prius non scit, mutatur in sciendo; quia sua scientia non mutatur: sit tamen transitus de contradictorio in contradictorium, non propter mutationem factam in scientia dei: sed in objecto.

¶ Finaliter circa materiam harum duarum dist. Notandum quod opus est plurimum quibusdam caute lis in resolutione propositionum hic consuetatum. Vna est: ut distinguantur secundum compositionem, & diuisionem: ut gratia exempli: possibile est contingens praeuisum non euenire; quae in sensu composito ualet tamen, haec est possibilis, effectus contingens praeuisus non eueniet, quae est falsa: nam haec simpliciter est impossibilis immo sequitur necessario necessitate consequentiae; non consequentis. Effectus est praeuisus: ergo cueniet. In sensu uero diuiso ualet tamen: effectus, qui est praeuisus potest non euenire: quae uera est, proquanto effectus ille potest non esse praeuisus.

¶ Secunda cautela est: quod frequenter in hac materia ponitur oppositum concessi, uel positi, & tunc per artem obligisticam oportet respondere. Vt cum dicitur: pone, quod deus praeuidit effectum futurum: Quaero. Vtrum a necessario eueniret, uel non. Siprimum: non est contingens. Si secundum: tunc potest non euenire: ponatur, quod non eueniat: tunc praescientia dei est falsa. Dicendum est quod posito secundo, primum positum cedit: quia secundum repugnat primo. Repugnat enim quod a, non sit uenturum, & quod deus ipsum praesciuit uentutum, admisso ergo quod non sit uenturus deus nunquam praesciuit eum uenturum.

¶ Tertia est. In positione propositionum de possibili in esse: ut in illa praescitum potest non cuenire: mutetur subiectum connotatiuum in pronomen demostratiuum, demonstras illud, pro quo supponit subiectum propositionis de possibili. Non enim praedicta debet sic poni subiectum propositionis de possibili. Non enim praedicta debet sic poni in esse, praescitum non cueniet, quia haec esset impossibilis sed sic, hoc non cueniet demonstrando effectum con¬ tingentem proscitum, quae licet sit falsa, ex tamen possibilis.

¶ Quod sufficit ad ueritatem propositionis de possibili.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1