Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum notitia evidens veritatum theologicarum sit scientia proprie dicta

QVAEVTIO II TRVM notitia euidens ueritatum theologicarum sit scientia proprie dicta.

¶ Quaestio illa mouetur ex eo: quia enim ex praecedenti. q.claret: quod multae ueritates pure theologicae possunt euidenter cognosci perdiuinam potentiam. Quaeritur ergo: utrum notitia euidens huiusmodi ueritatum theologicarum sit scientia proprie dicta. Et ideo ab aliquibus non habetur ut specialis quaestio: sed ut pars annexa primae quaestioni principali.

¶ Quaestio haec tres habet articulos. Primus declarat, quid est propositio scibilis. Secundus, quae est scientia proprie dicta. Tertius: praemissis quibusdam notabilibus, & suppositionibus, respondet ad quaestionem.

¶ Cica articulum primum notat doct. quod propositio scibilis scientia proprie dicta: est propositio necessaria dubitabilis nata fieri euidens per propositio nes necessarias: euidenter per discursum svllogisticum ad eausa applicatas. De quo inftract. dist. iij. qeiiij. Breuius sic. Est, prpositio necessaria dubitabilis, ac demonstra. Ecce conditiones tres requsitas ad propositionem scibilem. Per primam excludit propositio contingens: per secundam propositio per se nota: per tertiam principium notum per experientiam. Contra illa dicta doctor ponit instantias, & soluit eas

¶ Pro quarum intellectu breuiter notat: quod demonstratio accipitur tripliciter. Largissime pro quolibet syllogismo ex necessarijs. Large pro syvllo gismo, ex necessarijs prioribus conclusione: non curando an propositio sit perse nota, an dubitabilis. Et istis duobus modis propositio per se nota est demonstrabilis. Stricte, & proprie, pro syllogismo faciente scire: hoc est pro syllogismo, cuius praemissae sunt necessariae, natae causare notitiam adhaesiuam conclusionis.

¶ Secundo notandum: quod propositiones demostrabiles sunt duplices. Quaedam sunt resolubiles in principia se nota. Quaedam in principia nota perexperientiam. Dicitur autem conclusio¬ resolui in principia: dum conclusio probatur per principia. Nec est idem propositio per se nota, & propositio immediata id est indemonstrabilis. Multa eninsunt principia prima indemonstrabilia, & immediata: & tamen non per se nota: sed per experientiam: ad quod adducit auctoritatem beati August.

¶ Circa articulum secundum notat, quid sit scientia proprie dicta. Est autem scientia notitia euidens ueri necessarij nata causariper praemissas applicatas ad ipsum per discursum syllogisticum.

¶ Breuius posset diffiniri correspondenter ad propositionem scibilem. Pro quorum intellectu plura adducit praemissa declaratione singularum clausularum scientiae proprie dictae. Primo: quod notitia conclusionis acquisita per demonstrationem, & per experientiam, sunt eiusdem speciei: quia mutuo se intendunt. Non autem potest fieri unio graduum diuersarum specierum: ut patet. infra dist. xvij. ex descriptione intentionis: quia est plurium graduuneiusdem speciei &c.

¶ Secundo, quod aliquorum principiorum, & conclusionum notitia habetur per experientiam, & de monstrationem simul. Sed aliquarum conclusionum scientia habetur solum perdemonstrationem. potest dari exemplum de primo: desensu, & intellectu, qui aliquo modo conueniunt & aliquo modo differunt.

¶ Tertio: quod ex uero contingenti causatur scientia necessarij non demonstratiue, sed experimen talirer. hoc est secundum phisosophum: necessarium non potest demonstrari percontingens tamquam per praemissam aliquam in demonstratione: tamen per: otitiam euidentem unius contingentis, & unius necessarij: non dispositis in modo, & figura: potest accipi notitia eui dens conclusionis demonstrabilis. sicut haec herba sanat: ergo omnis herba ciusdem speciei sanat. Consequentia tenet per medium non intrinsecum id est constitutum ex terminis illarum praemissarum: siue quod tenet non uirtute illius syllogismi: sed tenet per medium extrinsecun, scilicet per illud medium: omnia agenti eiusdem speciei specialissimae sunt effe¬ ctiua eiusdem rationis caeteris paribus. Et ad hoc principium artis, uelscientiaej habendum, quandoque sufficit unum experimentum: dum scilicet subijcitur species specialissima. Quandoque requiruntur plura: dum subijcitur aliquod commune: quia tunc requiruntur plura experimenta: puta de quolibet singulari contento sub eo. Exemplum primi: ad sciendum illam: omnis calor est calefactiuus: sufficit habere experimentum: quod ille calor calefacit, & ille: & ille &c. Exemplum secundi. Omnis actus est generatiuus habitus: hic requiritur experimentum de quolibet singulari cuiuscumque speciei: ut puta, quod actus conclusionis est generatiuus habitus, & actus principij similiter &c. Et hoc est uerum, quando tale principium praecise acquiritur per experientiam: quia si potentiam per rationem ac quiri, secus est.

¶ Quarto notat: quod scientia quia, & propter quid, dupliciter accipiuntur, & est satis planum.

¶ Quinto considerandum est, quod doct. scientiam proprie dictam non accipit, ut distinguit contra artem, uel prudentiam: sed generalius: ut extendit se ad habitum speculatiuum, & practicum: distinguitur autem contra intellectum, qui est habitus principij: sapientiam, quae secundum eum est intellectus, & scientiad est habitus totius demonstrationis.

¶ Articulus tertius: pro intellectu clariori dictorum, & multorum, quae sequuntur, sunt hic aliqua generalia notanda, & supponenda posterius suis locis probanda: licetiam aliqua tacta sint.

¶ Primum: quod hic scientia accipitur pro notitia adhaesiua per demostrationem acquisita, uel acquisibili: siue sit actualis, uel habitualis. de hoc atticulo secundo praesentis quaestionis aliquid patuit.

¶ Secundum demonstratioest syllogismus procedens ex praemissis necessarijs natis generare euidentem notitiam conclusionis.

¶ Ex quo sequitur: quod in omni demonstratione praemissae sunt notiores conclusiones: alias non sufficerent generare euidentem notitiam conclusionis.

¶ Illa autem conclusio est demonstrabilis, quae non est immediata: hoc est: ubi dabilis est terminia: eui praedicatum prius id est notius conuenit, quam subjecto conclusionis: quia talis terminus potest esse medium demonstrandi illius conclusionis. Exemplum: homo est disciplinabilis: datur medium scilicet anima intellectiua, cui prius conuenit hoc praedicatum disciplinabile. Nam homo: quia habet animam talem, est disciplinabilis. Sic calor mediat inter cale facere, & calefactiuum: accipiendo cale factiuum pro subjecto habente in se calorem. Nam subiectum primum dicitur, cui conuenit praedicatum omni alio ciscumscripto, & nulli alij illo circumscriTpto. de hoc. qeiij. prologi.

¶ Tertium quod infra dist. ij. & alijs pluribus planius ostedetur: & eius intellectus sanus aperier In deo nihil est realiter nisi essentia: relatio, & persona ex essentia, & relatione constituta, & constitutum ex essentia & spiratione actiua secundum modum loquendi doct. & haec omnia identificantur essentiae. Ideo nulla in deo distinguuntur essentialiter: quia omnia quae sunt in deo: sunt una & indiuisibilis, & simplicissima essentia. Relationes oppositae distinguuntur realiter inter se non ab essentia. Et ideo constituta per relationes oppositas (scilicet supposita, seu perse nae) distinguuntur realiter. Nam semper tanta est distinctio constitutorum: quanta principiorum constituentium Constituta similiter & relationes formaliter distinguuntur ab essentia. Item relationes formaliter distinguuntur a constitutis per eas. Item relationes disparatae, idest non oppositae: sicut paternitas, & spiratio actio: similiter filiatio; & spiratio actio formaliter tancum distinguuntur, & non realiter. Relatio etiam distinguitur realiter a constituro per relationem oppositam: ut paternitas a filio. Praeter illa supradicta, nulla est distinctio in diuinis: unde caetera quibuscunque uocabulis nominentur: sunt idem omnibus modis. Et nec realiter: nec ex natura rei: nec formaliter: nec ratione distinguuntur: ut bonitas sapientia, potentia, intellectus, uoluntas, amor &c. In diuinis est non est distinctio rationis: oia em quae ibi sunt: res & sum ma res sunt: res autem non distinguit ratione a re: sicut nec rationes ut tales distinguuntur realiter a rationibus: ut infq. iij. dist ij patebit.

¶ Quertum: quod conceptus deum, & naturam diuinam repraesentar tes sunt duplices: distincti & indistincti Distincti sunt, qui repraesentant obiectum in se, & nihil aliud terminat huiusmodi actus, seu conceptus intellig endi. Ita quod nec eo conceptu: nec aliqua parte eius, aliquid aliud ab illa re intelligit. Et tales sunt cognitiones intuitiuae, uel ab stractiuae posupponentes intuitiuas. Sed conceptus indistinctus est: qui non est rei in se, & qui secundum se totum, uel eius partem repraesentat aliud ab ipsa re. Et dicitur conceptu rei in se, ad cuius formationem resin propria praesentia obiectiue mouet intellectum, & hoc naturaliter loquendo. Vnde de nulla re non sensata possumus habere distinctam notitiam pro statu illo, exceptis quibusdam actibus & passionibus proprijs. Et illa cognitio dei distincta est pro statu illo nobis ampossibilis per potentiam naturae.

¶ Conceptus indistincti de deo sunt duplices. Cones & proprij. Comunes deo & creaturae & proprij conuenientes soli deo. Commumum quidam absoluti: quidam connotatiui. Exeplum primi. Coceptus entis: substantiae, spuns sapientiae, iustitiae, intellectus, uoluntatis &c. dumodo praecise important res illas absolutas: non connotando actum seu aliquid aliud. Connotatiui duplices scilicet affirmatiui, & negatiui. Affirmatiui ut productiuus, conseruatiuus, destructiuus. Negatiui ut immortalis, incorporeus, indiuisibilis.

¶ Proprij sunt duplices scilicet absoluti & connotatiui. Proprij absolutiiterum sunt duplicescilicet simplices, & com plexi. Absoluti simplices hic in uia haberi non possunt: sed bene complexi ab soluti ut substantia, essentia, iustitia, sapientia &c.

¶ Proprij connotatiuisimplices ut creatiuus: annihilatiuus: infinitum: aeternum. sunt etiam aliquiproprij complexi.

¶ Quinto circa ordinem horum conceptuum quantum ad esse magis, uel minus notum, considerandum est, quod conceptus distincti sunt priores, idest notiores respe¬ ctu cuiuscunque praedicati: quam conceptus indistincti. Ita quod omnis propositio uera notior est, in qua subijcitur uel praedicatur conceptus distinctus dei quacunque propositione ex conceptibus indistinctis constituta.

¶ Inter conceptus distincto, etiam est ordo respectu praedcatorum de eis praedicabilium: quia perprius id est notius conuenit conceptui distincto praedicatum quod praedicatur de deo formaliter quam, quod solum de dec praedicatur secundum praedicationem identicam ut personalia, & notionalia Item persona suppositum prius conuenit patri, aut filio, quam essentiae. Et creare prius conuenit essentiae quae personae: quia personae ratione essentiae conuenit.

¶ Indistinctorum conceptuum etiam est ordo: quia absoluti magis communes uidentur priores absolutis minus communibus respectu caeterorum praedicatorum: & conceptus conuertibiles priores non conuertibilibus.

¶ Ex illis potest collighaec conclusio responsalis ad. q. Omnis propositio necessaria in qua aliquid affirmatur, uel negatur de deo dubitabilis cuius praedicatur alicui alij termine prius conuenit quam subjecto talis pro positionis: uel prius ab eo remouetur: haec & sola talis est demonstrabilis, & ita eius notitia euidens est scientia proprie dicta. Hoc est omnis propositio de deo, necessaria dubitabilis mediata est demonstrabilis.

¶ Corollarium. Nulla propositio necessaria, cuius extrema sunt notitia distincte dei est demonstrabilis: quia per se nota est.

¶ Corollarium secundum. Nulla propositio necessaria, cuius alterum extremum est cognitio distincta dei, est demonstrabilis: quia per se nota.

¶ Corollarium tertium. Propositionum constitutarum ex cognitionibus indistinctis dei, quaedam sunt de monstrabiles scilicet necessariae, & mediatae: quaedam non, ut contingentes uel immediate.

¶ Huius speculatio sufficienter colligitur ex conclusionibus doct: e licet numero multae sunt: tamen in illis sufficienter habent.

¶ Ex qubus patet quod opiSc. qua auctor recitat & impugnat: in duc bus deficit. Primo, iquia non est talis or¬ do essentialium attributorum notionalium & respectiuorum ad extra: qualem ipse imaginatur nec stat principiu suum. Secundum, esto quod esset talis ordo rationum in diuinis: propter quem una propositioex eis esset prior alia: non tamen una esset demonstrabilis per aliam. Tum quia illa prioritas non sufficeret ad demonstrationem. Tum quia omnes propositiones constitutae ex rationibus distinctis dei sunt per se notae, & per consequens indemonstrabiles &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2