Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum sola propositio per se secundo modo est scibilis proprie dicta
¶ Notandum est primo, quod propositio per se, est propositio necessaria. Et omnis necessaria est per se: nam omnis talis pertinet ad de monstrationem: uel ut conclusio si est dubitabilis: uel ut principium si non est dubitabilis, uel indemonstrabilis.
¶ Secundo notandum, quod duo sunt modidicendi per se in quorum altero est omnis propositio per se scilicet primus modudicendi per se, & secundus modus dicend per se. Distinguuntur autem hi duo modi dicendi per se diuersimode, secundum aliquos. Primus modus esse dicitur: quando praedicatum non dicit aliquid omnino distinctum ab importato per subiectum: ita quod nihil praedicabile uniuersaliter de praedicato est extrinsecum subjecto. quod est dictu. Propositio per se primo modo est propositio, in qua praedicatum prae dicatur essentialiter de subjecto: & sic sola illa propositio est per se, in qua superius quidditatiue, uel differentia essentialis praedicatur de suo inferiori, uel de eo, cuius est differentia id est in qua praedicatum importat idem, cum subjecto: aut partem intrinsecam siue essentialem rei significate per subiectum. Propositio per se secundo modo, est propositio; in qua praedicatum importat aliquid realiter distinctum a subjecto: quod non est intrinsecum subjecto: ut homo est risibilis: des est creatiuus.
¶ Aliter distinguit linconiensis: nam secundum eum primus modo dicendi per se, est propositio per se, in qua praedicatum est causa subiecti, siue intrinseca, siue extrinseca. Secundus modus dicendi per se est econuerso, scilicet quando subiectum est causa praedicati ad communem intellectum. Ex illo patet: quod secundum primum modum haec est per se secundo modo, materia est in potentia ad formam: quia forma, quae importatur per praedicatum est extrinfeca materiae: sed secundum secundum modum est in primo modo dicendi perse, & similiter in secundo modo: quia sicut forma ex causa materiae: ita materia est causa subiectiua formae, & intelliguntur, quam dicta sunt de affirmatiuis &c.
¶ Conclusio responsalis. Loquendo de scientia communiter: ut distinguitur contra intellectum: & est commune ad scientiam propter quid, & quia: & capiendo demostrationem large, pro quo libet Iyllogistico discursu: quo propositiodubitabilis potest fieri euidens: non omnis propositio demonstrabilis, & ita scibilis, est per se secundo modo. Patet quia aliqua propositio per se primo modo est demonstrabilis: ut illa: omnis asinus est animal: quia potest esse dubia alicui intellectui, & fieri sibi euidens peroperationem sic arguendo. Oaine, quid mouet se, est animal: omnis asinus mouet se: ergo omnis asinus est animal &c.
On this page