Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum omnis passio sit demonstrabilis de subiecto primo

QVAESTIO IIII. UTRVM omnis passio sit demonstrabilis de suo subiecto primo.

¶ Quaestio illa cum duabus sequentibus est mere incidentalis: & ideo breuiter summanda hic: Positis notabilibus subiungentur conclusiones responsales.

¶ Notandum ergo: quod subiectum primum est subiectum, cui praedicatum potest competere omni aliocircutscripto, & nulli alij ipso subiecto circumscripto. Exemplum huius praedicati disciplinabile, idest susceptiuum discipiine, tam anima intellectiua, quam homo est subiectum: sed anima intellectiua est subiectum primum, & homo non primum: quia hoc praedicatum disciplinabile conuenit animae etiam ab omnibus separatae, & nulli alteri conuenit separata anima: homo autem est subiectum non primum: quia animae destructo adhuc conuenit animae.

¶ In logica dicit doct. subiectum primum est, quando praedicatum non prius conuenit superiori, nec desperato ad ipsum. Conuenit intellige uniuersaliter: & reddit in idem. Ex quo sequitur: quod non omne subiectum primum est conuertibile cum eo, cuius est primum subiectum: patet de anima intellectiua, & discipsinabile: calore, & calefactiuum: licet forte econuerso omne subiectum conuertibile est primum. Prima descriptio clarior est &c.

¶ Secundo notandum, quod passio est quadruplex, quaedam importar formam absolutam inhaerentem: quaedam motum, uel mutationem: quaedam aliquod extrinsecum affirmatiue: quaedam negatiue, uel priuatiue. exempla patent. sup. nam illud connotat passio: quod abstractum principaliter significat.

¶ Notandum. iij. quamque inter subiectum primum, & passionem est aliquod medium, cuipassioprius: i, notius conugnit: quamdoque nullum est tale medium: utputa quando nulli notius couenit. Sed propositio illa, in qua passio de tali subjecto praedicatur est immediata.

¶ Diceres implicat: quod inter subiectum primum, & passionem sit aliquod medium. Probatur: quia sit subiectum primum a. passioc. & b. medium: tunc arguitur. Sequitur b, est medium inter a, & e: igitur b, est subiectum c. Tenet consequentia. quia medium in maiore subijcitur respectu passionis. Vtra b, est subiectum c, & est prius a: ergo a, non est primum subiectum.

¶ Solutio: subiectum hic non capitur pro subiecto propositionis: sed pro subjecto passionis id est pro termino complexo: de quo passio potest praedicari accidentaliter & conuertibiliter. Et ita potest dari subiectum primum passionis scilicet quo non datur prius subiectum, quod mediet: licet detur medium, quod non est subiectum puta diffinitio.

¶ Conclusio prima. Passiones secundo modo non possunt demonstrari de suo subjecto primo: quia propositio immediata est indemonstrabilis. Sed passiones primo modo sunt de modo strabiles de suo subjecto primo. Quaeautem passiones habeant medium, cui prius conueniant, quam subjecto primo: conclusiones declarabunt, quae sequuntur.

¶ Conclusio secunda. Passio importans formam absolutam inhaerentem non est demonstrabilis de subjecto primo: scilicet talis passio noscitur, de suc primo subjecto per experientiam.

¶ Conclusio. iij. Talis passio est demonstrabilis de subjecto non primo, per primum subiectum.

¶ Conclusio quarta. Passiotertio modo dicta aliqua est demonstra bilis aliqua non. Exemplum secundi: ut calefactiuum non est demonstrabile de calore. Exemplum primi, ut habere tres potest demonstrari de triangulo: & corruptibile de substantia composita, &c.

¶ Conclusio quinta. Passio negatiua, cuius oppositum est demostrabile de al quo subjecto primo, potest demonstrari: ut omne corruptibile est corpus: nulla substantia simplex est corpus: igitur nulla substantia simplex est corruptibilis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4