Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum in omni demonstratione diffinitio sit medium demonstrandi
¶ Notandum primo, quod quaestioilla intelligenda est de demonstratione potissima. Est autem demonstratio potissima, demonstratio propterquid, uniuersalis: utraque uniuersalitate & affirmatiua. Ex primo sequitur: quod ex per causam id est medium causale. Ex secundo, quod est in prima sigura, & primo eius modo. Ex tertio, quod est ostensiua.
¶ Secundo notandum: quod diffinitio est duple: licet quid rei: & quid nominis. Diffinitio quid rei quandoque datur per causas in trinsecas: siue per principia essentialia diffinitid est rei significatae per diffinitum: & illa dicitur formalis: siue detur per partem materialem: siue formalem: siue utranque. Et illa diffinitio est solius conpositi substantialis: aut rei habentis partes distinctas eiusdem rationis: ut triangulus, qui componitur ex tribus lineis
¶ Aliquando datur diffinitio per extrinseca: & illa dicitur materialis: quia frequenter datur per materiam d est subiectum.
¶ Diffinitio quid nominis etiam dupliciter accipitur. Vno modo pro oratione, quam omnes intelligunt per nomenVel secundo pro oratione, cuius ueritas de diffinito sequitur ex priori &c.
¶ Conclusio prima. Demonstrationi potissimae medium quandoque est diffintio: quandoque non: quia aliquandonhil mediat inter diffinitionem, & passionem, & tunc potest esse medium ut habere tres: demonstratur de triangulo per diffinitionem: quandoque aliquid mediat, & tunc non potest esse medium: ut inter susceptiuum disciplinae, & diffinitionem hominis mediat anima intellectiua: per quam potest passio demonstrari de diffinitione. Et ideo ppositio, in qua passio demonstratur de diffinitio ne, non est immediata: quia est demonstrabilis. Praemissae autem in demonstratione potissima debent esse immediate.
¶ Conclusio secunda. Quando medium in demonstratione potissima est diffi¬ nitio: tunc debet esse diffinitio subiecti & non passionis. Probatur: quia medium in tali demostratione debet tantum importare causas passionis, & nihil aliud, Diffinitio autem passionis importat ipsam passionem: quae non est causa suiipsius. Sed diffinitio subiecti importat subiectum, quod est causa materialis passionis: extendendo nomen materiae ad subiectum &c.
On this page