Quaestio 8
Quaestio 8
Quaestio 8
¶ In illa quaestione recitatis, & impugna tis duabus opinionibus. Ad quaestionem respondet doctor primo de habitu in generali. Secundo in spirituali de theologia. Dehinc quatuor mouet dubia. In generali satis euidenter ostendit distinctionem habituum acquisitorum secundum distinctionem actuum. quorum sunt, siue ex quibus generantur, & quia alius est assensus principij: alius conclusionis. Alij & distincti sunt assensus, & diuersarum propositionum, siue conclusionum, siue principiorum nedum numero: sed etiam specie: sicut propositiones, quarum sunt differunt specie. Siquidem omnes propositiones non synonymae saltem mentales differunt specie: quia plus differunt, quam sVnonymae: quae tamen differunt numero: quia duarum synonymarum una non est alia. Vnde concluditur: quod scientiae totales: ut metaphyfica, naturalis philosophia &c. non sunt unus habitus numero scilicet aggregatae ex pluribus habitibus: nedum numero, sed specie distinctis: ordinem tamen aliqualem habentibus, & per hoc theologia acquisita non est unus habitus: secus de infusa fide: hic est unus habitus numero in uno intellectu. Haec est summarie intentio doctoris in litera, quam aliquot explicat dictis.
¶ Primum dictum est de habitu in genere tenendum est: quod habitus acquisitus ex actu circa principium tantum distinguitur, & est alius ab habitu conclusionis. Nam habitus principij est causa habitus conclusionis mediata: quia causa assensus principii, a quo cum alio principio, seu minore generatur scientia conclusionis actualis, & ab illa habitus conclusionis: sed omnis causa mediata, uel immediata distinguitur a suo effectu. Item habitus principij est perfectior habitu conclusionis. j. Posteriorum: ergo distinguitur ab eo.
¶ Secundum dictum doctoris est. distinctarum conclusionum distincte sunt habitus. Patet: quia distincti actus. Nunc autem semper habitus proportionatur actibus, ex quibus generatur secundum identitatem, & diuersitatem: ita quod semper tanta est identitas, & diuersitas in habitibus: quanta in actibus, ex quibus generantur, uel augmentantur: quia habitus immediate inclinant ad actus, & non ad obiecta nisi mediante actu. ergo distinguitur immediate ( saltem arguitiue) per actus &c.
¶ Tertium dictum est. aliquando conclusionis, & principiorum simul, seu coniunctim potest esse unius habitus. Patet: quia totius demonstrationis potest esse unus actus; quo assentio toti demonstrationitanquam uni propositioni: est enim una propositio hypothetica: ergo unus habitus. Siquidem uno actu adhaesiuo assentimus propositioni, siue sit cathego rica, siue hypothetica, siue consequentialis: eo quod est una ueritas. si enim unoactu simplici assentimus propositioni ex paucis terminis compositae: quare non ex multis.
¶ Quartum dictum. Identitas, ac diuersitas habituum sequitur identitatem, & diuersitatem specificam actuum, ex quibus generatur, & non identitatem, uel diuersitatem obiecti: quia semper tamta est identitas, uel diuersitas specificain habitibus: quanta est in actibus, ex quibus habitus generantur, uel augmentantur. Notatetiam doctor post praedicta in qu. i. prologi. & infra. qu. ix. quod scientia una aliquando capitur pro collectio nae multorum habentium ordinem de¬ terminatum propter conclusiones ordinatas ex unitate subiecti earum, uel praedicati: ut dum de eorum subiectis de monstrantur diuersae passiones, uel una passio de diuersis subiectis. Et propter huiusmodi ordinem conclusionum aggregatum ex habitibus eorum, dicitur una scientia, & sic communiter loquur tur philosophi de unitate scientiae.
¶ Considerandum etiam est circa terminum theologia, quod dupliciter accipit. Vno meut idem est theologia, & fides infusa: & sic theologia est unus habitus numero in uno intellectu: de quo latius in tertioAlio modo theologia includit fidem acquisitam, & aliquos habitus adhaesiuos euidentes tam propositionum, quam conclusionum, & cum hoc habitus appraehensiuos omnium, de quibus tractatur in theologia acquisita, siue complexorum siue incomplexorum, & tunc sicut actus credendi, & assentiendi distinguuntur specie: ita & habitus ex eis geniti, Istis sic praemissis ponuntur conclusio nes ad dubium motum responsales &c.
¶ Conclusio prima. Accipiendo theologiam ut includit fidem infusam: seu ut est idem cum fide infusa: potest dici una numero, de quo in tertio libro dicendum est.
¶ Conclusio secunda. Accipiendo theologiam ut includit fidem acquisitam, & habitus acquisitos euidentes tam propositionum, quam consequentiarum, quam etiam actus compraehensiuos complexorum, & incomplexorum: non est una numero. Patet: quia diuersorum actuum sunt diuersi habitus: sed actus illi sunt diuersispecie, & numero: ergo & habitus &c.
¶ Primum, quomodo se habent ad inuicem (quo ad perfectionem) habitus principij, & habitus conclusionis. Solutiohabitus principiorum est perfectior: quia euidentior: nobilitas autem habituum attenditur ex euidentia, & nobilitate obiecti: nunc autem obiectum conclusionis est etiam obiectum alicuius principij partiale &c.
¶ Secundum dubium: an habitus principiorum sit causa habitius conclusionis. Responsio. Notitia principiorum est causa effectiua non con¬ clusionis: sed notitiae conclusionis. Secundum patet: quia notitia, siue assensus conclusionis acquiritur per notitiam principiorum. Primum patet: quia neque praemissae, nec praemissarum notitia causat conclusionem: cum conclusioformari potest sine praemissis: etiam praemissae sine conclusione: sed positis praemissis, & conclusione & notitia praemissarum: statim habetur notitia conclusionis &c.
¶ Tertium dubium est: quae sit necessitas ponendi habitum respectu principiorum: cum intellectus sit determinatus ad principia maxime per se nota& potentia determinata non indiget habitu determinante. Solutionem remittit ad tertium librum &c.
¶ Quartum dubium est, qualis sit ille habitus, qui ponitur unus respectu principiorum, & conclusionis. Solutio. est sapientia, & sapientia aequiualenter est intellectus, & scientia. Vnde ponit sapientiam esse habitum totius demonstrationis: sicut intellectus est habitus principij, & scientia habitus conclusionis. Verum sapientia accipitur aliquando generaliter pro habitu totius demonstrationis ex primi: principijs. Et ita etiam inuenitur in artibus mechanicis secundum quod dicimus sapientem latomum, sapientem statuificem: ut habetur vj. Ethi. c. viij. Aliter accipitur sapientia pro habitu demonstrationis, qui est nobilissimorum obie. ctorum. Quod autem sapientia sit simul intellectus & scientia aequiualenter det totius demonstrationis. probat aucto. ritate philosophi. vj. Et hicorum. Et ratione: quia nisi sit non distingueretur ab intellectu, & scientia. Nam omnis propositio necessaria, aut est principium, aut conclusio. Siprincipium eius, est intellectus. Si conclusio eius, est scientiaIn hoc ergo distinguitur: quia sapientia non est alicuius unius propositionis necessariae cathegoricae, scilicet principij, uel conclusionis. Sed est respectu utriusque simul principij, & conclusionis. i.t totius demonstrationis: intellectus autem est respectu principij: & scientia respectu conclusionis. Sequitur. q ix.
On this page