Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum theologia quae de communi lege habetur a theologis sit scientia proprie dicta

QVAESTIO VII TRVM Theologia, quae de communi lege habetur a theologis: si scientia proprie dicta.

¶ Notandum primo: quod auctor circa hanc quaestionem recitat quinque opin. tres ad partem affirmatiuam: & duas ad partem negatiuam.

¶ Sunt enim, qui tenent: quod habita fide, principiorum theologiae, quorum non est scientia, nec notitia euidens: in nobis acquiritur notitia conclusionum euidens, & ita notitia conclusionum est proprie scientia: licet principia, ex quibus inferuntur, non sint euidenter nota: sicut mullca credit sua principia ex aritimetica. Et perspectiua ex geometria: & tamen tam mulica, quam perspectiua est ueram scientia.

¶ Alij dicunt: quod habita fide principiorum theologiae, intellectus uirtute illius fidei, & intellectus agentis, acquirit scientiam illorum principiorum: quia theologia non est fides secundum August. Hac scientia non possent plurimi: sicet ipsa fide posseant plurimi: nec est intellectus ars, aut prudentia. ergo scientia &c.

¶ Tertij dicunt hoc idem, quod secundi: sed dicunt, quod hoc non est possibile in lumine fidei, nec naturali: sed in sumine superiori: quod est medium inter sumen gloriae, & fidei: quo clarius cognoscuntur ueritates, quam per solam udem: & minus clare, quam in patria, Nunc ergo theologus clariorem habet notitiam credendorum, quam fidels non theologus.

¶ Tenentium partem negatiuam primi, & in ordine quarti dicunt, ut philosophi, quod ad omnem scientiam nobis possibile possumus naturaliter at tingere. Et ideo nullum mere credibise potest a nobis sciri euidenter. contra hanc sunt sanctorum auctoritates.

¶ Secundi sunt: & quinti in ordine, cum quibus auctor tenet hanc conclusionent. Quamuis credibilia possunt euidenter sciri: non tamen a nobis pro statu illo secundum communem legem. Et ideo theologia secundum quod communiter eam addiscimus: non est scientia proprie dicta &c.

¶ Ad cuius euidentiam notandum secundo, quod omnem habitum praeter fidem, quem acquirit theologus fidelis re spectu credibilium, potest acquirere infidelis. Patet: quia nullus habitus est ponendus: nisi qui ex actibus generatur aut quem scripturae auctoritas cogit ponere. Sed nulla auctoritas scripturae cogit ad ponendum aliquem habitum respectu credibilium, praeter habitum fidei. Et omnem, quem habet fidelis circa credibilia, praeter credendi actum: potest habere infidelis nutritus inter fideles theologos. Patet inductiue &c.

¶ Si quaeris, quem actum uel habitum acquirit studens theologiae. Respondetur quod theologus per studium theologiae augmentat habitum fidei acquisitae si praefuit: aut acquitit si non praefuit. Ibi namque; credenda recitant, & hic habitus non est in infideli: quoniam qui habet hunc habitum, credit, & itaiam fidelis est. Praeter haec, tam fidelis, quam infidelis acquirit multos scientiales habitus, qui etiam in alijs scientijs acquiri possunt. Et praeter illos acquirit multos habitus scientiales consequentiarum propriarum theologiae. Etiam acquirit opin. circa ueritates probabiliter ostensas. Item multos habitus appraehensiuos tam terminorum quam propositionum, & mediantibus illis potest habere omnes actus possibiles theologo, praeter solum actum credendi: quibus mediantibus potest praedicare, docere, roborare, & caetera omnia talia, quae pertinent ad theologum: nihil autem horum, ad quae requiritur fides: est scientia proprie dicta. Et cum nulli credibilium potest assentire sine fide secundum omnes: sequitur: quod de credibilibus non est scientia proprie dicta.

¶ Vnde breuiter, nullus habet scientiam alicuius ueritatis: nisi euidenter noscat principia, seu praemissas, ex quibus infertur. Neque musicus, neque perspectiuus habet scientiam suarum conclusionum: nisi euidenter noscat principia. Non ergo credit principia: sed euidenter noscit: quamuis illam euidentem notitiam in eo causarnnt demonstrationes geometriae, uel arithmeticae: impossib.le est enim maiorem esse euidentiam conclusionis, quam praemissarum: ideo ubi praemissae enimi creduntur: conclusio creditur, & non scit.

¶ Notandum etiam est pro intellectu doc. quod in solutione unius rationis, quae tangit, quo intellectus noster distinguit in ter deum, & creaturam. Res pondet sic quod per conceptum compositum proprium deo: ut cum per discursum concludit aliqud ens esse infinitum, primum, & summum: habet hunc conceptum: ens infinitum, & sunmnmi, qui est proprius deo. Et quia scit nullam creaturam esse huiusmodi: ideo distinguit illud ens ab omni creatura. Nec alius conceptus deo proprius est nobis possibilis in uia. Et si quaeritur, ad quid terminatur ille actus intelligendi: dicitur quod ad conceptum illum, si conceptus habet tamen esse obiectiuum si uero conceptus ipse est actus intelligendi: tunc terminatur ad deum: quia illo conceptu composito nihil intelligit, nisi deus: quia supponit solum pro deo: licet partes eius supponant tam pro deo: quam pro creatura.

¶ Sed contra illud, quod nunc dictum est: & habet doctor in responsione ad secundam probationem secundae opinionis, scilicet quod non potest haberi conceptus simplex proprius de deo Videtur enim: quod ab illo extremo complexo, ens infinitum: seu ens summum (quod esse probatur per discutsum) possit formari conceptus incomplexus: significans tale ens summum, uel infinitum: & ille erit conceptus simplex & proprius deo. Nam si cognosco perdiscursum, quod illud, quo formaliter aliqud dicitur album, est qualitas distincta a subiecto albo: statim possum formare conceptum, & absolutum proprium talis qua litatis, qui est conceptus albedinis: igit sic erit in proposito. Et confirmatur de quocunque possum cognoscere: quod est aliquid uerum ab alijs discretum: de illo possum formare conceptum simplicem, illam rem unam praecise significantem: sed de deo cognoscimus per fidem; quod est ens unum, ab omni creatura distinctum: ergo de deo possumus formare conceptum implicem praecise deum repraesentantem. Item possumus imponere uocem ad incomplexé, & distincte deum significandum: qualis est uox deus: quae absolute, & praecise significat deum & distincte: sed uox non nisi mediante conceptu correspondente: nec aliter quam conceptus correspondens: quia est synonyma conceptui. Et ideo conceptus sibi correspondens significat deum incomplexe absolute, & distincte.

¶ Pro solutione est notandum: quod conceptus rei absolute, & proprius formari non potest: nisi res illa fuerit in se, & intuitiue cognita: quia nisi sic, caecus posset habere conceptum absolutum, & proprium coloris, & albedinis: quod posset esse falsum. Et ideo conceptum absolutum, & proprium de deo habere non possumus. Sed quid de connotatiuo: nam uidetur: quod posum formare conceptum significantem substractiue rem connotando eam esse principium omnium, siue summam &c. Ille erit proprius deo, & simplex qualitas: sicut notitia intuitiua sensibilis, est qualitas simplex, non composita ex partibus diuersarum rationum: liceat habeat plures modos significandi. Quod si uerum est pro saluando auctore, potest conuenienter dici: quod conceptus simplex dupliciter accipitur. Vno modo large, pro conceptu, qui est unaqualitas non composita ex partibus diuersarum rationum: non curando an tantum habet unum modum significandi, uel plures. Alio modo stricte pro conceptu, qui est simplex qualitas: & non habet nisiinum modum significandi: & sic solus conceptus absolutus dicitur simplex: quoniam etsi connotatiuus fuerit simplex qualitatiue: non tamen est simplex repraesentatiue: quiaaequalet suo quid nominis: quod significat aliquid in recto, & aliquid in obliquo: & ita uirtualiter est compositus.

¶ Per hoc ad rationes dicitur: quod potest formari conceptus simplex primo modo, ab extremo complexo: sed ille erit connotatiuus, & ita uirtualiter compositus. Et ad probationem de formatione conceptus absoluti albedinis. Dicendum: quod conceptus abisolutus albedinis formari non posset nisipuia eius cognitione intuitiua: & ideo quantumcunque caeco persuadetur: quod al pedo est qualitas quaedam realiter distincta ab eo, quod dicitur album: tamen nunquam potest formare conceptum absolutum albedinis. Ad confirmationem conceditur: quod de eo, quod cognoscimus esse unum &c. possumus formare conceptum simplicem large: sed non stricte. Auctor autem loquitur de propriosimplici stricte &c. Ad secundam confirmationem dicitur: quod uox potest imponi ad significandum rem distinctius, quam possit a nobis intelligi: de quo tractatur clare dist. xxij.

¶ Item quaeritur, utrum per studium theologicum etiam possit acquiri opinio credibilis. Dicendum: quod de credito non potest: quia si creditum persuadetur fides augetur: non noua adhaesio generatur: sed si ad ali¬ quod credibile nondum explicite creditum adducantur persuasiones: illae possunt generare opinionem. Hinc opiniones multae doctorum in theologia de credibilibus: licet nondum ab ecclesiatamquam credibilia determinatis. Alia ad hoc dubium necessaria patent ex praecedentibus quaestionibus. Et uide hic Petrum de Aliaco, qui latius hanc materiam prosequitur, & aliquo modo distinctius. q. i. art. ij. & iij. Item quomodo fides est notitia certissima: quamuis non sit euidens: habes. infra in tertio distin. xxiij. quaest. ij. arti. j.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7