Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum passio scibilis de aliqua scientia proprie dicta distinguatur ab ea realiter
¶ Haec quaestio: sicut & praecedens: ab aliquibus ponitur ut appendi tium quoddam ad primam. q. principale: ita quod duae praecedentes cum illa tertia constituant unam principalem quaestionem. Verum siue sit quaestio principalis siue non: non est curae dum constat de re: quia tertio loco in ordine quaestionum reperitur. Itaque recitata opinione scilicet quod passio quaecunque est realiter eadem cum subiecto & ea impugnata, multiplex ponit passionis acceptio, pro intellectu terminorum. Accipitur enim quandoque passio realiter pro re quae alteri comperit: uel quae dicitur alteri competere: hoc est pro forma inhaerente. Alio modo logicaliter, pro termino accidentaliter de alio praedicabili. Possunt poni & aliae acceptiones: sed illae nunc sufficiunt ad nostrum propositum.
¶ Hoc notabili praemisso est conclusio prima. Passio reals distinguitur a suo subjecto. Probatur: quia omis forma inhaerens, siue accidentalis, siue substantialis distinguit a suo subjecto cui inhaeret: passio realis est huiusmodi¬
¶ Secunda concl. Omnis passio logicalis distinguitur a suo subjecto. Probatur: quia passio logicalis (hoc est, terminus accidentaliter de alio praedicabilis) connotat super suum subiectum: & prdicatur de suo subjecto. Sed subiectum non est idem praedicato, ergo non est idem subjecto.
¶ Tertia concl. Nihil quod inest alteri: est idem ei cui inest: siue inesse dicat inexistentiam per inhaesionem realem: siue in existentiam per praedicationem: ita quod in esse ualet id est affirmatiue prdicari.
¶ Quarta conclusio. Passio tam realis quam logicalis cum sit distincta a suo subjecto: est ab eo separabilis. Patet illa conclusio: attamen passio logicalis: quia nunquam uere negatur de suo subjecto secum conuertibiui & supponente: ideo quandoque dicitur ab eo separare non posse ad intellectum nunc datum &c.
¶ Si quaeris, quo passio distinguitur a suo subjecto: dico quod in uoce & scripto distinguuntur realiter: nam ille terminus risibile, qui est passio termini homo, non est ille terminus homo siueuox siuescriptum dicatur. Si passio protermino mentali distinguitur a subjecto realiter: supposito quod conceptus habeat esse subiectiuum in mente, & non tamen fictum, seu obiectiuum. Si uero habet tamen esse obiectiuum, & non esse realiter: tamenc distinguuntur ratione, & non realiter: nec sunt idem realiter, passio scilicet & idcuius es passio: quia non sunt res quaedam hoc modo: sed tamen rationes.
¶ Attamen pro clariori intellectu dictorum notandum: quod abstractum principaliter significat illud, quorei conuenit aliqua denominatio concretiua: sic caliditas significat id, quo res aliqua dicitur calida. Albedo, quo res dicitur alba. Risibilitas, quo aliquid diu risibile: similitudo, quo aliquid dicitur simile: humanitas, quo aliquis dicitur homo: corporeitas, quo aliquid dicitu corpus: caecitas: quo aliqud dicitur caecum, & sic de aliis.
¶ Res autem denominatur multipliciter & a mutis, tam intrinsecis sibi, quae extrinsecis: existentibus, & non existentibus Nam rei primo aliqua attribuitur denominatio, ratione suae essentiae, ut illius, quod ipsa res est, & tales denominationes frequenter sunt simpliciter absolutae: ut sunt nomina, genera, scilicet, & species, ac indiuidua praedicamenti substantiae homo, animal, lapis, corpus &c. Et horum abstracta significant idem synonume cum suis concretis, uel quasi concretis: ut homo, & humanitas, capiendo utrunque absolute sunt termini syno¬ nymi. Et licet uocaliter differant: tamen idem conceptus mentis correspondet utrisque.
¶ Quandoque res denominatur ab una parte essentiali: sicut homo dicitur rationalis ab anima rationali, capiendo rationale ut est differentia: dicitur etiam materialis a materia, & hunc abstractum significat illam partem essentialem, a qua res denominatur. Sicut rationalitas supponit pro anima rationali: & significat eam absolute, uel etiam connotatiue connotando eam, ut est pars essentialis hominis, & siue absolute accipiatur, siue connotatiue: non est sunonymum cum Iy rationale: quia rationale supponit pro toto homine: rationalitas non: sed prosola anima.
¶ Item quandoque res substantialis denominatur ab aliqua forma accidentali, quae est res quaedam absoluta sibi inhaerens: sicut albus ab albedine. Est enim albus res aliqua habens in se albedinem sibi inhaerentem: sic uirtuosus a uirtute: iustus a lustitia: sciens a scientia: & talia abstracta quandoque capiuntur absolute, ut significant illas formas accidentales simpliciter nihil consignificando: unde quaelibet res absoluta id est non respectiua potest significare absolute.
¶ Possunt etiam huusmodi abstracta aliquando accipi connotatiue, ut significant huiusmodiformas ad subiectum id est ut connotant eas permodum inhaesionis suo subjecto.
¶ Quandoque res denominatur ab aliquo motu, uel actione, uel passione: ut mobilis, risi bilis, tractabilis, passibilis: & tunc abstractum significat motum, actum, uel conceptionem cum aptitudine, uel simpliciter in actu: ut mobilitas risibilitas, &c.
¶ Quandoque res denominatur ab aliquo sibi penitus extrinseco, etiam ab eo distante loco, & subjecto: ut calefactiuus, creatiuus: quae sic dicuntur ab effectu producibili in alio, qui paenitus extrinsecus suae causae efficienti: sicut tunicatus, capitiatus, dexter. sinister, distans, propinquus, locatus, situatus: quod sic de alijs. Quandoque res denominatur a re, quae non est, siue a carentia rei: ut caecus, surdus non homo, corcorruptibilis: & tales denominationes includunt negationem: in omnibus his abstractum importat id, a quo res denominatur.
¶ Si quaeris: pro quo supponit abstractum. Dicendum est: si ab una repraecisea seipsa, uel alia sumitur denominatio concretiua, abstractum supponit proilla, ut albedo, caliditas: quia praecise ab albedine uel calore dicitur aliquid album uelcalidum.
¶ Si uero a pluribus sumit de nominatio concretiua, abstractum non supponit pro uno certo: sed pro omnibus a quo denominatur concretum: ut risibilis dicitur aliquis a potentia ridendi: quae realiter est anima, & ab actu ridendi. haec autem sunt res: quia causa, & effectus: ideo risibilitas supponit pro utroque simul, & pro nullo seorsum. Nisidiceretur, quod inter illa plura esset unum principale, habens ordinem ad aliud, uel alia: tunc abstractum posset supponere pro illo principali: & connotare aliud, uel alia, ad quae principalem habet ordinem Sic dici potest: quod risibilitas supponit , homine, siue pro anima: connotando aptitudinem ridendi id est connotando eam posse ridere.
¶ Per hoc patet, quid est re spondendum cum quaeritur. quid est, de abstracto: quia uniuersaliter ad quaestio nem quid est . est quae res est de aliquo tur mino: bene respondetur illud pro quo terminus quaestionis supponit.
¶ Si uere abstractum includit negationem, non supponit pro aliquo in affirmatiua: ut caecitas: quia non dicitens aliquod esse: sed abesse. Et ideo cum caecitas sit priuatio: caecitas non supponit, & per hoc nihil est caecitas. Si dicis, haec est uera: caecitas est priuatio, & affirmatiua: ideo extrema supponunt pro eodem, & per consequens supponunt: ergo caecitas pro aliquo supponit. Dicendum, quod illa est uera, prout copula est, dicit actum signatum non exercitatum: ut tantum ualet, caecitas est priuatio, idest. caecitas signifificat priuationem alicuius. Et sic caecitas capitur materialiter supponens protermino non pro re aliqua. Sed capiendo Iy est, ut dicit realem existentiam extremorum: tunc haec est salsa, sic enim caecitas nihil est.
On this page